Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.8.38.0. De inutilibus stipulationibus.
CJ.8.38.1: Imperator Antoninus
Ex stipulatione, in qua impubes sine tutore auctore spopondisti, non es obligatus. * ant. a. paulino. * <a 215 pp. k. iul. romae laeto ii et cerale conss.>
CJ.8.38.2: Imperator Alexander Severus
Libera matrimonia esse antiquitus placuit. ideoque pacta, ne liceret divertere, non valere et stipulationes, quibus poenae inrogarentur ei qui divortium fecisset, ratas non haberi constat. * alex. a. menophilo. * <a 223 pp. iii non. febr. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.8.38.3pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ut inter absentes verborum obligatio contrahi non potest, ita alteri, cuius iuri subiectus non est, aliquid dari vel restitui, nisi sua intersit, nemo stipulari potest. * diocl. et maxim. aa. isidoro. * <a 290 pp. id. dec. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.8.38.3.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum igitur, defuncta in matrimonio filia tua, superstitis filii nomine partem dimidiam dotis a marito detineri, alteram vero partem nepoti tuo vel, si is in rebus humanis non esset, iuliano restitui per pactum convenisse proponas, praeventoque morte nepote etiam stipulationem ad iulianum factam ob absentiam eius non valuisse significes, ac propterea ex persona ac stipulatione tua, qua restitui cuncta iuxta pactorum tenorem provideras, reddi tibi desideres: super stipulatu tuo adi praesidem provinciae, ut examinatis partium adlegationibus, quantum constituerit interesse tua, iuxta placiti fidem dotis portionem iuliano restitutam fuisse, ob incertae actionis effectum concludat condemnationem taxatae quantita tis. <a 290 pp. id. dec. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.8.38.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ex eo instrumento nullam vos habere actionem, quia contra bonos mores de successione futura interposita fuit stipulatio, manifestum est, cum omnia, quae contra bonos mores vel in pacto vel in stipulatione deducuntur, nullius momenti sint. * diocl. et maxim. aa. et cc. domnae. * <a 293 pp. iii k. mai. aa. conss.>
CJ.8.38.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Dolo vel metu adhibito actio quidem nascitur, si subdita stipulatio sit, per doli tamen vel metus exceptionem submoveri petitio debet. * diocl. et maxim. aa. et cc. aquilinae. * <a 293 s. xiii k. oct. aa. conss.>
CJ.8.38.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si avia vestra sibi et eustolio, quam mutuam dederat pecuniam, dari fuit stipulata, nihil ei, cuius subiecta iuri non fuerit, quaerere potuit. sane si ipse quod ei solvi placuerat in stipulatione suo nomine deduxit, obligationem in eius etiam personam constitisse non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. septimio et eustolio. * <a 294 s. v k. oct. cc. conss.>