Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.8.37.0. De contrahenda et committenda stipulatione.
CJ.8.37.1: Imperatores Severus, Antoninus
Licet epistulae, quam libello inseruisti, additum non sit stipulatum esse eum cui cavebatur, tamen si res inter praesentes gesta est, credendum est praecedente stipulatione vocem spondentis secutam. * sev. et ant. aa. secundo. * <a 200 accepta xvii k. mai. severo iii et victorino conss.>
CJ.8.37.2: Imperatores Severus, Antoninus
Si filiae tuae, quam in potestate habebas, pecuniam dari stipulatus es, paratam obligationem exercere non prohiberis. * sev. et ant. aa. diocleti. * <a 210 pp. prid. non. nov. faustino et rufino conss.>
CJ.8.37.3pr.: Imperator Antoninus
Si, cum tuam pecuniam crederes accommodato nomine iuliani, stipulatio in personam eius absentis directa est, cum nihil sit actum ea verborum conceptione, intellegis superfuisse tibi rei contractae obligationem. * ant. a. hadriano. * <a 217 pp. vi k. mart. praesente et extricato conss.>
CJ.8.37.3.1: Imperator Antoninus
Ac propterea si pecuniam a debitore tuo iulianus exegit eamque solutionem ratam habuisti, habes adversus eum negotiorum gestorum actionem. <a 217 pp. vi k. mart. praesente et extricato conss.>
CJ.8.37.4: Imperator Alexander Severus
Secundum responsum domitii ulpiani praefecti annonae iuris consulti amici mei ea , quae stipulata est, cum moreretur, partem dimidiam dotis cui velit relinquere, reddi sibi, cum moreretur, eam partem dotis stipulata videtur. * alex. a. sabinae. * <a 222 pp. ii k. april. alexandro a. cons.>
CJ.8.37.5pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nuda pollicitatione secundum ea, quae saepe constituta sunt, ad praestanda quae promiserat urgueri quemquam non semper iura permittunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. isidorae. * <a 293 s. v k. dec. aa. conss.>
CJ.8.37.5.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Verum quoniam praeterea, si contra pactum fecerit, quanti ea res est, tibi dari stipulanti adversarium tuum promisisse proponas, huius etiam obligationis post motam litem extitisse condicionem et eius summae, quae in hac quoque stipulatione continetur, petitioni locum factum convenit. <a 293 s. v k. dec. aa. conss.>
CJ.8.37.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Scire debuisti, quae sub transactione dari placita sunt, certi vel incerti stipulatione subsecuta peti posse. * diocl. et maxim. aa. et cc. erotio. * <a 293 s. xvi k. ian. sirmi aa. conss.>
CJ.8.37.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Neque tutoris neque curatoris absentia quicquam stipulationi nocet, cum et feminam minorem viginti quinque annis absente curatore stipulari posse non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. antonino. * <a 294 s.Xvii k.Febr.Cc conss.>
CJ.8.37.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non moriturum praestari servum impossibilis promissio est. post mortem autem eius stipulatus recte solutionem postulat. * diocl. et maxim. aa. et cc. posidonio. * <a 294 s. xii k. mart. cc. conss.>
CJ.8.37.9pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si quidem zenoni stipulanti mortis vel cruciatus corporis territus timore spopondisti, adversus experientem exceptione proposita defendi potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. capitoni. * <a 294 s. iii id. oct. varianae cc. conss.>
CJ.8.37.9.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si vero nihil tale probetur, accusationis institutae vel futurae praetextu non ob turpem, sed probabilem causam habita stipulatione promissio non infirmatur. <a 294 s. iii id. oct. varianae cc. conss.>
CJ.8.37.9.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sin autem ob non instituendam accusationem criminis pecunia promissa sit, cum de huiusmodi causis pacisci non liceat, petitio negatur. <a 294 s. iii id. oct. varianae cc. conss.>
Omnes stipulationes, etiamsi non sollemnibus vel directis, sed quibuscumque verbis pro consensu contrahentium compositae sint, legibus cognitae suam habeant firmitatem. * leo a. erythrio pp. * <a 472 d. k. ian. constantinopoli marciano cons.>
CJ.8.37.11: Imperator Justinianus
Scrupulosam inquisitionem, utrum post mortem an cum morietur vel pridie quam morietur stipulatus sit aliquis vel in testamento legati vel fideicommissi nomine aliquid dereliquerit, penitus amputantes omnia, quae vel in quocumque contractu stipulati vel pacti sunt contrahentes, vel testator in suo testamento disposuit, etiamsi post mortem vel pridie quam morietur scripta esse noscuntur, nihilo minus pro tenore contractus vel testamenti valere praecipimus. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. ii cons.>
CJ.8.37.12: Imperator Justinianus
