Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.9.47.1: Imperator t. ael. ant.
Etiam in opus perpetuum damnati non dissimilis condicionis sunt ab his qui deportantur in insulam. * titus ael. ant. a. * < pp. sine die et cons.>
CJ.9.47.2: Imperator Antoninus
Procurator meus, qui vice praesidis non fungebatur, exilii poenam tibi non potuit inrogare, ac propterea frustra vereris sententiam, quae nulla iuris ratione subnixa est. * ant. a. valerio. * <a 212 pp.Vi k.Iul.Duobus aspris conss.>
CJ.9.47.3: Imperator Antoninus
Decurionem in opus publicum dari non oportere manifestum est. * ant. a. geminio. * <a xxx >
CJ.9.47.4: Imperator Antoninus
Si ante conceptus est puer, de quo libellos dedisti, quam mater eius in metallum daretur, natus condicionis eius est, cuius ante condemnationem mater eius fuit. * ant. a. marinae. * <>
CJ.9.47.5: Imperator Antoninus
Honor veteranis etiam in eo habitus est, ut liberi eorum usque ad primum dumtaxat gradum poena metalli vel operis publici non adficiantur, sed in insulam relegentur. * ant. a. senecioni. * <a xxx >
CJ.9.47.6: Imperator Antoninus
Incredibile est, quod adlegas liberum hominem, ut vinculis perpetuis contineretur, esse damnatum: hoc enim vix in sola servili condicione procedere potest. * ant. a. apioni. * <a 214 pp.Iii id.Febr.Messala et sabino conss.>
CJ.9.47.7: Imperator Alexander Severus
Impunitas delictis propter aetatem non datur, si modo in ea quis sit, in quam crimen quod intenditur cadere potest. * alex. a. isidoro. * <a xxx >
CJ.9.47.8: Imperator Alexander Severus
Deportatorum in insulam ab eo, cui id faciendi ius erat, bona fisco vindicantur, relegatorum autem non nisi sententia specialiter adempta fuerint. * alex. a. victorino. * <a xxx >
CJ.9.47.9: Imperator Alexander Severus
Si matrem tuam decurionis filiam fuisse probatum fuerit, apparebit eam non oportuisse in ministerium metallicorum nec in opus metalli dari. * alex. a. demetriano. * <a xxx >
CJ.9.47.10: Imperator Alexander Severus
Servus sub poena vinculorum sine temporis praefinitione domino reddi iussus sententia praesidis provinciae perpetuo vinctus esse debet. * alex. a. catulino. * <a 224 pp.Viiii k.Sept. iuliano et crispino conss.>
CJ.9.47.11: Imperator Gordianus
Metalli supplicium tam ad personas liberas quam etiam ad serviles pertinet condiciones. * gord. a. attiano. * <a xxx >
CJ.9.47.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Decurionum filii non debent bestiis subici. nec enim vocibus eorum credi oportet , quando aut obnoxium crimine absolvi aut innocentem condemnari desideraverint. * diocl. et maxim. aa. in consistorio dixerunt: * < s. die et consule>
CJ.9.47.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Servo ex sententia damnato si quoquo modo ex sententia proprietatis ius amputatum non sit, domino suo obsequi eum par est. * diocl. et maxim. aa. ursiano. * <a xxx >
CJ.9.47.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si operis publici temporalis poenae sententia praefinitus necdum excessit dies, hunc expectari convenit, cum non remitti poenam facile publice intersit, ne ad maleficia temere quisquam prosiliat. * diocl. et maxim. aa. et cc.Vitali. * <a xxx >
CJ.9.47.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Poenam sua dictam sententia praesidi provinciae revocare non licet. * diocl. et maxim. aa. et cc.Agathemero. * <>
CJ.9.47.16: Imperator Constantinus
Qui sententiam laturus est, temperamentum hoc teneat, ut non prius capitalem in quempiam promat severamque sententiam, quam in adulterii vel homicidii vel maleficii crimen aut sua confessione aut certe omnium, qui tormentis vel interrogationibus fuerint dediti, in unum conspirantem concordantemque rei finem convictus sit et sic in obiecto flagitio deprehensus, ut vix etiam ipse ea quae commiserit negare sufficiat. * const. a. ad catullinum. * <a 314 d.Iii non.Nov.Treviris accepta xv k.Mai.Hadrumeti volusiano et anniano conss.>
CJ.9.47.17: Imperator Constantinus
