Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.8.56.0. De mortis causa donationibus.
CJ.8.56.1: Imperator Alexander Severus
Si donationi contineatur, ut altero defuncto ad alterum portio eorum quae donabantur pertineret, existente condicione, si mortis causa donatio perficiebatur, fideicommissi actio competit. * alex. a. daphenae. * <a 223 pp.Iiii k.Oct.Maximo ii et aeliano conss.>
CJ.8.56.2pr.: Imperator Gordianus
Intestata mortua quondam nuru tua neptis tua, quae ex ea filio tuo quaesita est, quandoque potest ad eius venire successionem. * gord. a. zoilo. * <a 239 pp.X k.Febr.Gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.56.2.1: Imperator Gordianus
Nec tamen ea post mortem filii tui, ex quo quaesierat filiam, alii nuptui se collocando dotem dans prohibebatur quam vellet condicionem eidem doti dicere. <a 239 pp.X k.Febr.Gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.56.2.2: Imperator Gordianus
Sed si mortis causa donationem in fratrem suum conferens in casum mortis suae eam dotem eundem fratrem suum stipulari passa est, cum divi severi constitutione etiam in mortis causa donationibus, si de cetero patrimonio quantum falcidia iubet heres non habet, provisum sit, is qui nurui tuae heres extiterit eius constitutionis beneficium non prohibebitur postulare. <a 239 pp.X k.Febr.Gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.56.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec fratris sui mortis causa recte factam donationem sorori rescindere licet. * diocl. et maxim. aa. et cc. heredi. * <a 293 s. iii k. ian. sirmi aa. conss.>
CJ.8.56.4: Imperator Justinianus
Cum de mortis causa donatione dubitabatur et alii quidem inter ultimas voluntates eam posuerunt et legatis adgregandam esse censuerunt, alii autem inter donationes quae inter vivos consistunt eam posuerunt, dubietate eorum explosa sancimus omnes mortis causa donationes, sive iuxta mortem facientis fuerint celebratae sive longiore cogitatione mortis subsecutae sunt, actis minime indigere neque exspectare publicarum personarum praesentiam et ea quae super huiusmodi monumentis solent adhiberi. sed ita res procedat, ut, si quinque testibus praesentibus vel in scriptis vel sine litterarum suppositione aliquis voluerit mortis causa donationem facere, et sine monumentorum accessione res gesta maneat firmitate v allata et nullam calumniam accipiat neque propter hoc, quod gesta ei non accesserunt, inefficax esse atque inutilis videatur et omnes effectus sortiatur, quos ultimae habent liberalitates, nec ex quacumque parte absimiles esse intellegantur. * iust. a. iohanni pp. * <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio oreste vv. cc. conss.>