Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.9.20.0. Ad legem fabiam.

CJ.9.20.1: Imperator Antoninus

Pater tuus adversus eum, a quo sollicitatam ancillam, plagio quoque facto exportatam queritur, apud suum iudicem civiliter in rem actione instituta consistat. si in causa tenuerit, etiam legis fabiae crimen persequi poterit. quod si per violentiam mancipium abreptum est, accusationem vis non prohibetur intendere. * ant. a. placido. * <a 213 pp.Xii k.April. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.9.20.2: Imperator Antoninus

Si ab aeliano servum tuum susceptum et aliquamdiu occultatum moxque eo suadente fugae datum probare potes, legis fabiae crimen per te vel actionem ad eam rem propositam, id est servi corrupti, per procuratorem tuum persequi potes. * ant. a. aurelio. * <a 213 pp.Vii k.Aug.Antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.9.20.3: Imperator Alexander Severus

Ut legis fabiae poena debeatur, in crimen subscriptio et accusatio et sententia necessaria est. * alex. a. cornelio. * <a 224 pp.Viii k.Iul.Iuliano et crispino conss.>

CJ.9.20.4: Imperator Gordianus

Non valet procuratoris sententia, si vicem praesidis non tueatur, qui legi fabiae locum esse pronuntiavit, cum eius legis disceptatio ad praesidis provinciae pertineat notionem. * gord. a. paulinae. * <a 239 pp.Iii.Non.Dec.Gordiano a.Et aviola conss.>

CJ.9.20.5: Imperatores valer., gallien.

Si fratrem tuum adversarius supprimit, legis eum fabiae, adito praeside provinciae reum debes postulare. * valer. et gallien. aa. et valer. c.Iulianae. * <a 259 pp.Non.Mai aemiliano et basso conss.>

CJ.9.20.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

In fuga servum constitutum neque vendere neque donare licet. unde intellegis te in legem incidisse, quae super huiusmodi delictis certam poenam fisco inferendam statuit, exceptis coheredibus et sociis, quibus in divisione communium rerum licitationem de fugitivo servo invicem facere permissum est. ita vero liceat fugitivum vendere, ut tunc venditio valeat, quando ab emptore requisitus fuerit deprehensus. * diocl. et maxim. aa. marcianae. * <a 287 pp.Iii id.Mart.Diocletiano et maximiano aa. conss.>

CJ.9.20.7pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quoniam servos a plagiariis alienari ex urbe significas atque ita interdum ingenuos homines eorum scelere asportari solere perscribis, horum delictorum licentiae maiore severitate occurrendum esse decernimus. * diocl. et maxim. aa. maximo pu. * <a 287 d.Vi id.Dec.Diocletiano iii et maximiano aa. conss.>

CJ.9.20.7.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ac propterea si quem in huiusmodi facinore deprehenderis, capite eum plecti non dubitabis, ut poenae genere deterreri ceteri possint, quominus istiusmodi audacia vel servos vel liberos ab urbe abstrahere atque alienare audeant. <a 287 d.Vi id.Dec.Diocletiano iii et maximiano aa. conss.>

CJ.9.20.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Praeses provinciae discreto prius iure dominii intellegat, audiendum sit plagii crimen nec ne. nam si proprietatis tuae mancipium esse constiterit, expirasse criminis intentionem emersa dominii luce manifestabit: si vero servum alienum esse constiterit, post disceptatam proprietatis quaestionem et criminis causam audiet. * diocl. et maxim. aa. constant. * <a 290 pp.Viii k.Sept.Ipsis aa. iiii et iii conss.>

CJ.9.20.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Eum, qui mancipium alienum celat, fabiae legis crimine teneri non est incerti iuris. * diocl. et maxim. aa. et cc. eugenio. * <a 293 s.Id.Mai.Heracliae aa. conss.>

CJ.9.20.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Comparantem ab eo, qui abduxit plagio mancipia, si delicti socius non probetur, nullo crimine teneri convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc.Dizae. * <a 293 s.Non.Nov.Lucione aa.Conss.>

CJ.9.20.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Abducti plagio facta venditio statum non mutat: liberae enim personae sollicitatione crimen committitur, non condicioni praeiudicatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. ampliatae. * <a 293 s.Non.Nov.Lucionae aa. conss.>

CJ.9.20.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si quis servum fugitivum sciens cum rebus furtivis suscepit, cum horum nomine furti actione teneatur, haec tibi rector provinciae cum solita poena restitui efficiet. sed et si criminis plagii accusationem institueris, tibi audientiam praebere non dubitabit. * diocl. et maxim. aa. et cc.Muciano. * <a 294 s.Prid.Id.Sept.Singiduni cc.Conss.>

CJ.9.20.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Plagii criminis accusatio publici sit iudicii. * diocl. et maxim. aa. et cc.Severino. * <a 294 s.V k.Dec.Cc.Conss.>

CJ.9.20.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Plagii criminis accusatio cessat, si vos servos vel liberos adseverent qui suppressisse dicuntur, non commissi velandi, sed ad hanc opinionem iusta ducti ratione. * diocl. et maxim. aa. et cc.Callistheni. * <a 294 s.Prid.Non dec.Nicomediae cc.Conss.>

CJ.9.20.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Liberum sciens condicionem eius invitum venumdando plagii criminis poena tenetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. pomponio. * <a 294 d.Xiii k.Ian nicomediae cc. conss.>

CJ.9.20.16pr.: Imperator Constantinus

Plagiarii, qui viventium filiorum miserandas infligunt parentibus orbitates, metalli poena cum ceteris ante cognitis suppliciis tenebantur. * const. a. ad domitium celsum vic. africae. * <a 315 d.K.Aug.Constantino a.Iiii et licinio iiii conss.>

CJ.9.20.16.1: Imperator Constantinus

Si quis tamen eiusmodi reus fuerit oblatus, posteaquam super crimine patuerit, servus quidem vel libertate donatus bestiis obiciatur, ingenuus autem gladio consumatur. <a 315 d.K.Aug.Constantino a.Iiii et licinio iiii conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License