Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.9.23.0. De his qui sibi adscribunt in testamento.

CJ.9.23.1: Imperator Antoninus

Quamquam ita interpretentur iuris periti, ut contra legem corneliam videatur se scribere heredem filius emancipatus patre dictante, tamen cum et, si testamentum non esset scriptum, iustus successor futurus esset accepta bonorum possessione filius patri, perinde habebitur, atque si sua manu pater tuus te heredem scripsisset functus dulci officio. * ant. a. vallatio. * <a 212 pp.Non.Sept.Duobus aspris conss.>

CJ.9.23.2pr.: Imperator Antoninus

Si testator codicillis quos scripsisti legatum quoque seu fideicommissum reliquisse tibi sua manu adscripsit, non videris in poenam senatus consulti incidisse. * ant. a. atticio. * <a 213 pp. id. dec. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.9.23.2.1: Imperator Antoninus

Quod si testamentum dictasse codicillis significavit, legato quidem vel fideicommisso abstinere debes, poena vero falsi tibi principali beneficio remittitur. <a 213 pp. id. dec. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.9.23.3: Imperator Alexander Severus

Senatus consulto et edicto divi claudii prohibitum est eos, qui ad scribenda testamenta adhibentur, quamvis dictante testatore aliquid emolumentum ipsis futurum scribere, et poena legis corneliae facienti inrogata est: cuius veniam deprecantibus ob ignorantiam et profitentibus a relicto discedere raro amplissimus ordo vel divi principes veniam dederunt. * alex. a. martiali. * <a 223 pp. xvii k. april. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.9.23.4: Imperator Alexander Severus

Quae in testamento uxoris maritus sua manu legata sibi adscripserit, pro non scriptis habentur, et legis corneliae poena, si venia impetrata non est, locum habet. * alex. a. crescenti. * <a 225 pp. iii non. febr. fusco ii et dextro conss.>

CJ.9.23.5: Imperator Alexander Severus

Quod adhibitus ad testamentum commilitonis scribendum iussu eius servum tibi adscripsisti, pro non scripto habetur et ideo id legatum petere non potes. sed secutus tenorem indulgentiae meae poenam legis corneliae tibi remitto, in quam credo te magis errore quam malitia incidisse. * alex. a. gallicano mil. * <a 225 pp. xvii k. iul. fusco ii et dextro conss.>

CJ.9.23.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si libertatem tibi manu tua imperante domino adscripsisti, cum proponas dominium non subscripsisse et suis litteris tuam libertatem expressim agnovisse, ad impetrandam libertatem senatus consulti auctoritas tibi obest. poena tamen falsi tibi remittitur, quoniam non potueras contra domini voluntatem venire. * diocl. et maxim. aa. aufidio. * <a 290 pp. vi id. dec. ipsis iiii et iii aa. conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License