Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.8.18.0. De his qui in priorum creditorum locum succedunt.

CJ.8.18.1pr.: Imperatores Severus, Antoninus

Non omnimodo succedunt in locum hypothecarii creditoris hi, quorum pecunia ad creditorem transit. hoc enim tunc observatur, cum is, qui pecuniam postea dat, sub hoc pacto credat, ut idem pignus ei obligetur et in locum eius succedat. * sev. et ant. aa. Marcellinae. * <a 209 pp. id. iul. pompeiano et avito conss.>

CJ.8.18.1.1: Imperatores Severus, Antoninus

Quod cum in tua persona factum non sit ( iudicatum est enim te pignora non accepisse), frustra putas tibi auxilio opus esse constitutionis nostrae ad eam rem pertinentis. <a 209 pp. id. iul. pompeiano et avito conss.>

CJ.8.18.2pr.: Imperator Antoninus

Cum pro parte, in cuius potestate non eras, pecuniam fisco intuleris, et iure privilegio eius successisti et eius locum cui pecuniam numerasti consecutus es, nec hi creditores patris tui, qui personalem habuerunt actionem vel cum eo postea sub pignoribus contraxerunt, pignora tua te ignorante distrahendo iuri tuo aliquid derogaverunt. * ant. a. felici. * <a 216 pp. k. oct. romae sabino ii et anullino conss.>

CJ.8.18.2.1: Imperator Antoninus

Unde intellegis, si quid tuo nomine te absente ab actoribus tuis solutum est, ut indebitum numeratum restitui pignoraque tibi nexa persequi te posse. <a 216 pp. k. oct. romae sabino ii et anullino conss.>

CJ.8.18.3: Imperator Alexander Severus

Si potiores creditores pecunia tua dimissi sunt, quibus obligata fuit possessio, quam emisse te dicis, ita ut pretium perveniret ad eosdem priores creditores, in ius eorum successisti et contra eos, qui infirmiores illis fuerunt, iusta defensione te tueri potes. * alex. a. valenti. * <a 224 pp. k. febr. iuliano et crispino conss.>

CJ.8.18.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si prior res publica contraxit fundusque ei est obligatus, tibi secundo creditori offerendi pecuniam potestas est, ut succedas etiam in ius rei publicae. * diocl. et maxim. aa. carpophoro. * <a 286 pp. xv k. iun. maximo ii et aquilino conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License