Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.9.12.0. Ad legem iuliam de vi publica seu privata.

CJ.9.12.1: Imperatores Severus, Antoninus

Ob debitum viri vel civile munus res uxoris qui pignori capiunt, vim contrahere videntur. * sev. et ant. aa. peliae. * <a 205 d.K.Iul.Romae antonino a. ii et gaeta ii conss.>

CJ.9.12.2: Imperator Antoninus

Tutoris tui lege iulia de vi privata damnati si tertia pars bonorum fisco vindicata est, tutelae actionem pro ea portione adversus fiscum dirige, modo si nulla praescriptio locum habeat. nam successio oneribus portionis suae respondet. * ant. a. vero. * <a 213 pp.Xv k.Mart.Antonino a.Iiii et balbino conss.>

CJ.9.12.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si confidis sponsam filii tui raptam esse vel filium tuum inclusum, instituere sollemni more legis iuliae de vi accusationem apud praesidem provinciae non prohiberis. * diocl. et maxim. aa.Et cc. bianori. * <a 293 pp.Viii k.Mai.Veronae aa. conss.>

CJ.9.12.4pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si criminis accusationem propter res a servo raptas intentandam putaveris, non contra dominum, sed contra eum quem facinus commisisse proponis hanc instituere debes. * diocl. et maxim. aa. et cc. liberatio. * <a 293 s.Xvii k.Iul.Sirmi aa. conss.>

CJ.9.12.4.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sed quoniam a fuscinillo etiam te verberibus adflictum adseveras, si hominibus coactis hoc fecit, de hoc etiam, si legis iuliae de vi privata reum deferendum putaveris, apud praesidem provinciae age non ignarum, quemadmodum criminibus probatis res vindicari debeat. <a 293 s.Xvii k.Iul.Sirmi aa. conss.>

CJ.9.12.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

In possessionem fundi licet creditor per vim ingrediatur, iuliae legis vis privatae reus deferri potest. * diocl. et maxim. aa et cc. oploni. * <a 294 s.Vi id.Dec. nicomediae cc. conss.>

CJ.9.12.6: Imperator Constantinus

Quoniam multa facinora sub uno violentiae nomine continentur, cum aliis vim inferre certantibus, aliis cum indignatione resistentibus verbera caedesque crebro deteguntur admissae, placuit, si forte quis vel ex possidentis parte vel eius qui possessionem temerare temptaverit interemptus sit, in eum supplicium exerceri , qui vim facere temptavit et alterutri parti causam malorum praebuit: et non iam relegatione aut deportatione insulae plectetur, sed supplicium capitale excipiat nec interposita provocatione sententiam quae in eum fuerit dicta suspendat. * constant. a. ad catullinum procons. africae. * <a 317 d.Xv k.Mai.Aquileiae gallicano et basso conss.>

CJ.9.12.7pr.: Imperator Constantinus

Si quis ad se fundum vel quodcumque aliud adserit pertinere ac restitutionem sibi competere possessionis putat, civiliter super possidendo agat aut impleta sollemnitate iuris crimen violentiae opponat, non ignarus eam se sententiam subiturum, si crimen obiectum non potuerit comprobare, quam reus debet excipere. * const. a. ad bassum pu. * <a 319 pp.Prid.Non.Oct.Romae constantino a.V et licinio c. conss.>

CJ.9.12.7.1: Imperator Constantinus

Quod si omissa interpellatione vim possidenti intulerit, ante omnia violentiae causam examinari praecipimus et in ea requiri, quis ad quem venerit possidentem, ut ei quem constiterit expulsum amissae possessionis iura reparentur, eademque protinus restituta, si criminalis quaestio agitetur, violentus poenae non immerito destinatus in totius litis terminum differatur, ut agitato negotio principali, si contra eum fuerit iudicatum, in insulam deportetur bonis omnibus abrogatis. <a 319 pp.Prid.Non.Oct.Romae constantino a.V et licinio c. conss.>

CJ.9.12.8pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Servos, qui fecisse violentiam confessionibus testium aut propriis docebuntur, si id inscio domino commiserint, postremo supplicio deditos luere perpetrata censemus. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad albinum pu. * <a 390 d. prid. non. mart. mediolani valentiniano a. iiii et neoterio conss.>

CJ.9.12.8.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Quod si illi metu atque exhortatione dominorum violentiam admiserint, palam est secundum legem iuliam dominum infamem pronuntiatum loci aut originis propriae dignitate non uti, servos vero, quos furoribus talium paruisse constiterit, metallis post sententiam dedi. <a 390 d. prid. non. mart. mediolani valentiniano a. iiii et neoterio conss.>

CJ.9.12.8.2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Viles autem infamesque personae et hi, qui bis aut saepius violentiam perpetrasse convincentur, constitutionum divalium poena teneantur. <a 390 d. prid. non. mart. mediolani valentiniano a. iiii et neoterio conss.>

CJ.9.12.8.3: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Iudicem vero nosse oportet, quod gravi infamia sit notandus, si violentiae crimen apud se probatum distulerit omiserit vel impunitate donaverit aut molliorem puam praestituimus poenam protulerit. <a 390 d. prid. non. mart. mediolani valentiniano a. iiii et neoterio conss.>

CJ.9.12.9: Imperatores Honorius, Theodosius

Crimen non dissimile est rapere et ei qui rapuerit rapta scientem delictum servare. * honor. et theodos. aa. aureliano pp. * <a 415 d. iii non. mart. constantinopoli honorio x et theodosio vi aa. conss.>

CJ.9.12.10pr.: Imperatores Leo, Anthemius

Omnibus per civitates et agros habendi bucellarios vel isauros armatosque servos licentiam volumus esse praeclusam. * leo et anthem. aa. nicostrato pp. * <a 468 d. v k. sept. anthemio a. ii cons.>

CJ.9.12.10.1: Imperatores Leo, Anthemius

Quod si quis praeter haec, quae nostra mansuetudo salubriter ordinavit, armata mancipia seu bucellarios aut isauros in suis praediis aut iuxta se habere temptaverit, post exactam centum librarum auri condemnationem vindictam in eos severissimam proferri sancimus. <a 468 d. v k. sept. anthemio a. ii cons.>

CJ.9.12.10.2: Imperatores Leo, Anthemius

Viri quoque clarissimi provinciarum rectores in speculis esse debebunt, ne quis audeat statuta nostrae mansuetudinis in aliquo violare, scientes, quod ex dissimulatione dignitatis et administrationis cingulo privabuntur et post centum librarum auri multam salutis vitaeque suae periculum sustinebunt: primatibus videlicet apparitionis suae personis praeter amissionem fortunarum suarum capitali quoque supplicio feriendis. <a 468 d. v k. sept. anthemio a. ii cons.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License