Magnam legum veterum obscuritatem, quae protrahendarum litium maximam occasionem usque adhuc praebebat, amputantes sancimus, ut, si quis certo tempore facturum se aliquid vel daturum se stipuletur vel quae stipulator voluit promiserit et addiderit, quod, si statuto tempore minime haec perfecta fuerint, certam poenam dabit, sciat minime posse ad evitandam poenam adicere, quod nullus eum admonuit: sed etiam citra ullam admonitionem eidem poenae pro tenore stipulationis fiet obnoxius, cum ea quae promisit ipse in memoria sua servare, non ab aliis sibi manifestari poscere debeat. * iust. a. menae pp. * <a 529 d. viiii id. april. constantinopoli decio vc. cons.>
CJ.8.37.13pr.: Imperator Justinianus
Veteris iuris altercationes decidentes generaliter sancimus omnem stipulationem, sive in dando sive in faciendo sive mixta ex dando et faciendo inveniatur, et ad heredes et contra heredes transmitti, sive specialis heredum fiat mentio sive non: cur enim, quod in principalibus personis iustum est, non ad heredes et adversus eos transmittatur? * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.37.13.1: Imperator Justinianus
Et sic existimentur huiusmodi stipulationes, quasi tantummodo in dandum fuerant conceptae, cum nihilo minus et heredes factum possint adimplere: illa subtili et supervacua scrupulositate explosa, per quam putabant non esse possibile factum ab alio compleri, quod alii impositum est. <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.37.13.2: Imperator Justinianus
Et quare, cum paene similis omnium natura est, non et facta omnes vel plus vel paulo minus adimplere possint, ne ex huiusmodi subtilitate cadant hominum voluntates? <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.37.14pr.: Imperator Justinianus
Optimam quaestionem et frequenter in iudiciis versatam satis humanum est saltem in praesenti dirimere, ne diutius nostram rem publicam molestare concedatur. in multis etenim contractibus et maxime in feneraticiis cautionibus solitum est adscribi, stipulationes per certos servos celebrari. sed quidam indevotione tenti ex hoc materiam altercationis acceperunt: et alii quidem non esse servum adhibitum contendebant, alii vero non eius esse servum, ad quem pertinere scriptura protestabatur: et si non per servum, sed inter praesentes celebratam esse rem fuerit scriptum, et hoc iterum dubitabatur, debere ostendi partes esse praesentes. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.8.37.14.1: Imperator Justinianus
Cum itaque satis utile est in contractibus et servos adhiberi et praesentes esse personas adscribi, forte propter personas dignitate excelsas vel mulieres, quas naturalis pudor non omnibus perperam sese manifestare concedit, sancimus tales scripturas omnifariam esse credendas et, sive adscriptus fuerit servus et ad quandam personam dicitur pertinere, credi omnimodo et servum adesse et fecisse stipulationem et eam esse scripto domino adquisitam et non dubitari, si servus ipse praesto fuerit vel eius domini fuit is, pro quo scriptus est fecisse stipulationem: <a 531 d. k. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.8.37.14.2: Imperator Justinianus
Et si inter praesentes partes res acta esse dicitur, et hoc esse credendum, si tamen in eadem civitate utraque persona in eo die commanet, in quo huiusmodi instrumentum scriptum est, nisi is, qui dicit sese vel adversarium abesse, liquidis ac manifestissimis probationibus et melius quidem, si per scripturam, sed saltem per testes undique idoneos et omni exceptione maiores ostenderit sese vel adversarium suum eo die civitate afuisse: sed huiusmodi scripturas propter utilitatem contrahentium esse credendas. <a 531 d. k. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.8.37.15pr.: Imperator Justinianus
Si quis spoponderat insulam, cum moriebatur, aedificare stipulatori, impossibilis veteribus videbatur huiusmodi stipulatio. sed nobis sensum contrahentium discutientibus veri simile esse videtur hoc inter eos actum, ut incipiat quidem contra morientem obligatio, immineat autem heredibus eius, donec ad effectum perducatur. nemo enim ita stultus invenitur, ut tali animo faceret stipulationem, ut putaret posse tantum aedificium in uno momento horae extollere, vel eum qui moritur talem habere sensum, quod ipse sufficiet ad huiusmodi operis completionem. * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.8.37.15.1: Imperator Justinianus
Sancimus itaque, si quid tale evenerit, heredes teneri, ut factum, quod mortis tempore facere promisit, hoc heredes eius adimpleant quasi speciali heredis mentione habita, licet hoc minime fuerit expressum. quemadmodum enim, si in dando fuerit stipulatio, et contra heredes transmittebatur, ita et si in faciendo est, licet in mortis tempus colligatur, attamen ad similitudinem in dando conceptae stipulationis et heredes obligari, ut non discrepet factum a datione, sed sit lex nostra per omnia sibi consentanea. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.8.37.15.2: Imperator Justinianus
Quod et in legatis simili modo relictis observari censemus. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>