Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.9.9.0. Ad legem iuliam de adulteriis et de stupro.
CJ.9.9.1: Imperatores Severus, Antoninus
Publico iudicio non habere mulieres adulterii accusationem, quamvis de matrimonio suo violato queri velint, lex iulia declarat, quae, cum masculis iure mariti facultatem accusandi detulisset, non idem feminis privilegium detulit. * sev. et ant. aa. cassiae. * <a 197 pp. xiii k. aug. laterano et rufino conss.>
CJ.9.9.2: Imperatores Severus, Antoninus
Crimen lenocinii contrahunt, qui deprehensam in adulterio uxorem in matrimonio detinuerunt, non qui suspectam adulteram habuerunt. * sev. et ant. aa. cyro. * <a 199 pp.K.Iul.Anullino et frontone conss.>
Verba legis iuliae de adulteriis coercendis, sed etiam sententia per quaestionem quoque servorum sive ancillarum crimen admissum probari volentis ad earum tantum personarum servos ei rei exhibendos pertinet, de quibus specialiter comprehendit, id est mulieris et patris eius, non naturalis, sed iusti dumtaxat, quos intra sexagesimum diem ex dissolutione matrimonii numerandum manumitti vel distrahi prohibet et quorum dominis caveri praecipit, si defuncti fuerint in quaestione vel facti deteriores, secuta absolutione. * ant. a. iuliano. * <a 213 pp.Xv k.Aug.Antonino a iiii et balbino conss.>
CJ.9.9.4pr.: Imperator Alexander Severus
Gracchus, quem numerius in adulterio noctu deprehensum interfecerit, si eius condicionis fuit, ut per legem iuliam impune occidi potuerit, quod legitime factum est, nullam poenam meretur: idemque filiis eius qui patri paruerunt praestandum est. * alex. a. iuliano procons. narbonensis. * <a xxx pp. sine die et consule.>
CJ.9.9.4.1: Imperator Alexander Severus
Sed si legis auctoritate cessante inconsulto dolore adulterum interemit, quamvis homicidium perpetratum sit, tamen quia et nox et dolor iustus factum eius relevat, potest in exilium dari. <a xxx pp. sine die et consule.>
CJ.9.9.5: Imperator Alexander Severus
Adulter post quinquennium, quam commissum adulterium dicitur, quod continuum numeratur, accusari non potest: easque praescriptiones legibus reis datas auferri non oportet. * alex. a. vadanti. * <a 223 pp.Id.Iun.Maximo ii et aeliano conss.>
CJ.9.9.6pr.: Imperator Alexander Severus
Iure mariti adulterii accusare volenti sexaginta dies utiles computantur, quibus in publico eius facultas fuerit, apud quem reus vel rea postulari potest. et cum praeterierint dies isti utiles, maritus quoque iure extranei agere potest. * alex. a. sebastiano. * <a 223 pp.Ii id.Aug.Maximo ii et aeliano conss.>
CJ.9.9.6.1: Imperator Alexander Severus
Et qui confidit accusationi, calumniae notam timere non debet: nam ad probationem sceleris divi parentes mei quaestionem de mancipiis eodem modo haberi permiserunt, quo si iure mariti ageretur. <a 223 pp.Ii id.Aug.Maximo ii et aeliano conss.>
CJ.9.9.7pr.: Imperator Alexander Severus
Propter violatam virginem adultam qui postea maritus esse coepit accusator iustus non est et ideo iure mariti crimen exercere non potest, nisi puella violata sponsa eius fuerit. * alex. a. herculano. * <a 223 pp.Xii k.Ian.Maximo ii et aeliano conss.>
CJ.9.9.7.1: Imperator Alexander Severus
Sed si ipsa iniurias suas adsistentibus curatoribus, per quos etiam negotia eius gerenda sunt, persequatur, praeses provinciae pro debita tanto delicto, si probetur, severitate examinabit. <a 223 pp.Xii k.Ian.Maximo ii et aeliano conss.>
CJ.9.9.8: Imperator Alexander Severus
Reos adulterii duos simul marem et feminam ex eadem causa fieri lex iulia de pudicitia vetat: sed ordine peragi utrosque licet. * alex. a. domnae. * <a 224 pp.Id.Ian.Iuliano et crispino conss.>
CJ.9.9.9: Imperator Alexander Severus
