Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.8.14.0. In quibus causis pignus tacite contrahitur.
CJ.8.14.1: Imperator Antoninus
Universa bona eorum qui censentur vice pignorum tributis obligata sunt. * ant. a. sperato. * <a 213 pp. k. iun. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.8.14.2: Imperator Antoninus
Certum est eius qui cum fisco contrahit bona veluti pignoris titulo obligari, quamvis specialiter id non exprimitur. * ant. a. proculo. * <a 214 d. vi k. mart. messala et sabino conss.>
CJ.8.14.3: Imperator Alexander Severus
Quamvis fructus pignori datorum praediorum, etsi id aperte non sit expressum, et ipsi pignori credantur tacita pactione esse, praedia tamen, quae emuntur ex fructuum pretio, ad eandem causam venire nulli prudentium placuit. * alex. a. pars ex rescripto.* <a 223 pp. id. oct. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.8.14.4: Imperatores carus, carinus, numer.
Satis notum est et idem constitutum bona earum in dotem data, quae nuptae sunt his qui primipili sarcinam subeunt, obnoxia necessitati ei teneri: verum certo ordine, ut scilicet tunc demum ad hoc mulieris patrimonium periculum respiciat, si universis viri ac nominatorum facultatibus exhaustis nihil residuum inveniatur. * carus carinus et numer. aaa. * <a 283 d. v id. aug. caro et carino aa. conss.>
CJ.8.14.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si non in inductis et illatis in fundum, quae pignoris teneri causa placuerat, mancipia fuissent nec haec specialiter obligata monstrentur, rector provinciae ea restitui iubebit. nec enim praetextu debiti pensionum restitutionem horum morari potest, cum, si quid sibi deberi domina fundi ex pensionibus vel quacumque ratione probare possit, huius solutionem sollemniter fieri conveniat. * diocl. et maxim. aa. et cc. corinthiae. * <a 294 subscr. xii k. febr. cc. conss.>
CJ.8.14.6: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si mater legitima liberorum tutela suscepta ad secundas contra sacramentum praestitum adspiraverit nuptias, antequam ei tutorem alium fecerit ordinari eique quod debetur ex ratione tutelae gestae persolverit, mariti quoque eius praeteritae tutelae ratiociniis bona iure pignoris tenebuntur obnoxia. * theodos. et valentin. aa. ad florentium pp. * <a 439 d. vi id. iul. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.8.14.7: Imperator Justinianus
Sancimus de invectis a conductore rebus et illatis, quae domino pro pensionibus tacite obligantur, non solum in utraque roma et territorio earum hoc ius locum habere, sed etiam in nostris provinciis. tali enim iusta praesumptione etiam omnes nostros provinciales perpotiri desideramus. * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d. xv k. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>