Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.8.47.0. De adoptionibus.
CJ.8.47.1: Imperator Gordianus
Hi, qui in aliena sunt potestate, iuxta ius civile non nisi apud eum, apud quem plena legis actio est, adoptari possunt. * gord. a. marciae. * <a 239 pp. k. iun. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.47.2pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Impuberem, quem ad vicem naturalis subolis adrogare desideras, si hi, qui sanguinis necessitudine iunguntur, id ei expedire apud praesidem provinciae confirmaverint, filium habebis, ita ut bonorum tuorum quarta pars tam in postremo iudicio tuo, quam si a te emancipatus fuerit, ei praebeatur et super patrimonio eius idoneis fideiussoribus datis servo publico caveatur, ne sub copulandae adoptionis obtentu in facultates eius, quae ei diligenti provisione servandae sunt, inruas. * diocl. et maxim. aa. timotheo. * <a 286 pp. v id. mart. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.8.47.2.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Adrogatio etenim ex indulgentia principali facta proinde valet apud praetorem vel praesidem intimata, ac si per populum iure antiquo facta esset. <a 286 pp. v id. mart. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.8.47.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum eum, quem adrogare vis, libertum tuum esse profitearis nec ullam idoneam causam precibus indideris, id est quod non liberos habes, intellegis iuris auctoritatem desiderio tuo refragari. * diocl. et maxim. aa. marciano. * <a 286 pp. xvi k. iul. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.8.47.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Adoptio non tabulis, licet per tabellionem conficiendis, sed sollemni iuris ordine apud praesidem solet copulari. * diocl. et maxim. aa. proculiano. * <a 290 pp. k. sept. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.8.47.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
A muliere quidem, quae nec suos filios habet in potestate, adrogari non posse certum est. verum quoniam in solacium amissorum tuorum filiorum privignum tuum cupis in vicem legitimae subolis obtinere, adnuimus votis tuis secundum ea, quae adnotavimus, et eum proinde atque ex te progenitum ad fidem naturalis legitimique filii habere permittimus. * diocl. et maxim. aa. et cc. syrae. * <a 291 s. prid. non. dec. triballis tiberiano et dione conss.>
CJ.8.47.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Adrogationes eorum, qui sui iuris sunt, nec in regia urbe nec in provinciis nisi ex rescripto principali fieri possunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. melitoni. * <a 293 s. iiii non. april. byzantii aa. conss.>
CJ.8.47.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
In adoptionem quidem alienae civitatis civi recte dato additur, non mutatur patria, ac propterea ius originis in honorum ac munerum obsequio per adoptionem non minui perspicis. * diocl. et maxim. aa. et cc. attico. * <a 294 s. xi k. febr. sirmi cc. conss.>
CJ.8.47.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
In adoptionem patre, in cuius est potestate, libertae filiam dante, matris patronus adoptare non prohibetur. nam sui iuris adrogatio feminae nisi ex nostro rescripto numquam procedit. * diocl. et maxim. aa. et cc. isioni. * <a 294 s. v id. febr. cc. conss.>
CJ.8.47.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Adoptatum, licet ex beneficio nostro, emancipatione sollemni separare familia sua pater adoptivus minime prohibetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. marciano. * <a 294 v k. nov. anchiali cc. conss.>
CJ.8.47.10pr.: Imperator Justinianus
Cum in adoptivis filiis, qui filii familias constituti a patribus naturalibus aliis dantur, antiquae sapientiae incidit quaedam dubitatio, si oportet talem filium, si praeteritus a naturali patre fuerat, habere contra eius testamentum de inofficioso actionem ( quam papinianus quidem negat, paulus autem sine effectu derelinquit, marcianus vero distinguit, ne ex hac causa utriusque patris perderet successionem, naturalis quidem voluntate eius circumventus, adoptivi propter egestatem, quam forte habebat), et iterum aliud vitium erat exortum: si enim post patris naturalis obitum pater adoptivus per emancipationis modum iura adoptionis dissolvisset, nulla spes ei remanebat neque contra patris naturalis voluntatem, quia mortis eius tempore in aliena fuerat familia constitutus, neque cont ra adoptivum patrem, quia per emancipationem eius familia exemptus est: ideo talem dubitationem et tale vitium corrigentes sancimus per adoptionem quidem ad extraneam personam factam iura naturalis patris minime dissolvi, sed ita eum permanere, quasi non fuisset in alienam familiam translatus. cum enim tanta fragilitas est adoptionis, ut possit in ipso die et filius fieri et extraneus per emancipationem inveniri, quis patiatur iura patris naturalis nexu divino copulata ludibrio defraudari, cum in hoc casu et contradicendi filio ex iure vetere datur licentia et invitus transire ad aliam familiam non cogitur? * iust. a. iohanni pp. * <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.47.10.1: Imperator Justinianus
Omnia igitur, secundum quod iam disposuimus, cum ad extraneum patrem filius per adoptionem transfertur, maneant integra iura sive ad de inofficiosi querellam sive ad alias omnes successiones sive ab intestato sive ex testamento, quae liberis deferuntur, ut et ipse possit prodesse patri naturali et ab eo naturalia debita percipere. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.47.10.1a: Imperator Justinianus
