Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.8.44.0. De evictionibus.

CJ.8.44.1: Imperatores Severus, Antoninus

Emptor hereditatis rem a possessoribus sumptu ac periculo suo persequi debet. evictio quoque non praestatur in singulis, cum hereditatem iure venisse constet, nisi aliud nominatim inter contrahentes convenit. * sev. et ant. aa. munatio. * <a 200 pp. vi k. mart. severo ii et victorino conss.>

CJ.8.44.2: Imperatores Severus, Antoninus

Quoniam avus tuus, cum praedia tibi donaret, de evictione eorum cavit, potes adversus coheredes tuos ex causa stipulationis consistere ob evictionem praediorum , pro portione scilicet hereditaria. nudo autem pacto interveniente minime donatorem hac actione teneri certum est. * sev. et ant. aa. quartae. * <a 205 pp. ii k. mart. antonino a. ii et geta ii conss.>

CJ.8.44.3: Imperatores Severus, Antoninus

Qui rem emit et possidet, quamdiu evicta non est, auctorem suum propterea, quod aliena vel obligata res dicatur, convenire non potest. * sev. et ant. aa. aureliano. * <a 210 pp. viii k. aug. faustino et rufino conss.>

CJ.8.44.4: Imperator Antoninus

Si praedium tibi pro soluto datum aliis creditoribus fuerat obligatum, causa pignoris mutata non est. igitur si hoc iure fuerit evictum, utilis tibi actio contra debitorem competit. nam eiusmodi contractus vicem venditionis obtinet. * ant. a. georgio. * <a 212 pp. xi k. aug. duobus aspris conss.>

CJ.8.44.5: Imperator Antoninus

Ex praediis, quae mercata es, si aliqua a venditore obligata et necdum tibi tradita sunt, ex empto actione consequeris, ut ea a creditrice liberentur: id enim fiet, si adversus venditorem ex vendito actione pretium petentem doli exceptionem opposueris. * ant. a. patroinae. * <a 212 pp. xv k. oct. duobus aspris conss.>

CJ.8.44.6: Imperator Alexander Severus

Non dubitatur, etsi specialiter venditor evictionem non promiserit, re evicta ex empto competere actionem. * alex. a. octavio. * <a 222 pp. viii id. mart. alexandro a. cons.>

CJ.8.44.7: Imperator Alexander Severus

Auctore laudato si evicta res est, fideiussorem, etiamsi agi causam ignoraverit, conveniri evictionis nomine posse non ambigitur. * alex. a. hilariano. * <a 222 pp. iii non. april. alexandro a. cons.>

CJ.8.44.8: Imperator Alexander Severus

Emptor fundi, nisi auctori aut heredi eius denuntiaverit, evicto praedio neque ex stipulatu neque ex dupla neque ex empto actionem contra venditorem vel fideiussores eius habet. sed et si iudicio emptor non adfuit aut praesens per iniuriam iudicis victus est absente auctore vel fideiussore, regressum adversus eum non habet. * alex. a. clementio. * <a 222 pp. viii id. dec. alexandro a. cons.>

CJ.8.44.9: Imperator Alexander Severus

Si controversia tibi possessionis, quam bona fide te emisse adlegas, ab aliquo movetur, auctori heredive eius denuntia. et si quidem obtinueris, habebis quod emisti. sin autem evictum erit, a venditrice successoresve eius consequeris, quanti tua interest: in quo continetur etiam eorum persecutio, quae in rem emptam a te, ut melior fieret, erogata sunt. * alex. a. terentio. * <a 222 pp. xi k. ian. alexandro a. cons.>

CJ.8.44.10: Imperator Alexander Severus

Si fines agri venditor demonstravit et legem dixit intra eos neminem ingressurum , si quid inde evincatur, periculo fit auctoris. quod si finibus suis quos demonstravit agrum vendidit, lis finalis ad venditorem non pertinet. * alex. a. largo. * <a 223 pp. vii k. dec. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.8.44.11: Imperator Alexander Severus

Exceptione doli recte eum submovebis, quem ab auctore tuo fideiussorem accepisti , si eius nomine controversiam refert, quasi per uxorem suam, antequam tu emeres , comparaverit, qui vendenti adeo consensum dedit, ut se etiam pro evictione obligaverit. * alex. a. clementi. * <a 231 pp. non. febr. pompeiano et peligno conss.>