Castitati temporum meorum convenit lege iulia de pudicitia damnatam in poenis legitimis perseverare. qui autem adulterii damnatam, si quocumque modo poenam capitalem evaserit, sciens duxit uxorem vel reduxit, eadem lege ex causa lenocinii punietur. * alex. a. proculo. * <a 224 pp.Vii k.Febr.Iuliano et crispino conss.>
CJ.9.9.10: Imperator Alexander Severus
De crimine adulterii pacisci non licet et par delictum accusatoris praevaricatoris et refugientis veritatis inquisitionem est. qui autem pretium pro comperto stupro accepit, poena legis iuliae de adulteriis tenetur. * alex. a. demetriano. * <a 225 pp.V non.Mai.Fusco et dextro conss.>
CJ.9.9.11: Imperator Alexander Severus
Crimen adulterii maritum retenta in matrimonio uxore inferre non posse nemini dubium est. * alex. a. norbano. * <a 226 pp.K.Sept.Alexandro ii et Marcello conss.>
CJ.9.9.12: Imperator Gordianus
Si, dum in tuo matrimonio uxor tua esset, se adulterio polluit, in ea provincia in qua id factum est adulterium more solito persequi debes nec enim ab ea quae iam nupta est adulterium passa exordium accusationis sumi potest, si denuntiatio criminis nuptias non praecessit. * gord. a. aquilae. * <a 239 pp.Non.Dec.Gordiano a et aviola conss.>
CJ.9.9.13: Imperator Gordianus
Etsi crimine adulterii damnatus restitutus non esset, ut proponis, si tamen soror tua, cum qua adulterium commissum dicebatur, non est accusata, nec poenae nec infamiae subici potuit, et multo magis, cum et accusatorem vita esse functum proponas. * gord. a. basso. * <a 240 pp.K.Iun.Sabino ii et venusto conss.>
CJ.9.9.14: Imperator Gordianus
Adulteram, si postea quam crimen contra eam inchoatum est provincia excessit, etiam absentem inter reos recipi posse explorati iuris est. * gord. a. silvano. * <a 242 pp.Non.Mart.Attico et praetextato conss.>
CJ.9.9.15pr.: Imperator Gordianus
Si quondam uxor tua, antequam crimine adulterii peteretur, provincia excessit, neque absens accusari potest neque in eam provinciam in qua stipendium facis transmitti iure deposcitur. * gord. a. hilariano mil. * <a 242 pp. iiii id. mart. attico et praetextato conss.>
CJ.9.9.15.1: Imperator Gordianus
Sane cum per occupationes militares licuerit, accusare eam sollemniter poteris: nec enim tempus, quo muneribus militaribus occuparis, vindictam tibi, quam maritali dolore percussus reposcis, debet auferre. <a 242 pp. iiii id. mart. attico et praetextato conss.>
CJ.9.9.16pr.: Imperatores valer., gallien.
Abolitionem adulterii criminis postulans praesidem in cuius officio accusatio fuerit instituta adire debes. * valer. et gallien. aa. et valer. c. arcesilao. * <a 256 pp. xv k. iun. maximo et glabrione conss.>
CJ.9.9.16.1: Imperatores valer., gallien.
Ceterum erras tu marite existimans, etiam si simpliciter, id est sine abolitione , destitisses, senatus consulto in persona tua futurum locum non fuisse: diversum enim divi principes saepe sanxerunt. <a 256 pp. xv k. iun. maximo et glabrione conss.>
CJ.9.9.16.2: Imperatores valer., gallien.
Quin hoc amplius scias nullam fuisse tibi ulterius potestatem instituendae huiusmodi accusationis, quia et decreto patrum et lege petronia ei, qui iure viri delatum adulterium non peregit, numquam postea id crimen deferre permittitur. <a 256 pp. xv k. iun. maximo et glabrione conss.>
CJ.9.9.17pr.: Imperatores valer., gallien.
Sine metu legis iuliae de adulteriis coercendis revocare uxorem in matrimonium potes, cum nihil amplius quam libellos accusationis obtulisti, quia postea comperisse te adfirmas, quod vana indignatione ad accusationem incitatus fueris. * valer. et gallien. aa. et c. victorino. * <a 257 pp. vi k. aug. ipsis aa. iiii et iii conss.>
CJ.9.9.17.1: Imperatores valer., gallien.
