Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.1.14.0. De legibus et constitutionibus principum et edictis.

CJ.1.14.1: Imperator Constantinus

Inter aequitatem iusque interpositam interpretationem nobis solis et oportet et licet inspicere. * constant. a. septimio basso pu. * <a 316 d. iii non. dec. sabino et rufino conss.>

CJ.1.14.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quae ex relationibus vel suggestionibus iudicantium per consultationem in commune florentissimorum sacri nostri palatii procerum auditorium introducto negotio statuimus vel quibuslibet corporibus aut legatis aut provinciae vel civitati vel curiae donavimus, nec generalia iura sint, sed leges fiant his dumtaxat negotiis atque personis, pro quibus fuerint promulgata, nec ab aliquo retractentur: notam infamiae subituro eo, qui vel astute ea interpretari voluerit vel impetrato impugnare rescripto, nec habituro fructum per subreptionem eliciti: et iudices, si dissimulaverint vel ulterius litigantem audierint vel aliquid allegandum admiserint vel sub quodam ambiguitatis colore ad nos rettulerint, triginta librarum auri condemnatione plectendi sunt. * theodos. et valentin. aa. ad senatum. * <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>

CJ.1.14.3pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Leges ut generales ab omnibus aequabiliter in posterum observentur, quae vel missa ad venerabilem coetum oratione conduntur vel inserto edicti vocabulo nuncupantur, sive eas nobis spontaneus motus ingesserit sive precatio vel relatio vel lis mota legis occasionem postulaverit. nam satis est edicti eas nuncupatione censeri vel per omnes populos iudicum programmate divulgari vel expressius contineri, quod principes censuerunt ea, quae in certis negotiis statuta sunt similium quoque causarum fata componere. * theodos. et valentin. aa. ad senatum. * <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa.Conss.>

CJ.1.14.3.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Sed et si generalis lex vocata est vel ad omnes iussa est pertinere, vim obtineat edicti; interlocutionibus, quas in uno negotio iudicantes protulimus vel postea proferemus, non in commune praeiudicantibus, nec his, quae specialiter quibusdam concessa sunt civitatibus vel provinciis vel corporibus, ad generalitatis observantiam pertinentibus. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa.Conss.>

CJ.1.14.4: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Digna vox maiestate regnantis legibus alligatum se principem profiteri: adeo de auctoritate iuris nostra pendet auctoritas. et re vera maius imperio est submittere legibus principatum. et oraculo praesentis edicti quod nobis licere non patimur indicamus. * theodos. et valentin. aa. ad volusianum pp. * <a 429 d. iii. id. iun. ravennae florentio et dionysio conss.>

CJ.1.14.5pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Non dubium est in legem committere eum, qui verba legis amplexus contra legis nititur voluntatem: nec poenas insertas legibus evitabit, qui se contra iuris sententiam scaeva praerogativa verborum fraudulenter excusat. nullum enim pactum, nullam conventionem, nullum contractum inter eos videri volumus subsecutum, qui contrahunt lege contrahere prohibente. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 439 d. vii id. april. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.1.14.5.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quod ad omnes etiam legum interpretationes tam veteres quam novellas trahi generaliter imperamus, ut legis latori, quod fieri non vult, tantum prohibuisse sufficiat, cetera quasi expressa ex legis liceat voluntate colligere: hoc est ut ea quae lege fieri prohibentur, si fuerint facta, non solum inutilia, sed pro infectis etiam habeantur, licet legis lator fieri prohibuerit tantum nec specialiter dixerit inutile esse debere quod factum est. sed et si quid fuerit subsecutum ex eo vel ob id, quod interdicente lege factum est, illud quoque cassum atque inutile esse praecipimus. <a 439 d. vii id. april. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.1.14.5.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Secundum praedictam itaque regulam, quam ubique servari factum lege prohibente censuimus, certum est nec stipulationem eiusmodi tenere nec mandatum ullius esse momenti nec sacramentum admitti. <a 439 d. vii id. april. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.1.14.6: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quod favore quorundam constitutum est, quibusdam casibus ad laesionem eorum nolumus inventum videri. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 439 d. k. aug. theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.1.14.7: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Leges et constitutiones futuris certum est dare formam negotiis, non ad facta praeterita revocari, nisi nominatim etiam de praeterito tempore adhuc pendentibus negotiis cautum sit. * theodos. et valentin. aa. cyro pp.Et cons. design. * <a 440 d. non. april. constantinopoli valentiniano a. v et anatolio conss.>

