Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.8.23.0. Si pignus pignori datum sit.

CJ.8.23.1pr.: Imperator Gordianus

Etiam id quod pignori obligatum est a creditore pignori obstringi posse iam dudum placuit, scilicet ut sequenti creditori utilis actio detur tamdiuque eum is qui ius repraesentat tueatur, quamdiu in causa pignoris manet eius qui dedit. * gord. a. lamponi. * <a 238 pp. id. sept. pio et pontiano conss.>

CJ.8.23.1.1: Imperator Gordianus

Sed si vos usum fructum possessionis tantummodo pignori dedistis, isque qui accepit alii eam possessionem, cuius usum fructum nexum habebat, sine vestra voluntate pigneravit, creditor eius in id, quo pignoris vinculum non constitit, distrahens dominio vos privare nequivit. <a 238 pp. id. sept. pio et pontiano conss.>

CJ.8.23.1.2: Imperator Gordianus

Quod si non fuit vestro creditori usus fructus, sed ipsa possessio pignerata, et ante exsolutam a domino pecuniam creditor secundus pignus acceptum vendidit, non posse venditionem post soluta pecunia rescindi divorum principum placitis continetur. <a 238 pp. id. sept. pio et pontiano conss.>

CJ.8.23.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si creditor possessionem, quae a parentibus tuis pignoris iure fuerat obligata, non vendidit, sed alii creditori pignori dedit, examinata fide veri poteris eam soluto eo, quod ex hac causa creditori debetur, intercessu praesidis provinciae recuperare. * diocl. et maxim. aa. gemello. * <a 290 pp. xiii k. ian. ipsis iiii et iii aa. conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License