Is enim committit in poenam, quam lex certo capite denuntiat, qui vel publice adulterio damnatam habet vel adulteram sciens, ut ignorationem simulare non possit, retinet uxorem. <a 257 pp. vi k. aug. ipsis aa. iiii et iii conss.>
CJ.9.9.18pr.: Imperatores valer., gallien.
Eum qui duas simul habuit uxores sine dubitatione comitatur infamia. in ea namque re non iuris effectus, quo cives nostri matrimonia contrahere plura prohibentur, sed animi destinatio cogitatur. * valer. et gallien. aa. et c. theod. * <a 258 accepta id. mai. antiochiae tusco et basso conss.>
CJ.9.9.18.1: Imperatores valer., gallien.
Verumtamen ei, qui te ficto caelibatu, cum aliam matrem familias in provincia reliquisset, sollicitavit ad nuptias, crimen etiam stupri, a quo tu remota es, quod uxorem te esse credebas, ab accusatore legitimo sollemniter inferetur. <a 258 accepta id. mai. antiochiae tusco et basso conss.>
CJ.9.9.18.2: Imperatores valer., gallien.
Certe res tuas omnes, quas ab eo interceptas matrimonii simulatione deploras, restitui tibi omni exactionis instantia impetrabis a rectore provinciae: nam ea quidem, quae se tibi ut sponsae daturum promisit, quomodo repetere cum effectu potes quasi sponsa? <a 258 accepta id. mai. antiochiae tusco et basso conss.>
CJ.9.9.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quamvis indubitati iuris sit, quotiens adulterii crimen intenditur, praesentiam accusatoris procedere oportere, tamen quoniam ex litteris tuis cognovimus materiam praepositi viatoris uxorem habitis quaestionibus cum iuliano quondam adulterium commisisse detectam sub ipsa prolatione sententiae viatoris ipsius praesentiam postulasse, non putavimus confecto paene in iudicio facinore et iam agitata quaestione convicto praepositum ab excubiis limitis revocandum. * diocl. et maxim. aa. ad pompeianum. * <a 287 d. s. non. dec. aa. conss.>
CJ.9.9.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Foedissimam earum nequitiam, quae pudorem suum alienis libidinibus prosternunt, non etiam earum, quae per vim stupro comprehensae sunt, inreprehensam voluntatem leges ulciscuntur, quando etiam inviolatae existimationis esse nec nuptiis earum aliis interdici merito placuit. * diocl. et maxim. aa. didymo. * <a 290 pp. iii non. oct. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.9.9.21pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ob commissa adulteria atque accusandas uxores certa tempora, quae utiliter computari solent, praescripta sunt. * diocl. et maxim. aa. silano. * <a 290 pp. xiiii k. nov. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.9.9.21.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si igitur per occupationes publicas accusationem instituere non potuisti nec ante creditum tibi munus praescripta tempora transacta sunt, post depositam sollicitudinem qua detineris integram accusandi potestatem habebis. <a 290 pp. xiiii k. nov. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.9.9.21.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ad quam, cum vacare coeperis, properare debebis, ne effrenata licentia ad terrendam adversariam futurae accusationis speciem praetendas. <a 290 pp. xiiii k. nov. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.9.9.22: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si ea quae tibi stupro cognita est passim venalem formam exhibuit ac prostituta meretricio more vulgo se praebuit, adulterii crimen in ea cessat. * diocl. et maxim. aa. obrimo. * <a 290 pp. xii k. nov. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.9.9.23pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Servi ob violatum contubernium adulterii accusare non possunt. * diocl. et maxim. aa. proculo. * <a 290 pp. k. nov. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.9.9.23.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Is autem, qui post dissociatum matrimonium uxorem licito iure duxerit obque intentatae accusationis ac potentis patrocinii metum ei qui accusationem instituerat aurum et argentum dedit, ad recipiendum id ulciscendamque turpis lucri cupiditatem adire praesidem potest, qui examinatis partium adlegationibus et inquisita fide veri, si quid ab eo qui innocens est ob illati criminis timorem datum esse cognoverit, quemadmodum sententiam formare debeat, evidentibus iuris placitis instruetur. <a 290 pp. k. nov. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.9.9.23.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sin vero constiterit corrupti matrimonii velut mercedem ad captandam impunitatem solutam esse, eum, qui etiam adversus senatus consulti censuram cum foedissimo flagitio accepit, puniri iubebit. <a 290 pp. k. nov. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.9.9.24: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Etsi libidine intemperatae cupiditatis ex actorum lectione exarsisse te cognitum est, tamen cum ancillam comprehendisse et non liberam stuprasse detectum sit, ex huiusmodi sententia gravatam potius opinionem tuam quam infamia adflictam esse manifestum est. * diocl. et maxim. aa. sossiano. * <a 291 pp. v id. mart. tiberiano et dione conss.>
