Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.8.46.0. De patria potestate.
CJ.8.46.1: Imperatores Antoninus, verus
Si filium tuum in potestate tua dicis esse, praeses provinciae aestimabit, an audire te debeat, cum diu passus sis ut patris familias rem eius agi per eos, qui testamento matris tutores nominati fuerunt. * ant. et verus aa. titio. * <a xxx pp. sine die et conss.>
CJ.8.46.2: Imperator Antoninus
Eius, quod in potestate patris agens habuisti, dominium ad patrem tuum pertinuit extra ea, quae non adquiruntur. * ant. a. maroniae. * <a 215 pp. xiii k. mart. laeto ii et cereale conss.>
CJ.8.46.3: Imperator Alexander Severus
Si filius tuus in potestate tua est, res adquisitas tibi alienare non potuit: quem, si pietatem patri debitam non agnoscit, castigare iure patriae potestatis non prohiberis, artiore remedio usurus, si in pari contumacia perseveraverit, eumque praesidi provinciae oblaturus dicturo sententiam, quam tu quoque dici volueris. * alex. a. artemidoro. * <a 227 pp. v id. dec. albino et maximo conss.>
CJ.8.46.4pr.: Imperatores valer., gallien.
Congruentius quidem videtur intra domum, inter te ac filios tuos si quae controversiae oriuntur, terminari. * valer. et gallien. aa. et valer. c. gallae. * <a 259 pp. xvi k. iun. aemiliano et basso conss.>
CJ.8.46.4.1: Imperatores valer., gallien.
Sed si ita res fuit, ut iniuriis eorum et ad ius experiundum et ad vindictam processeris, aditus praeses provinciae super disceptationibus quidem pecuniariis consuetum exerceri iubebit ordinem iuris: reverentiam autem debitam exhibere matri filios coget et, si provectam ad inclementiores iniurias improbitatem deprehenderit, laesam pietatem severius vindicabit. <a 259 pp. xvi k. iun. aemiliano et basso conss.>
CJ.8.46.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Filia tua non solum reverentiam, sed et subsidium vitae ut exhibeat tibi, rectoris provinciae auctoritate compelletur. * diocl. et maxim. aa. donatio. * <a 287 pp. k. mart. diocletiano iii et maximiano aa. conss.>
CJ.8.46.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Abdicatio, quae graeco more ad alienandos liberos usurpabatur et apoceryxis dicebatur, romanis legibus non comprobatur. * diocl. et maxim. aa. hermogeni. * <a 288 pp. xvii k. dec. maximiano a. ii et ianuario conss.>
CJ.8.46.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si maritus tuus, licet militans, in patria potestate constitutus filium legitimis suscepit nuptiis, eum in potestate avi perseverasse non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. duplianae. * <a 294 s. prid. non. april. cc. conss.>
CJ.8.46.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Libertos exemplo ingenuorum filios suos post libertatem ex legitimis nuptiis natos in potestate habere non est prohibitum. * diocl. et maxim. aa. et cc. aemilianae. * <a 294 s. xvi k. mai. sirmi cc. conss.>
CJ.8.46.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec filium negare cuiquam esse liberum senatus consulta de partu agnoscendo ac denuntiata poena, item praeiudicium edicto perpetuo propositum et remedium alimentorum apud praesidem maiori trimo petenti monstratum iure manifesto declarant. * diocl. et maxim. aa. et cc. nicagorae. * <a 294 s. v k. mai. sirmi cc. conss.>
CJ.8.46.10: Imperator Constantinus
Libertati a maioribus tantum impensum est, ut patribus, quibus ius vitae in liberos necisque potestas olim erat permissa, eripere libertatem non liceret. * const. a. ad maximum pu. * <a 323 d. xv k. iun. thessalonicae severo et rufino conss.>