Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.9.1.0. Qui accusare non possunt.
CJ.9.1.1: Imperatores Severus, Antoninus
Prius est, ut criminibus, quae tibi ut graviora ab adversario tuo obiciuntur, caedis atque vulnerum respondeas, et tunc ex eventu causae iudex aestimabit, an tibi permittendum sit eundem accusare, tametsi prior inscriptionem deposuisti. * sev. et ant. aa. silvano. * <a 195 pp. v id. mart. tertullo et clemente conss.>
CJ.9.1.2pr.: Imperator Antoninus
Si cautiones, quibus secundinus solutam ingenuo pecuniam probare se dicit, tutores vel curatores tui suspectas ut falsas habent, proprio nomine, cum non liceat alieno, non prohibentur in crimine falsi subscribere. * ant. a. ingenuo. * <a 205 pp. xii k. oct. antonino et geta conss.>
CJ.9.1.2.1: Imperator Antoninus
Nec enim facile tutores vel curatores, qui officio et periculo suo res pupillorum vel adulescentium administrant, sententia notantur, nisi evidens eorum calumnia iudicanti apparebit. <a 205 pp. xii k. oct. antonino et geta conss.>
CJ.9.1.3pr.: Imperator Alexander Severus
Qui crimen publicum instituere properant, non aliter ad hoc admittantur, nisi prius inscriptionum pagina processerit et fideiussor de exercenda lite adhibitus fuerit. * alex. a. rufo. * <a 222 pp. iii non. febr. alexandro a. cons.>
CJ.9.1.3.1: Imperator Alexander Severus
Sin vero post satisdationem praesentes non fuerint, edicto admonendi sunt, ut veniant ad causam agendam, et si non adfuerint, non solum extra ordinem puniendi sunt, sed etiam sumptus, quos in eam rem et circa ipsum iter ad litem vocati fecerunt, dependere cogentur. <a 222 pp. iii non. febr. alexandro a. cons.>
CJ.9.1.4: Imperator Alexander Severus
Uxor tua, si consobrini sui necem vindicandam existimat, adeat praesidem provinciae. * alex. a. dionysio. * <a 222 pp. xvi k. iul. alexandro a. cons.>
CJ.9.1.5: Imperator Alexander Severus
Senatus consulto permissum non est mulieri legis corneliae crimine reum facere, nisi res ad eam pertineat. cum igitur filii tui tutores et curatores habent, ipsi deliberare debent, an instrumenta, ex quibus adversarium filiorum tuorum obtinuisse dicis, falsa esse accusare debeant. * alex. a. Marcellinae. * <a 222 pp. k. oct. alexandro a. cons.>
CJ.9.1.6: Imperator Alexander Severus
Accusationem, a qua discedere te professus es, repetere non debes. * alex. a. probo. * <a 224 pp. v non. mai. iuliano et crispino conss.>
CJ.9.1.7: Imperator Alexander Severus
Si ea quae crimen intendit cognitionem moratur, certa perferendae accusationi tempora iudex competens praestet, intra quae si agere supersederit, renuntiasse causae intellegitur. * alex. a. felici. * <a 230 pp. xv k. sept. agricola et clemente conss.>
Non prohibentur milites actiones quae iudicii publici instar obtineant intendere , si suas suorumque iniurias exsequantur. ideoque consobrini tui necem defendere tibi permittimus. * gord. a. gaio mil. * <a 238 pp. xvii k. aug. pio et pontiano conss.>
Non ignorat competens iudex eam, quae ultionem et mortem filii persequi adlegat, non temere ad accusationem esse admittendam, nisi prius matrem se esse probaverit. * gord. a. severiano. * <a 239 pp. vi non. mart. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.9.1.10: Imperator Gordianus
Si crimen ad tuam tuorumque iniuriam pertinens exsequeris, sollemnibus te inscriptionibus adstringe, ut praesidem provinciae habere iudicem possis. * gord. a. mucatraulo mil. * <a 239 pp. k. aug. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.9.1.11: Imperator Philippus
Data opera partis adversae res vestras incendio exarsas esse adseverantes crimen corneliae de sicariis exsequi potestis. * philipp. a. et philipp. c. saturnino. * <a 244 pp. xiii k. iul. peregrino et aemiliano conss.>
CJ.9.1.12pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
