Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.9.8.0. Ad legem iuliam maiestatis.
CJ.9.8.1: Imperator Alexander Severus
Etiam ex aliis causis maiestatis crimina cessant meo saeculo, nedum etiam admittam te paratum accusare iudicem propterea crimine maiestatis, quod contra constitutionem eius dicis pronuntiasse. * alex. a. paulino. * <a 223 pp.Iii id.April. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.9.8.2: Imperator Alexander Severus
Alienam sectae meae sollicitudinem concepisti, quasi crimen maiestatis sustineres, etsi servo tuo iratus esse non perseveres, quod semper te facturum inconsultius iuraveris. * alex. a. faustiniano. * <a 224 pp.Iii non febr. iuliano et crispino conss.>
CJ.9.8.3pr.: Imperator Constantinus
Si quis alicui maiestatis crimen intenderit, cum in huiuscemodi re convictus minime quisquam privilegio dignitatis alicuius a strictiore inquisitione defendatur, sciat se quoque tormentis esse subdendum, si aliis manifestis indiciis accusationem suam non potuerit comprobare. * const. a. ad maximum pu. * <a 314 pp.K.Ian.Volusiano et anniano conss.>
CJ.9.8.3.1: Imperator Constantinus
Cum eo, qui huius esse temeritatis deprehenditur, illum quoque tormentis subdi oportet, cuius consilio atque instinctu ad accusationem accessisse videbatur, ut ab omnibus commissi consciis statuta vindicta possit reportari. <a 314 pp.K.Ian.Volusiano et anniano conss.>
CJ.9.8.4: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Nullus omnino, cui inconsultis ac nescientibus nobis fidicularum tormenta offerentur, militiae vel generis aut dignitatis defensione uti prohibeatur, excepta tamen maiestatis causa, in qua sola omnibus aequa condicio est. * valentin. valens et grat. aaa. ad olybrium pu. * <a 369 d. viii id. iul. valentiniano np. et victore conss.>
CJ.9.8.5pr.: Imperatores Arcadius, Honorius
Quisquis cum militibus vel privatis, barbaris etiam scelestam inierit factionem aut factionis ipsius susceperit sacramenta vel dederit, de nece etiam virorum illustrium qui consiliis et consistorio nostro intersunt, senatorum etiam ( nam et ipsi pars corporis nostri sunt), cuiuslibet postremo qui nobis militat cogitarit ( eadem enim severitate voluntatem sceleris qua effectum puniri iura voluerunt), ipse quidem utpote maiestatis reus gladio feriatur, bonis eius omnibus fisco nostro addictis: * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico conss.>
CJ.9.8.5.1: Imperatores Arcadius, Honorius
Filii vero eius, quibus vitam imperatoria specialiter lenitate concedimus ( paterno enim deberent perire supplicio, in quibus paterni, hoc est hereditarii, criminis exempla metuentur), a materna vel avita, omnium etiam proximorum hereditate ac successione habeantur alieni, testamentis extraneorum nihil capiant, sint perpetuo egentes et pauperes, infamia eos paterna semper comitetur, ad nullos umquam honores, nulla prorsus sacramenta perveniant, sint postremo tales, ut his perpetua egestate sordentibus sit et mors solacio et vita supplicio. <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico conss.>
CJ.9.8.5.2: Imperatores Arcadius, Honorius
Denique iubemus etiam eos notabiles esse sine venia, qui pro talibus umquam apud nos intervenire temptaverint. <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico conss.>
CJ.9.8.5.3: Imperatores Arcadius, Honorius
Ad filias sane eorum, quolibet numero fuerint, falcidiam tantum ex bonis matris, sive testata sive intestata defecerit, volumus pervenire, ut habeant mediocrem potius filiae alimoniam quam integrum emolumentum ac nomen heredis. mitior enim circa eas debet esse sententia, quas pro infirmitate sexus minus ausuras esse confidimus. <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico conss.>
CJ.9.8.5.4: Imperatores Arcadius, Honorius
Emancipatio, quae a praedictis sive in filios, post legem dumtaxat latam, sive in filias fuerit collata, non valeat. dotes donationes, quarumlibet postremo rerum alienationes, quas ex eo tempore qualibet fraude vel iure factas esse constiterit, quo primum memorati de ineunda factione ac societate cogitaverint, nullius statuimus esse momenti. <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico conss.>
CJ.9.8.5.5: Imperatores Arcadius, Honorius
Uxores sane praedictorum recuperatas dotes, si in ea condicione fuerint, ut, quae a viris titulo donationis acceperunt, filiis debeant reservare, tempore quo usus fructus absumitur omnia ea fisco nostro se relicturas esse cognoscant, quae iuxta legem filiis debebantur: falcidia etiam ex his rebus filiabus tantum, non etiam filiis deputata. <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico conss.>
CJ.9.8.5.6: Imperatores Arcadius, Honorius
Id, quod de praedictis eorumque filiis cavimus, etiam de satellitibus consciis ac ministris filiisque eorum simili severitate censemus. <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico conss.>
CJ.9.8.5.7: Imperatores Arcadius, Honorius
Sane si quis ex his in exordio initae factionis, studio verae laudis accensus, ipse prodiderit factionem, et praemio a nobis et honore donabitur. is vero, qui usus fuerit factione, si vel sero, tamen incognita adhuc consiliorum arcana patefecerit, absolutione tantum ac venia dignus habebitur. <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico conss.>
Paulus de publicis iudiciis. meminisse oportebit, si quid contra maiestatem imperatoris commissum dicatur, etiam post mortem rei id crimen instaurari solere, posteaquam divus marcus depitiani utpote senatoris, qui cassiani furoris socius fuerat, bona post mortem fisco vindicari iussit et nostro tempore multis heredibus ablata sunt. * paulus de publicis iudiciis.* <a xxx d. iii non. mart.>
In hoc item crimine, quod ad laesam maiestatem imperatoris pertinet, etiam in caput domini servos torqueri. * marcianus libro primo de publicis iudiciis titulo ad legem iuliam maiestatis.* <a xxx d. iii non. mart.>
Post divi marci constitutionem hoc iure uti coepimus, ut etiam post mortem nocentium hoc crimen inchoari possit, ut convicto mortuo memoria eius damnetur et bona eius successoribus eripiantur: nam ex quo sceleratissimum quis consilium cepit, exinde quodammodo sua mente punitus est. <a xxx d. iii non. mart.>
Sic et divus severus et antoninus constituerunt, ex quo quis tale crimen contraxit, neque alienare neque manumittere eum posse: nec ei solvere iure debitorem magnus antoninus rescripsit. <a xxx d. iii non. mart.>
In hac causa in caput domini servi torquentur, id est propter causam maiestatis. et si decesserit quis, propter incertam personam successoris bona observantur, si in causa maiestatis fuisse mortuus arguatur, ut severus et antoninus litteris ad rationales missis rescripserunt. . . <a xxx d. iii non. mart.>