Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.8.41.0. De novationibus et delegationibus.

CJ.8.41.1: Imperator Alexander Severus

Delegatio debiti nisi consentiente et stipulanti promittente debitore iure perfici non potest: nominis autem venditio et ignorante vel invito eo, adversus quem actiones mandantur, contrahi solet. * alex. a. quintiano et timotheo. * <a 223 pp. v id. febr. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.8.41.2: Imperator Gordianus

Ex contractu pecuniae creditae actio inefficax dirigitur, si delegatione personae rite facta iure novationis vetustior contractus evanuit. * gord. a. firmino. * <a 238 pp. k. sept. pio et pontiano conss.>

CJ.8.41.3pr.: Imperator Gordianus

Si delegatio non est interposita debitoris tui ac propterea actiones apud te remanserunt, quamvis creditori tuo adversus eum solutionis causa mandaveris actiones, tamen, antequam lis contestetur vel aliquid ex debito accipiat vel debitori tuo denuntiaverit, exigere a debitore tuo debitam quantitatem non vetaris et eo modo tui creditoris exactionem contra eum inhibere. * gord. a. muciano. * <a 239 pp. v id. iun. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.8.41.3.1: Imperator Gordianus

Quod si delegatione facta iure novationis tu liberatus es, frustra vereris, ne eo, quod quasi a cliente suo non faciat exactionem, ad te periculum redundet, cum per verborum obligationem voluntate novationis interposita debito liberatus sis. <a 239 pp. v id. iun. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.8.41.4: Imperator Gordianus

Non abstulit tibi procurator tuus actionem, si, cum ei mandasses exactionem pecuniae, quam hi tibi debebant, contra quos supplicas, parte accepta de reliquo eos liberavit, cum neque contra voluntatem tuam novationem facere neque in eo quod non solvebatur eos liberare potuerit. * gord. a. stratonico. * <a 239 pp. id. nov. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.8.41.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si pater tuus, cui te successisse proponis, creditori pro alexandro suscepto nomine certam pecuniam stipulanti spopondit, licet per improbitatem alexander ei satis non fecit, tamen summae repromissae nimis improbe solutio negatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. septimiae. * <a 294 s. ii id. april. sirmi cc. conss.>

CJ.8.41.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nec creditoris creditori quisquam invitus delegari potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. ziparo. * <a 294 s. xii k. nov. dorostolo cc. conss.>

CJ.8.41.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si solvere tibi pecuniam delegatus eucarpus dare spopondit vel debitum constituit, suo nomine conveniri potest. alioquin adversus eum experiri pro chirographario debitore tuo frustra conaris. * diocl. et maxim. aa. et cc. zoilo. * <a 294 s. xvii k. ian. cc. conss.>

CJ.8.41.8pr.: Imperator Justinianus

Novationum nocentia corrigentes volumina et veteris iuris ambiguitates resecantes sancimus, si quis vel aliam personam adhibuerit vel mutaverit vel pignus acceperit vel quantitatem augendam vel minuendam esse crediderit vel condicionem seu tempus addiderit vel detraxerit vel cautionem iuniorem acceperit vel aliquid fecerit, ex quo veteris iuris conditores introducebant novationes, nihil penitus priori cautelae innovari, sed anteriora stare et posteriora incrementum illis accedere, nisi ipsi specialiter remiserint quidem priorem obligationem et hoc expresserint, quod secundam magis pro anterioribus elegerint. * iust. a. ad sena tum. * <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.8.41.8.1: Imperator Justinianus

Et generaliter definimus voluntate solum esse, non lege novandum, etsi non verbis exprimatur, ut sine novatione, quod solito vocabulo anobateutws dicunt, causa procedat: hoc enim naturalibus inesse rebus volumus et non verbis extrinsecus supervenire. <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License