CJ.1.14.8pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Humanum esse probamus, si quid de cetero in publica vel in privata causa emerserit necessarium, quod formam generalem et antiquis legibus non insertam ecat , id ab omnibus antea tam proceribus nostri palatii quam gloriosissimo coetu vestro, patres conscripti, tractari et, si universis tam iudicibus quam vobis placuerit, tunc allegata dictari et sic ea denuo collectis omnibus recenseri et, cum omnes consenserint, tunc demum in sacro nostri numinis consistorio recitari, ut universorum consensus nostrae serenitatis auctoritate firmetur. * theodos. et valentin. aa. ad senatum. * <a 446 d. xvi k. nov. aetio iii et symmacho conss.>

CJ.1.14.8.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Scitote igitur, patres conscripti, non aliter in posterum legem a nostra clementia promulgandam, nisi supra dicta forma fuerit observata. bene enim cognoscimus , quod cum vestro consilio fuerit ordinatum, id ad beatitudinem nostri imperii et ad nostram gloriam redundare. <a 446 d. xvi k. nov. aetio iii et symmacho conss.>

CJ.1.14.9: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Leges sacratissimae, quae constringunt omnium vitas, intellegi ab omnibus debent , ut universi praescripto earum manifestius cognito vel inhibita declinent vel permissa sectentur. si quid vero in isdem legibus latum fortassis obscurius fuerit, oportet id imperatoria interpretatione patefieri duritiamque legum nostrae humanitati incongruam emendari. * valentin. et marcian. aa. ad palladium pp. * <a 454 d. prid. non. april. constantinopoli aetio et studio vv. cc. conss.>

CJ.1.14.11: Imperatores Leo, Zeno

Cum de novo iure, quod inveterato usu non adhuc stabilitum est, dubitatio emergat, necessaria est tam suggestio iudicantis quam sententiae principalis auctoritas. * leo et zeno aa. * <a 474 d. x k. mai. leone iuniore a. cons.>

CJ.1.14.12pr.: Imperator Justinianus

Si imperialis maiestas causam cognitionaliter examinaverit et partibus cominus constitutis sententiam dixerit, omnes omnino iudices, qui sub nostro imperio sunt, sciant hoc esse legem non solum illi causae, pro qua producta est, sed omnibus similibus. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 recitata septimo millario urbis constantinopolitanae in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons. >

CJ.1.14.12.1: Imperator Justinianus

Quid enim maius, quid sanctius imperiali est maiestate? vel quis tantae superbiae fastidio tumidus est, ut regalem sensum contemnat, cum et veteris iuris conditores constitutiones, quae ex imperiali decreto processerunt, legis vicem obtinere aperte dilucideque definiunt? <a 529 recitata septimo millario urbis constantinopolitanae in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons. >

CJ.1.14.12.2: Imperator Justinianus

Cum igitur et hoc in veteribus legibus invenimus dubitatum, si imperialis sensus legem interpretatus est, an oporteat huiusmodi regiam interpretationem obtinere , eorum quidem vanam scrupulositatem tam risimus quam corrigendam esse censuimus. <a 529 recitata septimo millario urbis constantinopolitanae in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons. >

CJ.1.14.12.3: Imperator Justinianus

Definimus autem omnem imperatoris legum interpretationem sive in precibus sive in iudiciis sive alio quocumque modo factam ratam et indubitatam haberi. si enim in praesenti leges condere soli imperatori concessum est, et leges interpretari solum dignum imperio esse oportet. <a 529 recitata septimo millario urbis constantinopolitanae in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons. >

CJ.1.14.12.4: Imperator Justinianus

Cur autem ex suggestionibus procerum, si dubitatio in litibus oriatur et sese non esse idoneos vel sufficientes ad decisionem litis illi existiment, ad nos decurritur et quare ambiguitates iudicum, quas ex legibus oriri evenit, aures accipiunt nostrae, si non a nobis interpretatio mera procedit? vel quis legum aenigmata solvere et omnibus aperire idoneus esse videbitur nisi is, cui soli legis latorem esse concessum est? <a 529 recitata septimo millario urbis constantinopolitanae in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons. >

CJ.1.14.12.5: Imperator Justinianus

Explosis itaque huiusmodi ridiculosis ambiguitatibus tam conditor quam interpres legum solus imperator iuste existimabitur: nihil hac lege derogante veteris iuris conditoribus, quia et eis hoc maiestas imperialis permisit. <a 529 recitata septimo millario urbis constantinopolitanae in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons. >




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License