Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.8.15.0. Si aliena res pignori data sit.
CJ.8.15.1: Imperatores Severus, Antoninus
Procurator citra domini voluntatem domum pignori frustra dedit. si tamen pecuniam creditoris in rem domini versam constabit, non inutilis erit exceptio dumtaxat quod numeratum est exsolvi desideranti. * sev. et ant. aa. carpo. * <a 194 pp. xi k. nov. severo a. ii et albino conss.>
CJ.8.15.2: Imperatores Severus, Antoninus
Si probaveris praesidi hortos de quibus agebatur tuos esse, intellegis obligari eos creditori ab alio non potuisse, si non sciens hoc agi in fraudem creditoris ignorantis dissimulasti. * sev. et ant. aa. latinae. * <a 205 pp. prid. id. oct. antonino a. ii et geta ii conss.>
CJ.8.15.3: Imperator Antoninus
Curator adulti vel tutor pupilli propriam rem mobilem eius, cuius negotia tuetur , pignoris iure obligare non potest, nisi in rem eius pecuniam mutuam accipiat. * ant. a. marciae. * <a 212 pp. vi k. febr. duobus aspris conss.>
CJ.8.15.4: Imperator Alexander Severus
Nec si maior annis viginti quinque fuisset filius tuus, qui in potestate tua erat, te invito rem tuam obligare potuit. * alex. a. secundo. * <a 223 pp. v k. nov. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.8.15.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum res, quae necdum in bonis debitoris est, pignori data ab eo postea in bonis eius esse incipiat, ordinariam quidem actionem super pignore non competere manifestum est, sed tamen aequitatem facere, ut facile utilis persecutio exemplo pignoraticiae daretur. * diocl. et maxim. aa. eutycho. * <a 286 pp. xiii k. iun. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.8.15.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quae praedium in filios a se titulo donationis translatum creditori suo dat pignori, se magis contrario pigneraticio obligavit iudicio, quam quicquam dominis nocet, cum serviana etiam actio declarat evidenter iure pignoris teneri non posse, nisi quae obligantis in bonis fuerint, et per alium alienam rem invito domino pignori obligari non posse certissimum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. zosimo. * <a 293 s. v id. iul. philippopoli aa. conss.>
CJ.8.15.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si in rem suam accepta pecunia mutua tutor mancipium tuum pignori dedit nec huic post perfectam aetatem consensum accommodasti, pignori res obligari non potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. corneliae. * <a 293 s. vi k. ian. aa. conss.>
CJ.8.15.8: Imperatores Honorius, Theodosius
Nexum non facit praediorum nisi persona, quae iure potuit obligare. per servum aut procuratorem colonum vel actorem seu conductorem praeiudicium possessioni invito vel inscio domino imponi non posse et iure et legum auctoritatibus decantatur. * honor. et theodos. aa. iohanni pp. * <a 422 d. id. iul. ravennae honorio xiii et theodosio x aa. conss.>