Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.8.35.0. De exceptionibus sive praescriptionibus.
CJ.8.35.1: Imperator Antoninus
Debitores quidem hereditarii unicuique heredum pro portione hereditaria antiqua lege obligati sunt. sed si eis heredibus omnem pecuniam exsolvisti, quibus nomen patris tui testator in divisione adscripserat, doli mali exceptione adversus alios agentes tueri te potes. * ant. a. claudio. * <a 212 pp. xv k. aug. duobus aspris conss.>
CJ.8.35.2: Imperator Antoninus
Pro portione tua, qua domum ad te pertinere dicis, si iudicatum non est, actiones dirigere potes. nam exceptio rei iudicatae ei demum obstat vel successoribus eius, inter quos cognitum super ea re et pronuntiatum est. * ant. a. iulio. * <a 213 pp. xv k. mart. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.8.35.3: Imperator Antoninus
Adversus fratrem tuum quondam tutorem legitimum tutelae iudicio si expertus non es, proposita actione consiste. nec timueris exceptionem pacti, si in eo fraudem dolumque admissum probare potes: nam replicatio doli opposita bonae fidei iudicium facit et commentum fraudis repellit. * ant. a. vitali. * <a xxx >
CJ.8.35.4: Imperator Alexander Severus
Cum nondum finitam sententia causam, sed dilatam adlegetis, non est dubium omnes integras defensiones vobis esse. * alex. a. iunio et aliis. * <a 223 pp. ii non. oct. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.8.35.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Licet unde vi interdictum intra annum locum habet, tamen exceptione perpetua ei succurri, qui per vim expulsus post retinuit possessionem, auctoritate manifestatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. basilio. * <a 293 s. k. mai. trallis aa. conss.>
CJ.8.35.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si pactum intercessit, in exceptione sine temporis praefinitione de dolo replicari potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. helenae. * <a 293 s. k. sept. viminacii aa. conss.>
CJ.8.35.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si ex maiore debiti quantitate minor tibi soluta est nec liberationem debitori tuo praestitisti, petere quod non probatur redditum, contra exceptionem pacti replicatione tuam adiuvans intentionem, minime prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. menandrae. * <a 294 s. ii k. mart. cc. conss.>
CJ.8.35.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Praescriptionem peremptoriam, quam ante contestari sufficit, vel omissam, priusquam sententia feratur, obicere quandoque licet. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio. * <a 294 s. xv k. nov. cc. conss.>
CJ.8.35.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si quidem intentionem actoris probatione deficere confidis, nulla tibi defensio necessaria est. si vero de hac confitendo exceptione te munitum adseveres, de hac tantum agi convenit. nam si etiam de intentione dubitas, habita de exceptione contestatione tunc demum, cum intentionem secundum adseverationem suam petitor probaverit, huic esse locum monstrari convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. muciano. * <a 294 s. iii non. nov. burtudizi cc. conss.>
CJ.8.35.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non exceptionibus actores, quibus reis auxilium tribuitur certis ex causis, sed replicationibus suam intentionem, si quam habent, muniunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. aquilinae. * <a 294 s. k. dec. nicomediae cc. conss.>
CJ.8.35.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Defensiones sive exceptiones ad intercessores extendi, quibus reus principalis integro manente statu munitus est, constat. * diocl. et maxim. aa. et cc. neoni. * <a xxx sub die xv k. ian.>
CJ.8.35.12: Imperator Julianus
Si quis advocatus inter exordia litis praetermissam dilatoriam praescriptionem postea voluerit exercere et ab huiusmodi opitulatione submotus nihilo minus perseveret atque praeposterae defensioni institerit, unius librae auri condemnatione multetur. * iul. a. ad iulianum com. orientis. * <a 363 d. vii id. mart. antiochiae iuliano a. iiii et salustio conss.>
CJ.8.35.13: Imperatores Honorius, Theodosius
Praescriptiones fori in principio a litigatoribus opponendas esse legum decrevit auctoritas. * honor. et theodos. aa. symmacho procons. africae. * <a 415 d. v k. sept. ravennae honorio x et theodosio vi aa. conss.>