CJ.9.9.25: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quoniam alexandrum, qui in crimen vocatur, etiam praescriptionem esse pollicitum eo nomine, quod accusator uxorem post comprehensum adulterium penes se habuisse videatur, et de statu suo agere nunc velle perspeximus, ita ordo quaestionis dirimendus videtur, ut in primis quidem de statu alexandri quaeratur, ita ut, si eum liberum esse adhibita audientia deprehenderis, praescriptionis ei obiciendae facias potestatem: sin vero eundem servum esse cognoveris, remotis praescriptionis impedimentis in adulterium crimen protinus debebis inquirere ac, si eum detectum in eo flagitio esse perspexeris, poenam decernere, quam in adulterii crimen legum sanctio statuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. crispino. * <a 293 d. v k. sept. aa. conss.>
CJ.9.9.26: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Commissum ante adulterium cum eo, cui se postea nuptiis sociavit, velamento matrimonii non extinguitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. phoebo. * <a 294 pp. xviii k. ian. cc. conss.>
CJ.9.9.27: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ita nobis pudor cordi est, ut removeamus prisci iuris ambages et constituamus in adulterii quaestione abolitis de medio ceteris praescriptionibus praeter quinquennii temporis et lenocinii quod marito obicitur exceptionem, illam etiam, quae post solutum prius matrimonium ante denuntiationem nuptae competit, fidem criminis nosci. indignum est enim, ut ultionem pudoris praestigiae versuti iuris excludant. * diocl. et maxim. aa. et cc. concordio praes. numidiae. * <a 295 pp. k. iun. tusco et anullino conss.>
CJ.9.9.28: Imperator Constantinus
Quae adulterium commisit, utrum domina cauponae an ministra fuerit, requiri debebit, et ita obsequio famulata servili, ut plerumque ipsa intemperantiae vina praebuerit: ut, si domina tabernae fuerit, non sit a vinculis iuris excepta, si vero potantibus ministerium praebuit, pro vilitate eius quae in reatum deducitur accusatione exclusa liberi qui accusantur abscedant, cum ab his feminis pudicitiae ratio requiratur, quae iuris nexibus detinentur et matris familias nomen obtinent, hae autem immunes ab iudiciaria severitate praestentur, quas vilitas vitae dignas legum observatione non credidit. * const. a. africano. * <a 326 d.Iii non.Febr.Heracleae constantino a.Vii et constantio c. conss.>
CJ.9.9.29pr.: Imperator Constantinus
Quamvis adulterii crimen inter publica referatur, quorum delatio in commune omnibus sine aliqua legis interpretatione conceditur, tamen ne volentibus temere liceat foedare conubia, proximis necessariisque personis solummodo placet deferri copiam accusandi, hoc est patri fratri nec non patruo et avunculo, quos verus dolor ad accusationem impellit. * const. a. ad euagrium. * <a 326 pp. nicomediae vii k. mai. constantino a. vii et constantio c. conss.>
CJ.9.9.29.1: Imperator Constantinus
Sed et his personis legem imponimus, ut crimen abolitione, si voluerint, compescant. <a 326 pp. nicomediae vii k. mai. constantino a. vii et constantio c. conss.>
CJ.9.9.29.2: Imperator Constantinus
In primis maritum genialis tori vindicem esse oportet, cui quidem ex suspicione ream coniugem facere licet, vel eam, si tantum suspiciatur, penes se detinere non prohibetur: nec inscriptionis vinculo contineri, cum iure mariti accusaret, veteres retro principes adnuerunt. <a 326 pp. nicomediae vii k. mai. constantino a. vii et constantio c. conss.>
CJ.9.9.29.3: Imperator Constantinus
Extraneos autem procul arceri ab accusatione censemus: nam etsi omne genus accusationis necessitas inscriptionis adstringat, nonnulli tamen proterve id faciunt et falsis contumeliis matrimonia deformant. <a 326 pp. nicomediae vii k. mai. constantino a. vii et constantio c. conss.>