Si vero pater naturalis avo materno filii sui vel, si ipse fuerit emancipatus, etiam paterno, vel proavo simili modo paterno vel materno filium suum dederit in adoptionem, in hoc casu, quia in unam personam concurrunt et naturalia et adoptiva iura, maneat stabile ius patris adoptivi et naturali vinculo copulatum et legitimo adoptionis modo constrictum: et ad eum solum respiciat filius, cui eum et natura adgregavit et lex per adoptionem adsignavit, et papiniani sententia in hac specie procedat, et ad eum tantummodo filius adoptivus spes totas extendat et non patris naturalis successionem molestare concedatur, sed avita et proavita tantummodo reverentia protegetur, eique adquirat quae possunt adquiri et prodesse, et is ei solus pater intellegatur, quem lex fecit et natura non dereliquit. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.47.10.1b: Imperator Justinianus
Neque enim marciani distinctioni locum esse in hoc casu invenimus, ubi nullius circumventionis suspicio potest aliquam sibi vindicare licentiam, avita et proavita adfectione haec omnia resecante. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.47.10.1c: Imperator Justinianus
Sed haec manere integra, nisi avus et proavus emancipatum fecerint filium adoptivum: tunc etenim necesse est iterum ad patrem naturalem eum reverti, cum emancipationis interventu adoptio in quamcumque personam facta dissolvitur. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.47.10.1d: Imperator Justinianus
( 1) sed ne articulum adoptionis et in extraneam personam factae sine lege relinquamus, licentiam damus tali adoptivo patri, id est extraneo, si voluerit, nihil ei testamento suo relinquere, sed quidquid ei reliquerit, hoc libertatis sit, non legitimo vinculo adstrictum: cum enim per omnia naturae suae filium adgregavimus, manifestissimum est, quod et adquisitiones omnium rerum, quae ad filium familias pervenerint, secundum leges nostras non adoptivo extraneo patri, sed naturali usque ad modum usus fructus perveniunt, et remaneat in sacris patris naturalis, quasi imaginaria quadam et nova adfectione ei adquisita, non pristinae cognationis deminutione introducta. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.47.10.1e: Imperator Justinianus
Sed si quidem remaneat in tali adoptione nulla interveniente emancipatione, in hoc tantummodo prodesse ei volumus adoptionem, ut non successione ab intestato patris extranei adoptivi defraudetur, sed habeat accessionem fortunae ex patris naturalis sibi voluntate adquisitam. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.47.10.1f: Imperator Justinianus
Neque enim ex vetere iure cognationis nexus naturalis patris per adoptionem filio dissolvebatur, sed accedebant iura adoptiva certis reliquiis ex iure naturali remanentibus, et qui legitimus erat familiae adoptivae, is naturalis fuerat cognatus. quis enim materna iura possit abolere, cum videbatur et antiquo iure patrem quidem habere adoptivum, matrem autem eam, quam natura cognoscit? <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.47.10.1g: Imperator Justinianus
Et ideo sancimus, etsi habet huiusmodi filius iura integra naturae, tamen, si intestatus pater extraneus adoptivus decesserit, habere eum etiam sui heredis ius ad eius tantummodo successionem, ut non etiam legitima iura ad familiam extranei patris adoptivi habeat, nec ipsa ad eum communionem aliquam habeat, sed quasi extraneus ita ad illam familiam inveniatur. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.47.10.2: Imperator Justinianus
Sin autem per emancipationem iura adoptiva fuerint dissoluta, tunc nullus ei penitus regressus ad adoptivum extraneum patrem, etsi moriatur intestatus, relinquatur, sed maneat tantummodo patrem naturalem cognoscens, tamquam non fuisset ab initio in adoptionem translatus. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.47.10.3: Imperator Justinianus
Quae autem de aliis adoptivis diximus, haec sancimus etiam de his, qui ex afiniano senatus consulto ex tribus maribus fuerant ab extraneo adoptati, nulla penitus differentia inter alios adoptivos et eos introducenda. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.47.10.4: Imperator Justinianus
Quae in filio diximus in adoptionem a patre dato, haec et in filia et in nepote et in nepte et deinceps personis utriusque sexus in sacris constitutis extendimus, si tamen tempore mortis avi sui parentes eos vel eas non antecedant. si enim patres eos antecedant ( ubi nec imponitur necessitas avo aliquid nepoti vel nepti relinquere), maneant omnia iura adoptiva ei intacta. haec enim omnis sanctio de filio et filia et nepote et nepte et deinceps personis in sacris constitutis introducta est, ubi dubitabatur, quid statuendum est, quasi duobus patribus ei, uno ex natura, altero ex lege positis. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.47.10.5: Imperator Justinianus
Ubi autem homo sui iuris constitutus per adrogationem ex augusta liberalitate sese dederit in adoptionem, tunc omnia iura patris adoptivi habeat intacta. cum enim nullum inter patres inducitur discrimen, sit suus heres adoptivus patri adrogatori et familiae eius adgregetur, et omnia, quae ad filium adrogatum veteres legum latores induxerunt, intacta illibataque in eorum personis reserventur. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.47.11: Imperator Justinianus
Veteres circuitus in adoptionibus, quae per tres emancipationes et duas manumissiones in filio aut per unam emancipationem in ceteris liberis fieri solebant, corrigentes sive tollentes censemus licere parenti, qui liberos in potestate sua constitutos in adoptionem dare desiderat, sine vetere observatione emancipationum et manumissionum hoc ipsum actis intervenientibus apud competentem iudicem manifestare, praesente et eo qui adoptatur et non contradicente, nec non eo qui eum adoptat. * iust. a. iohanni pp. * <a 530 d. v k. nov. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>