Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.9.42.0. De abolitionibus.
CJ.9.42.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Praeses provinciae si perspexerit abolitionem ad omnia crimina quae mota sunt pertinentem a se impetratam, ne semel finita instaurentur, intercessione auctoritatis suae prospiciet. supplicatione vero porrecta nutui principali praefata abolitione sopitum crimen ab eadem persona renovari potest. * diocl. et maxim. aa. paternae. * <a 287 pp.Xv k.Dec.Diocletiano iii et maximiano aa.Conss.>
CJ.9.42.2pr.: Imperator Constantinus
Abolitio praesentibus partibus causa cognita non a principe, sed a competenti iudice postulari debet, id est si per errorem seu temeritatem seu calorem ad accusationem prosiluerit: hoc enim accusator explanans abolitioni locum faciet. * const. a. ad ianuarinum pu. * <a 319 d.Vi k.Dec.Serdicae constantino a.V et licinio c.Conss.>
CJ.9.42.2.1: Imperator Constantinus
Sin autem per depectionem vel pecuniis a reo corruptus ad postulandam abolitionem venit, redemptae miserationis vox minime admittatur, sed adversus nocentem reum inquisitione facta poena competens exseratur. <a 319 d.Vi k.Dec.Serdicae constantino a.V et licinio c.Conss.>
CJ.9.42.2.2: Imperator Constantinus
Hi autem, qui suas suorumque iniurias defendunt et qui cognatos suos in accusationem deduxerunt, omnimodo abolitionem petere non prohibentur. <a 319 d.Vi k.Dec.Serdicae constantino a.V et licinio c.Conss.>
CJ.9.42.3pr.: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Fallaciter incusantibus accusationis abolitio non dabitur. * valentin. valens et grat. aaa. ad probum pp. * <a 369 d prid.Id.Oct.Treviris valentiniano np.Et victore conss.>
CJ.9.42.3.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Sin autem sincera mente accusationem instituerit et reus aliquid iniuriae inscriptionis illatae toleraverit, id est si vel carcerem sustinuerit vel tormenta vel verbera vel catenas, abolitio non petetur, nisi forte ille qui haec passus est suum consensum ad petendam abolitionem accommodavit. <a 369 d prid.Id.Oct.Treviris valentiniano np.Et victore conss.>
CJ.9.42.3.2: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Quando autem reus nihil tale passus est, postquam fuerit officii custodiae traditus, intra dies triginta accusatori petenti, etiam invito reo, dari permittitur. post hoc vero tempus, nisi reus consentiat, censemus non esse tribuendam. <a 369 d prid.Id.Oct.Treviris valentiniano np.Et victore conss.>
CJ.9.42.3.3: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Quod si ingenuorum, licet plebeiorum, qui conscii vel participes criminum non erant, testimonii gratia corpora fuerint lacessita verberibus tormentisque vexata , abolitionem etiam duarum partium consensu petitam iubemus vigore iudicis denegari et crimen propositum, cuius examen tormentis iam coeperat, agitari. <a 369 d prid.Id.Oct.Treviris valentiniano np.Et victore conss.>
CJ.9.42.3.4: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Sin autem testibus tormenta minime sunt illata, et sic abolitio non dabitur in illis criminibus, ut in violata maiestate aut patria oppugnata vel prodita aut peculatus admissio aut sacramentis desertis, omniaque quae iuri veteri continentur: in quibus iudex non minus accusatorem ad docenda quae detulit, quam reum purganda quae negat debet urguere. <a 369 d prid.Id.Oct.Treviris valentiniano np.Et victore conss.>