Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.9.27.0. Ad legem iuliam repetundarum.
CJ.9.27.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ut unius poena metus possit esse multorum, ducem qui male egit ad provinciam quam nudaverat cum custodia competenti ire praecipimus, ut non solum, quod eius non dicam domesticus, sed manipularius et minister accepit, verum etiam quod ipse a provincialibus nostris rapuit aut sustulit, in quadruplum invitus exsolvat. * grat. valentin. et theodos. aaa. matroniano duci et praes. isauriae.* <a 382 d.Prid.Id.Iun.Constantinopoli antonio et syagrio conss.>
CJ.9.27.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sciant iudices super admissis propriis aut a se aut ab heredibus suis poenam esse repetendam. * grat. valentin. et theodos. aaa. floro pp. * <a 382 d.X k.Sept.Antonio et syagrio conss.>
CJ.9.27.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Omnes cognitores et iudices a pecuniis atque patrimoniis manus abstineant neque alienum iurgium putent suam praedam. etenim privatarum quoque litium cognitor idemque mercator statutam legibus cogetur subire iacturam. * grat. valentin. et theodos. aaa. Marcellino. * <a 383 d.Prid.Non.April.Mediolani merobaude ii et saturnino conss. >
CJ.9.27.4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Iubemus hortamur, ut, si quis forte honoratorum decurionum possessorum, postremo etiam colonorum aut cuiuslibet ordinis a iudice fuerit aliqua ratione concussus , si quis scit venalem de iure fuisse sententiam, si quis poenam vel pretio remissam vel vitio cupiditatis ingestam, si quis postremo quacumque de causa improbum iudicem potuerit approbare, is vel administrante eo vel post administrationem depositam in publicum prodeat, crimen deferat, delatum approbet, cum probaverit, et victoriam reportaturus et gloriam. * grat. valentin. et theodos. aaa. et arcad. a. edictum ad p * <a 386 d.X k.Iul.Constantinopoli honorio np.Et euodio conss.>
CJ.9.27.5pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Unusquisque procurator, praepositus gynaecei, tabularius susceptor colonus vel quicumque se a comite domorum meminerit esse concussum, cum ipse cui pecuniam numeraverit administratione decesserit, intra anni spatia ad iudicium spectabilitatis tuae quidquid dederit repetiturus occurrat, ut prosit pensionibus, quidquid ille reddiderit. * valentin. theodos. et arcad. aaa. severino com. rer. privat * <a 390 d. prid. non. iun. mediolani valentiniano a. iiii et neoterio conss.>
CJ.9.27.5.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Sin vero ex tempore depositae administrationis praestituti temporis curricula transfluxerint, nulla vox advocationis emergat, sed ipsos procuratores praepositos colonos tabularios susceptores obnoxios ad solutionem volumus artari. <a 390 d. prid. non. iun. mediolani valentiniano a. iiii et neoterio conss.>
CJ.9.27.6pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sancimus eiusmodi viros ad provincias regendas accedere, qui honoris insignia non ambitione vel pretio, sed probatae vitae et amplitudinis tuae solent testimonio promoveri, ita sane ut, quibus hi honores per sedis tuae vel nostram fuerint electionem commissi, iurati inter gesta depromant se pro administrationibus sortiendis neque dedisse quippiam neque daturos umquam postmodum fore, sive per se sive per interpositam in fraudem legis sacramentique personam, aut donationis venditionisve titulo aut alio velamento cuiuscumque contractus, et ob hoc exceptis salariis nihil penitus tam in administratione positos quam post depositum officium pro aliquo praestito beneficio tempore administrationis, quam gratuito meruerint, accepturos. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 439 d. vi k. dec. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.9.27.6.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Et licet neminem divini timoris contemnendo iureiurando arbitramur immemorem, ut saluti propriae ullum commodum anteponat, tamen, ut ad salutis timorem et necessitas periculi subiungatur, tunc si quis ausus fuerit praebita sacramenta neglegere, non modo adversus accipientem, sed etiam adversus dantem accusandi cunctis tamquam crimen publicum concedimus facultatem, quadrupli poena eo qui convictus fuerit modis omnibus feriendo. <a 439 d. vi k. dec. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>