Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.8.55.0. De revocandis donationibus.
CJ.8.55.1pr.: Imperator Philippus
Etsi perfectis donationibus in possessionem inductus libertus quantolibet tempore ea quae sibi donata sunt pleno iure ut dominus possederit, tamen, si ingratus sit, omnis donatio mutata patronorum voluntate revocanda sit. * philipp. a. agilio cosmiano. * <a 249 d xv k.Iul.Aemiliano et aquilino conss.>
CJ.8.55.1.1: Imperator Philippus
Quod observabitur et circa ea, quae libertorum nomine, pecunia tamen patronorum et beneficio comparata sunt. <a 249 d xv k.Iul.Aemiliano et aquilino conss.>
CJ.8.55.1.2: Imperator Philippus
Nam qui obsequiis suis liberalitatem patronorum provocaverunt, non sunt digni, qui eam retineant, cum coeperint obsequia neglegere, cum magis in eos collata liberalitas ad obsequium inclinare debet quam ad insolentiam erigere. <a 249 d xv k.Iul.Aemiliano et aquilino conss.>
CJ.8.55.1.3: Imperator Philippus
Hoc tamen ius stabit intra ipsos tantum, qui liberalitatem dederunt. ceterum neque filii eorum neque successores ad hoc beneficium pertinebunt: neque enim fas est ullo modo inquietari donationes, quas is qui donaverat in diem vitae suae non retractavit. <a 249 d xv k.Iul.Aemiliano et aquilino conss.>
Si apud provinciae praesidem aviam filiae tuae quasi paenitentia ductam subtracta instrumenta donationum igni exussisse constiterit, vereri te non oportet, ne id, quod iure vires acceperat, ex post facto possit in dubium revocari. * probus a. felici. * <a 277 pp. iii non. mai. sirmi probo a. et paulino conss.>
CJ.8.55.3: Imperatores carus, carinus, numer.
Possessionem, quam in vos emancipatos per donationem mater contulit, ex paenitentia sola alienare non potuit. * carus carinus et numer. aaa. ianuario et felici. * <a 284 pp. ii id. ian. carino ii et numeriano aa. conss.>
CJ.8.55.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Confiteri in fraudem te alterius donasse professionem inhonestam continere intellegas. itaque si donationem perfecisti, eam revocare non potes ex memorata adlegatione sub obtentu paenitentiae. * diocl. et maxim. aa. et cc. proculae. * <a 293 pp. k. april. heracliae aa. conss.>
CJ.8.55.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si donationem rite fecisti, hanc auctoritate rescripti nostri rescindi non oportet. * diocl. et maxim. aa. et cc. epagatho. * <a 293 s. v k. mai. heracliae aa. conss.>
CJ.8.55.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Velles nec ne filio tuo praedia itemque mancipia donare, fuit initio tibi liberum. desine itaque postulare, ut donatio quam perfeceras revocetur sub praetextu mariti ac liberorum absentiae, cum huius firmitas ipsorum praesentia non indigeret. * diocl. et maxim. aa. et cc. herenniae. * <a 294 s.V k.Oct. viminacii cc. conss.>
CJ.8.55.7pr.: Imperatores Constantius, constans
His solis matribus, quae non in secundi matrimonii foedus nupserint, sed unius tantum matrimonii sunt, revocandarum donationum quas in filios fecerint ita decernimus facultatem, si in eos ingratos circa se esse ostenderint. * constantius et constans aa. ad philippum pp. * <a 349 d.Xii k. oct. limenio et catullino conss.>
CJ.8.55.7.1: Imperatores Constantius, constans
Quidquid igitur is qui a matre impietatis arguitur ex titulo donationis tenet eo die, quo controversiae qualecumque principium iussu iudicantis datur, matri cogatur reddere. <a 349 d.Xii k. oct. limenio et catullino conss.>
CJ.8.55.7.2: Imperatores Constantius, constans
Ceterum quae ante adhuc matre pacifica iure perfecta sunt et ante inchoatum coeptumque iurgium vendita donata mutata in dotem data ceterisque causis legitime alienata, minime revocamus. <a 349 d.Xii k. oct. limenio et catullino conss.>
CJ.8.55.7.3: Imperatores Constantius, constans
Actionem vero matris ita personalem esse volumus, ut vindicationis tantum habeat effectum nec in heredem detur nec tribuatur heredi. <a 349 d.Xii k. oct. limenio et catullino conss.>
CJ.8.55.7.4: Imperatores Constantius, constans
De ceteris autem, quae portentuosae vilitatis abiectaeque pudicitiae sunt, satis etiam tacite cautum putamus. quis est enim, qui his aliquid arbitretur tribuendum esse, cum etiam illis, quae iure, secundas tamen contraxerunt nuptias, nihil ex his privilegiis tributum esse vellemus? <a 349 d.Xii k. oct. limenio et catullino conss.>
CJ.8.55.8: Imperatores Constantius, constans
Si umquam libertis patronus filios non habens bona omnia vel partem aliquam facultatum fuerit donatione largitus et postea susceperit liberos, totum quidquid largitus fuerit revertatur in eiusdem donatoris arbitrio ac dicione mansurum. * constantius et constans aa. ad orfitum pu. * <a 355 d.V k.April.Arbitione et lolliano conss.>
CJ.8.55.9: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Donationes circa filium filiamve, nepotem neptemve, pronepotem proneptemve emancipatos celebratas pater seu avus vel proavus revocare non poterit nisi edoctis manifestissimis causis, quibus eam personam in quam collata donatio est contra ipsam venire pietatem et ex causis quae legibus continentur fuisse constabit ingratam. * theodos. et valentin. aa. ad senatum. * <a 426 d.Viii id. nov.Ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa.Conss.>
CJ.8.55.10pr.: Imperator Justinianus
Generaliter sancimus omnes donationes lege confectas firmas illibatasque manere, si non donationis acceptor ingratus circa donatorem inveniatur, ita ut iniurias atroces in eum effundat vel manus impias inferat vel iacturae molem ex insidiis suis ingerat, quae non levem sensum substantiae donatoris imponit vel vitae periculum aliquid ei intulerit vel quasdam conventiones sive in scriptis donationi impositas sive sine scriptis habitas, quas donationis acceptor spopondit, minime implere voluerit. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d.Xv k.April.Constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.55.10.1: Imperator Justinianus
Ex his enim tantummodo causis, si fuerint in iudicio dilucidis argumentis cognitionaliter adprobatae, etiam donationes in eos factas everti concedimus, ne sit cuidam licentia et alienas res capere et fragilitatem ridere donatoris et iterum ipsum donatorem suasque res perdere et praefatis malis ab ingrato donationis acceptore adfici. <a 530 d.Xv k.April.Constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.55.10.2: Imperator Justinianus
Haec tamen usque ad primas personas tantummodo stare censemus, nulla licentia concedenda donatoris successoribus huiusmodi querimoniarum primordium instituere. etenim si ipse qui haec passus est tacuit, silentium eius maneat semper et non a posteritate eius suscitari concedatur vel adversus ipsum qui ingratus esse dicitur vel adversus eius successionem. <a 530 d.Xv k.April.Constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>