Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.9.24.1pr.: Imperator Constantinus
Quoniam nonnulli monetarii adulterinam monetam clandestinis sceleribus exercent, cuncti cognoscant necessitatem sibi incumbere huiusmodi homines inquirendi, ut investigati tradantur iudiciis, facti conscios per tormenta ilico prodituri ac sic dignis suppliciis addicendi. * const. a. ad ianuarium. * <a 321 d. xii k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>
CJ.9.24.1.1: Imperator Constantinus
Accusatoribus etiam eorum immunitatem permittimus, cuius modus, quoniam dispar patrimonium est, a nobis per singulos statuetur. <a 321 d. xii k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>
CJ.9.24.1.2: Imperator Constantinus
Si quis autem militum huiusmodi personam susceptam de custodia exire fecerit, capite puniatur <a 321 d. xii k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>
CJ.9.24.1.3: Imperator Constantinus
Appellandi etiam privato licentia denegetur: si vero miles aut promotus in gradu huiusmodi crimen incurrerit, super eius nomine et gradu ad competentes iudices referatur. <a 321 d. xii k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>
CJ.9.24.1.4: Imperator Constantinus
Domus vero vel fundus, in quo haec perpetrata sunt, si dominus in proximo constitutus sit, cuius incuria vel neglegentia punienda est, etsi ignoret, fisco vindicetur, nisi dominus, ante ignorans, ut primum reppererit, scelus prodiderit perpetratum: tunc enim possessio vel domus ipsius proscriptionis iniuriae minime subiacebit. <a 321 d. xii k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>
CJ.9.24.1.5: Imperator Constantinus
Sin vero longissime ab ea domo vel possessione afuerit, nullum sustineat detrimentum: actore videlicet fundi vel servis vel incolis vel colonis, qui hoc ministerium praebuerunt, cum eo qui fecit supplicio capitali plectendis. <a 321 d. xii k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>
CJ.9.24.1.6: Imperator Constantinus
Viduas autem ac pupillos speciali dignos indulgentia credidimus, ut viduae nec in proximo constitutae domo sua vel possessione careant, si nulla apud ipsas tam gravis conscientiae noxa resideat, impuberes vero, etiamsi conscii fuerint, nullum sustineant detrimentum, quia aetas eorum quid videat ignorat. <a 321 d. xii k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>
CJ.9.24.1.7: Imperator Constantinus
Tutores tamen eorum, si in proximo sint, quoniam ignorare eos, quid in re pupilli geritur, non oportet, haec poena expectabit, ut de rebus eorum, si idonei fuerint, tantum fisco inferatur, quantum a pupillo fuerat inferendum. <a 321 d. xii k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>
CJ.9.24.2: Imperator Constantinus
Si quis nummum falsa fusione formaverit, universas eius facultates fisco nostro addici praecipimus: in monetis etenim tantum nostris cudendae pecuniae studium frequentari volumus. cuius obnoxii maiestatis crimen committunt, et praemio accusatoribus proposito, quicumque solidorum adulter poterit reperiri vel a quoquam fuerit publicatus, ilico omni dilatione submota flammarum exustionibus mancipetur. * const. a. ad tertullianum procons. africae. * <a 326 d. prid. non. iul. mediolani constantino a. vii et constantio c. conss.>
CJ.9.24.3: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Si quis super cudendo aere vel rescripto aliquo vel etiam adnotatione nostra sibi eripuerit facultatem, non solum fructum propriae petitionis amittat, verum etiam poenam quam meretur excipiat. * valentin. theodos. et arcad. aaa. rufino pp. * <a 393 d. iiii id. iul. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss.>