Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.9.18.0. De maleficiis et mathematicis et ceteris similibus.
CJ.9.18.1: Imperator Antoninus
Plus est hominem veneno extinguere quam occidere gladio. * ant. a. * <a xxx pp. sine die et consule.>
CJ.9.18.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Artem geometriae discere atque exerceri publice intersit. ars autem mathematica damnabilis interdicta est. * diocl. et maxim. aa. et cc. tiberio. * <a 294 s.Xiii k.Sept.Sirmi cc. conss.>
CJ.9.18.3pr.: Imperator Constantinus
Nullus haruspex, nullus sacerdos, nullus eorum, qui huic ritui adsolent ministrare, limen alterius accedat nec ob alteram causam, sed huiusmodi hominum amicitia quamvis vetus repellatur: concremando illo haruspice, qui ad domum alienam accesserit, et illo in insulam detrudendo post ademptionem bonorum, qui eum evocaverit suasionibus vel praemiis. * const. a. ad maximum. * <a 319 pp.K.Febr.Romae constantino a.V et licinio c.Conss.>
CJ.9.18.3.1: Imperator Constantinus
Accusatorem autem huius criminis non delatorem esse, sed dignum magis praemio arbitramur. <a 319 pp.K.Febr.Romae constantino a.V et licinio c.Conss.>
CJ.9.18.4pr.: Imperator Constantinus
Eorum est scientia punienda et severissimis merito legibus vindicanda, qui magicis adcincti artibus aut contra salutem hominum moliti aut pudicos animos ad libidinem deflexisse detegentur. * const. a. et c. ad bassum pp. * <a 321 d.X k.Iun.Aquileiae crispo et constantino cc. conss.>
CJ.9.18.4.1: Imperator Constantinus
Nullis vero criminationibus implicanda sunt remedia humanis quaesita corporibus aut in agrestibus locis innocenter adhibita suffragia, ne maturis vindemiis metuerentur imbres aut ruentis grandinis lapidatione quaterentur, quibus non cuiusque salus aut aestimatio laederetur, sed quorum proficerent actus, ne divina munera et labores hominum sternerentur. <a 321 d.X k.Iun.Aquileiae crispo et constantino cc. conss.>
CJ.9.18.5: Imperator Constantius
Nemo haruspicem consulat aut mathematicum, nemo hariolum. augurum et vatum prava confessio conticescat. chaldaei ac magi et ceteri, quos maleficos ob facinorum magnitudinem vulgus appellat, nec ad hanc partem aliquid moliantur. sileat omnibus perpetuo divinandi curiositas. etenim supplicium capitis feret gladio ultore prostratus, quicumque iussis obsequium denegaverit. * constantius a. ad pop. * <a 357 d.Viii k.Febr.Mediolani constantio a.Viiii et iuliano c. ii conss.>
CJ.9.18.6: Imperator Constantius
Multi magicis artibus usi elementa turbare, vitas insontium labefactare non dubitant et manibus accitis audent ventilare, ut quisque suos conficiat malis artibus inimicos. hos, quoniam naturae peregrini sunt, feralis pestis absumat. * constantius a. et c. ad pop. * <a 357 d.Prid.Non.Dec.Mediolani constantio a.Viiii et iuliano c. conss.>
CJ.9.18.7pr.: Imperator Constantius
Etsi excepta tormentis sunt corpora honoribus praeditorum ( praeter illa videlicet crimina, quae legibus demonstrantur), etsi homines magi, in quacumque sint parte terrarum, humani generis inimici credendi sunt, tamen quoniam qui in comitatu nostro sunt ipsam pulsant propemodum maiestatem, si quis magus vel magicis contaminibus adsuetus, qui maleficus vulgi consuetudine nuncupatur, aut haruspex aut hariolus aut certe augur vel etiam mathematicus aut narrandis somniis occultans artem aliquam divinandi aut certe aliquid horum simile exercens in comitatu meo vel caesaris fuerit deprehensus, praesidio dignitatis cruciatus et tormenta non fugiat. * constantius a. et c. ad taurum pp. * <a 358 d.Iii non.Iul.Arimini datiano et cereale conss.>
CJ.9.18.7.1: Imperator Constantius
Si convictus ad proprium facinus detegentibus repugnaverit pernegando, sit eculeo deditus ungulisque sulcantibus latera perferat poenas proprio dignas facinore. <a 358 d.Iii non.Iul.Arimini datiano et cereale conss.>
CJ.9.18.8: Imperatores Valentinianus, Valens
Culpa similis est prohibita discere quam docere. * valentin. et valens aa. ad modestum pp. * <a 365 d.Prid.Id.Dec.Constantinopoli valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.9.18.9pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Quicumque maleficiorum labe pollutum audierit deprehenderit occupaverit, ilico ad publicum protrahat et iudiciorum oculis communis hostem salutis ostendat. * valentin. theodos. et arcad. aaa. albino pu. * <a 389 d.Xvii k.Sept.Romae timasio et promoto conss.>
CJ.9.18.9.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Quod si quisquam ex agitatoribus ( id est aurigis) seu ex quolibet alio genere hominum contra hoc interdictum venire temptaverit aut clandestinis suppliciis etiam manifestum reum maleficae artis oppresserit, ultimum supplicium non evadat geminae suspicionis obnoxius, quod aut publicum reum, ne facinoris socios publicaret, severitati legum et debitae subtraxerit quaestioni aut proprium fortassis inimicum sub huiusmodi vindictae nomine consilio atrociore confecerit. <a 389 d.Xvii k.Sept.Romae timasio et promoto conss.>