CJ.9.9.29.4: Imperator Constantinus
Sacrilegos autem nuptiarum gladio puniri oportet. <a 326 pp. nicomediae vii k. mai. constantino a. vii et constantio c. conss.>
CJ.9.9.30: Imperatores Constantius, constans
Cum vir nubit in feminam, femina viros proiectura quid cupiat? ubi sexus perdidit locum, ubi scelus est id quod non proficit scire, ubi venus mutatur in alteram formam, ubi amor quaeritur nec videtur: iubemus insurgere leges, armari iura gladio ultore, ut exquisitis poenis subdantur infames, qui sunt vel qui futuri sunt rei. * constantius et constans aa. ad pop. * <a 342 pp. romae xvii k. ian. constantio iii et constante ii aa. conss.>
CJ.9.9.31: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
In adulterii quaestione ab omni familia non solum mariti, sed etiam uxoris, quae tamen tunc temporis domi fuerit, quo adulterium dicatur admissum, quaerendum est sine defensione cuiusquam. * grat. valentin. et theodos. aaa. cynegio pp. * <a 385 d. iii id. dec. constantinopoli arcadio a. et bautone conss.>
CJ.9.9.32: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Adulterii accusatione proposita praescriptiones civiles, quibus aut dos repeti fingitur aut ex ratione aliqua debitum flagitatur, quae occurrere atque perstrepere examini consuerunt, iussimus sequestrari nec earum obice aliquid negotio tarditatis adferri: sed accusatione fundata, hoc est cum constiterit, quo iure ( id est mariti vel extranei) quove tempore actio fuerit intromissa, discutiatur crimen, facti qualitas publicetur, cum et iurgia quae magnitudine superant praeponantur et civilis actio criminali iure postponatur, idem tamen, cum competere coeperit, habitura momenti, dummodo non obsit examini. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. * <a 392 d. vii id. dec. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>
CJ.9.9.33pr.: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Si qui adulterii fuerint accusati et obtentu proximitatis intentata depulerint, per commemorationem necessitudinis fidem crimini derogando, dum existimatur non debere credi quod adlegatur, non potuisse committi, hi si postmodum in nuptias suas consortiumque convenerint, facinus illud, in quo fuerint accusati, manifesta fide atque indiciis evidentibus publicabunt. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. * <a 393 d. prid. non. dec. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss.>
CJ.9.9.33.1: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Unde si qui eiusmodi reperti fuerint, iussimus in eosdem severissime vindicari et veluti convictum facinus confessumque puniri. <a 393 d. prid. non. dec. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss.>
CJ.9.9.34: Imperatores Honorius, Theodosius
Si mulier repudii oblatione sine ulla legitima causa a se dati discesserit, ne viduitatem stupri procacitate commaculet, accusationem repudiato marito iure deferimus. * honor. et theodos. aa. palladio pp. * <a 421 d. vi id. mart. ravennae eustathio et agricola conss.>
CJ.9.9.35pr.: Imperator Justinianus
Libertatem servorum, qui ad dominium pertinent uxoris vel mariti vel parentium eorum, repudio misso propter suspicionem criminis adulterii, legum conditores intra duorum mensum spatium post missionem repudii numerandum suspendi definiunt propter tormentorum quaestionem, si opus exegerit, eis imponendam. * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d. v k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.9.9.35.1: Imperator Justinianus
Sin vero uxor matrimonio sub praefato modo dissoluto rebus humanis exempta fuerit, nihil de tempore, quousque servos eos propter memoratam causam permanere deceat, adiciunt. <a 532 d. v k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.9.9.35.2: Imperator Justinianus
Nobis vero necessarium esse videtur certum tempus etiam in hoc casu statuere propter dotis quaestionem, utrum in lucrum marito cedat an heredibus mulieris restituatur. <a 532 d. v k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.9.9.35.3: Imperator Justinianus
Sancimus itaque duos etiam menses post mortem mulieris servari, ut intra eos ante dicti servi permaneant et facultatem maritus habeat probationes adulterii per eos praestare: transacto vero memorato tempore licentiam habere heredem mulieris libertatem eis imponere, nisi per culpam eius maritus prohibitus fuerit causam adulterii, ipse videlicet imminens, exercere. <a 532 d. v k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>