CJ.8.44.12: Imperator Gordianus

Sive in libertatem evictus est servus quem mercatus es, sive cum comparares convenit, si qua quaestio eius nomine relata esset, etsi necdum evictus esset, ut pretium recuperares, praeses provinciae, quod tibi praestandum animadverterit, restitui iubebit. * gord. a. philippo. * <a 239 pp. vii id. mart. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.8.44.13: Imperator Gordianus

Si ob causam iudicati pignora capta sunt ex eius auctoritate, cui praecipiendi ius fuit, ea de quibus complecteris, eaque tu mercatus es, frustra ab ea quae condemnata est vel quae in eius locum successit eorum refertur quaestio, quandoquidem, etsi evictio eorum ab alio subsecuta fuisset, adversus eos debuisse dari actionem, quibus pretii solutio proficit, meritissime rescriptum est. * gord. a. zoilo. * <a 239 pp. xvi k. iun. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.8.44.14: Imperator Gordianus

Sive possessio venditoris fuit, filius eiusdemque patris heres frustra quaestionem movet, sive non patris, sed filii eius possessio fuit, de qua iure hereditario auctor laudari potest, controversiam movere non potest. * gord. a. secundino. * <a 239 pp. xiiii k. aug. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.8.44.15: Imperator Philippus

Si non iniuria iudicantis, sed iuris ratione superatus es, pignus ob evictionem acceptum sollemniter persequi potes. * philipp. a. et philipp. c. menandro. * <a 245 pp. k. aug. philippo a. et titiano conss.>

CJ.8.44.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Super empti agri quaestione disceptabit praeses provinciae et, si portionem diversae partis esse cognoverit, impensas, quas ad meliorandam rem vos erogasse constiterit, habita fructuum ratione restitui vobis iubebit. nam super pretio evictae portionis non eum qui dominium evicerit, sed auctricem conveniri consequens est. * diocl. et maxim. aa. alexandro et diogeni. * <a 290 pp. x k. iul. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.8.44.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si, cum quaestio tibi super eo quem comparaveras commoveretur, auctorem tuum certum fecisti nec citra iudicis disceptationem eum quem emeras tradidisti, praeses provinciae in damnis, quae te tolerasse meministi, medelam iuris adhibebit. * diocl. et maxim. aa. muciano. * <a 290 pp. v id. nov. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.8.44.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si status super homine tibi venumdato mota quaestio est, sollemnibus, quae iuris admitti ratio, interpositis si secundum libertatem fuerit lata sententia, poteris de evictione, si nesciens condicionem eius comparasti, sine aliqua dubitatione auctorem vel eius fideiussores heredesve eorum convenire. quod si fuisse servum sententia declaraverit, intellegis ad venditorem te reverti non posse. * diocl. et maxim. aa. et cc. eutychio. * <a 293 >

CJ.8.44.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si obligata praedia venumdedisti et longi temporis praescriptione solita emptores se tueri possunt, evictionis periculum timere non potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. theodoro. * <a 293 s. ii k. mai. aa. conss.>

CJ.8.44.20pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si parentes vestri mancipia venumdederunt quaestioque dominii mota est, emptoribus adesse ac defendere causam non prohibemini. * diocl. et maxim. aa. et cc. solido et aliis. * <a 293 s. vi k. iul. aa. conss.>

CJ.8.44.20.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quod si eis haec iam evicta sunt, instauratio litis ex persona vestra, si appellationem non interposuistis, contra ius desideratur. <a 293 s. vi k. iul. aa. conss.>

CJ.8.44.20.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Empti sane iudicio pro evictione si conveniri coeperitis, nec vobis, ut defendatis, negotium denuntiatum probetur, intellegitis, quatenus vosmet ipsos tueri debeatis. <a 293 s. vi k. iul. aa. conss.>

CJ.8.44.21pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Empti actio longi temporis praescriptione non submovetur, licet post multa spatia rem evictam emptori fuerit comprobatum. * diocl. et maxim. aa. et cc. heliodoro. * <a 293 s. xi k. iul. serdicae aa. conss.>

CJ.8.44.21.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si itaque is, quem te comparasse commemoras, nunc in libertatem proclamet, interpellare venditorem sive successores eius debes, ut tibi adsistant causamque instruant. <a 293 s. xi k. iul. serdicae aa. conss.>