De crimine quod publicorum fuerit iudiciorum mulieri accusare non permittitur nisi certis ex causis, id est si suam suorumque iniuriam persequatur, secundum antiquitus statuta tantum de quibus specialiter eis concessum est non exacta subscriptione. * diocl. et maxim. aa. et cc. corinthiae. * <a 293 s. v k. mai. aa. conss.>
CJ.9.1.12.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Unde aditus praeses provinciae in primis examinabit, an tale sit crimen, cuius accusationem mulier subire non prohibetur. <a 293 s. v k. mai. aa. conss.>
CJ.9.1.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si magnum et capitale crimen ac non leve frater contra fratrem suum instituerit, non solum audiendus non est, sed etiam exilii poena plectendus. * diocl. et maxim. aa. et cc. ad asclepium. * <a 294 d. x k. febr. cc. conss.>
CJ.9.1.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Propter insidias, quas tuae vitae paratas contendis, accusationem apud praesidem provinciae contra filium tuum, si pietas et ratio naturalis animi tui non revocat intentionem, instituere potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. aeliae. * <a 294 s. xvi k. mart. cc. conss.>
CJ.9.1.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Criminis accusationem instituere cum periculo calumniae, si tibi existimatio integra est, minime prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. lupioni. * <a 294 s. iii k. mart. cc. conss.>
CJ.9.1.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum rationibus iuris congruit desiderium tuum postulantis accusationem tertiam ei qui tuos reos delatos habet non permitti contra legis praescripta, nisi suas suorumque iniurias quis persequatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. callitycho. * <a 294 s. xii k. dec. nicomediae cc. conss.>
CJ.9.1.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Iniquum et longe a beatitudine saeculi nostri esse credidimus, ut thaumastus accusandi eius haberet facultatem, in cuius domo eum, licet ingenuum, a prima tamen aetate fuisse constabit. quare ex nomine thaumasti mentio super conflictu criminali symmacho conquiescat. si quam sane civilem petitionem idem thaumastus sibi competere confidit, iudicio praesidiali poterit experiri. * diocl. et maxim. aa. et cc. pars sent. d. v id.Ian.Diocl. vii. et maxim. vi. aa. conss.* <a 299 >
CJ.9.1.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si sororem tuam leviorum commissorum ream facis, accusationem non prohiberis exercere in iudicio praesidali, quo temerarie commissa congrua ultione plectantur. * diocl. et maxim. aa. et cc. iuliano. * <a 304 d. iii k. mart. diocletiano viiii et maximiano viii aa. conss.>
CJ.9.1.19: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Neganda est accusatis, qui non suas suorumque iniurias exsequantur, licentia criminandi in pari vel minori crimine, priusquam se crimine quo premuntur exuerint , secundum scita veterum iuris conditorum, ita tamen, ut et ipsi inscriptiones contra eos etiam pendente accusatione deponere possint. * valentin. valens et grat. aaa. laodicio praes. sardiniae. * <a 374 d. prid. id. aug. carnunti gratiano a. iii et equitio conss.>
CJ.9.1.20: Imperatores Arcadius, Honorius
Si quis ex familiaribus vel ex servis cuiuslibet domus cuiuscumque criminis delator atque accusator emerserit, eius existimationem caput atque fortunas petiturus, cuius familiaritati vel dominio inhaeserit, ante exhibitionem testium, ante examinationem iudicii, in ipsa expositione criminum atque accusationis exordio ultore gladio feriatur. vocem enim funestam intercidi oportet potius quam audiri. maiestatis autem crimen excipimus. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a 397 d. vi id. nov. constantinopoli caesario et attico conss.>
CJ.9.1.21: Imperatores Honorius, Theodosius
Liberti si accusatores manumissorum heredumve esse praesumpserint, eodem quo servi supplicio tenebuntur, luituri poenas ante prohibitae delationis exordium. * honor. et theodos. aa. conss. praetoribus tribunis plebi senatui s.D.* <a 423 d. viii id. aug. ravennae asclepiodoto et mariniano conss.>