CJ.8.44.21.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quem si liberum esse vel servum non esse fuerit pronuntiatum, nec te conventione remisisse periculum evictionis fuerit comprobatum, praeses provinciae, si res integra est, quanti tua interest restitui tibi providebit. <a 293 s. xi k. iul. serdicae aa. conss.>

CJ.8.44.22: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum tibi liberum venumdatum fundum ab auctore proponas, si ex antecedente obligatione quod debebatur iure solvisti, stipulationem, quam subiectam emptioni de indemnitate proponis, ipsius conceptio commissam manifeste declarat. * diocl. et maxim. aa. et cc. iulio. * <a 293 s. vii k. sept. viminacii aa. conss.>

CJ.8.44.23: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum successores etiam venditoris pro evictione teneri possint, si velut obligata sibi res publica thessalonicensium pignoris instituat iure persequi quae comparasti, auctoris heredibus quocumque gradu constitutis adsistere negotio denuntia. quod sive praesentibus his fundus quem emisti fuerit evictus sive absentibus, postea quanti tua interest rem evictam non esse teneri, non quantum pretii nomine dedisti, si aliud non placuit, publice notum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. eustochiae. * <a 293 s. ii k. ian. sirmi aa. conss.>

CJ.8.44.24pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si post perfectam venditionem ante pretium numeratum rei venumdatae mota fuerit quaestio vel mancipia venumdata proclament in libertatem, cum in ipso limine contractus immineat evictio, emptorem, si satis ei non offeratur, ad totius vel residui pretii solutionem non compelli iuris auctoritate monstratur. * diocl. et maxim. aa. et cc. eutychio. * <a 294 s. vi k. febr. sirmi cc. conss.>

CJ.8.44.24.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Unde cum parte pretii numerata, domus quam emisti tibi velut pignoris iure obligatae ne ad emptionem accederes, denuntiatum ab aliquo proponas, iudex tibi quae ex emptione veniunt praestari providebit. <a 294 s. vi k. febr. sirmi cc. conss.>

CJ.8.44.25: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si tibi liberam saturninus condicionem eius ignorans distraxit ac nunc eam defendit in libertatem, hac libera pronuntiata venditorem vel ex stipulatione duplae , quantum in hanc deductum est, vel empti actione quanti tua interest convenire potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. saturninae. * <a 294 s. id. febr. cc. conss.>

CJ.8.44.26: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si quis tibi servum vendidit, postquam is rebus humanis exemptus est, cum evictionis periculum finitum sit, a te conveniri non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. neoni. * <a 294 s. ii k. april. sirmi cc. conss.>

CJ.8.44.27: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si fundum sciens alienum vel obligatum comparavit athenocles nec quicquam de evictione convenit, quod eo nomine dedit, contra iuris poscit rationem. nam si ignorans, desiderio tuo iuris forma negantis hoc reddi refragatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. theophilo. * <a 294 s. xvii k. oct. cc. conss.>

CJ.8.44.28: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Emptori etiam venditoris iura prodesse non ambigitur. si igitur vobis propter rei proprietatem mota fuerit quaestio, tam propriis quam venditoris defensionibus uti poteritis. * diocl. et maxim. aa. et cc. maximiano. * <a 294 s. iii non. oct. scuppis cc. conss.>

CJ.8.44.29: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si permutationis gratia praedia curatoribus quondam fratris tui mater tua dedit, his, quae in eorum vicem accepit, posteaquam ad defensionem fuerit denuntiatum, vel cum eorum non haberet facultatem, evictis quanti interest eos conveniri posse rationis est. * diocl. et maxim. aa. et cc. rheso. * <a 294 s. vii id. dec. nicomediae cc. conss.>

CJ.8.44.30: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Non ex eo, quod duplam qui a matre tua mancipium comparavit evictionis nomine stipulatus est, alienae rei scientia convincitur, nec opinio eius ex hoc laeditur , ut malae fidei emptor existimetur. aliis itaque hoc indiciis, si vis, probare debes. * diocl. et maxim. aa. et cc. hastio. * <a 294 s. id. dec. cc. conss.>

CJ.8.44.31: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Heredem fideiussoris rerum, pro quibus defunctus apud emptorem intercesserat pro venditore, factum eius cui successit ex sua persona dominium vindicare non impedit, scilicet evictionis causa durante actione. * diocl. et maxim. aa. et cc. agatho. * <a 294 s. xviii k. ian. nicomediae cc. conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License