Si quis in metallum fuerit pro criminum deprehensorum qualitate damnatus, minime in eius facie scribatur, cum et in manibus et in suris possit poena damnationis una scriptione comprehendi, quo facies, quae ad similitudinem pulchritudinis caelestis est figurata, minime maculetur. * const. a. eumelio. * <a 315 d.Xii k.April.Cabilluno constantino a.Iiii et licinio iiii conss.>
CJ.9.47.18pr.: Imperator Constantius
Dum reis manifesta probatione convictis spatium ante sententiam temporis datur, facultas supplicandi vel quibusdam malignis artibus tam praesidum quam officiorum poenas evitandi criminosissimis patet, cum in homicidii crimine et in aliis detectis gravioribus causis ultio differenda non sit. * constantius a. theodoro praesidi arabiae. * <a 346 d.Id.Oct.Constantio a.Iiii et constante c.Conss.>
CJ.9.47.18.1: Imperator Constantius
Igitur de cetero iuxta criminis qualitatem legem oportet servari et in scelerosos et in noxios proferri iuris sententiam. <a 346 d.Id.Oct.Constantio a.Iiii et constante c.Conss.>
CJ.9.47.19: Imperatores Gratianus, Valentinianus
Ne quis pro coercitione delicti vel pistoribus vel cuicumque alteri corpori, cum alterius sit corporis, addicatur: sed unusquisque pro crimine, in quo fuerit deprehensus, motum congruae severitatis excipiat. * grat. et valentin. aa. olybrio pu. * <a 365 <d iii id.April.Valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.9.47.20pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si vindicari in aliquos severius contra nostram consuetudinem pro causae intuitu iusserimus, nolumus statim eos aut subire poenam aut excipere sententiam: sed per dies triginta super statu eorum sors et fortuna suspensa sit. * grat. valentin. et theodos. aaa. flaviano pp. illyrici. * <a 382 d.Xv k.Sept.Veronae antonio et syagrio conss.>
CJ.9.47.20.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Reos sane accipiat vinciatque custodia et excubiis sollertibus vigilanter observet. <a 382 d.Xv k.Sept.Veronae antonio et syagrio conss.>
CJ.9.47.21: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ne diu apparitorum prava admodum venalisque perfidia in publica impune commoda desaeviret, censemus etiam in absentes eos pro competenti ultione debere consurgi. * grat. valentin. et theodos. aaa. et arcad. a. ad principium pp.* <a 385 d.K.Iun.Arcadio a.Et bautone conss.>
CJ.9.47.22pr.: Imperatores Arcadius, Honorius
Sancimus ibi esse poenam, ubi et noxa est. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a 399 d.Viii k.Aug.Constantinopoli theodoro vc.Cons.>
CJ.9.47.22.1: Imperatores Arcadius, Honorius
Propinquos notos familiares procul a calumnia submovemus, quos reos sceleris societas non facit: nec enim adfinitas vel amicitia nefarium crimen admittunt. <a 399 d.Viii k.Aug.Constantinopoli theodoro vc.Cons.>
CJ.9.47.22.2: Imperatores Arcadius, Honorius
Peccata igitur suos teneant auctores nec ulterius progrediatur metus, quam reperietur delictum. <a 399 d.Viii k.Aug.Constantinopoli theodoro vc.Cons.>
CJ.9.47.22.3: Imperatores Arcadius, Honorius
Hoc singulis quibusque iudicibus intimetur. <a 399 d.Viii k.Aug.Constantinopoli theodoro vc.Cons.>
CJ.9.47.23pr.: Imperatores Honorius, Theodosius
Omnes, quos damnationis condicio diversis exiliis destinatos metas temporis praestituti in carceris implesse custodia deprehendit, solutos poena vinculisque laxatos custodia liberari praecipimus nec formidare miserias ullas exilii. * honor. et theodos. aa. ad anthemium pp. * <a 414 d.Xiiii k.Mai.Constantio et constante conss.>
CJ.9.47.23.1: Imperatores Honorius, Theodosius
Sit satis immensorum cruciatuum semel luisse supplicia, ne, qui diu privati sunt aurae communis haustu et lucis adspectu non intra breve spatium catenarum ponderibus praegravati, etiam exilii poenam sustinere iterum compellantur. <a 414 d.Xiiii k.Mai.Constantio et constante conss.>
CJ.9.47.24: Imperatores Honorius, Theodosius
Rectores provinciarum conveniri praecipimus, ut hi, quo pro suo crimine poenam exilii sub certo temporis spatio subire decreti sunt, exacto praefinito tempore nec claustris carceralibus nec in locis quibus exules versati sunt teneantur. * honor. et theodos. aa. monaxio pp. * <a 416 d.Iii k.Sept.Eudoxiopoli theodosio a.Vii et palladio vc.Conss.>
CJ.9.47.25: Imperatores Honorius, Theodosius
His, qui conficiendi naves incognitam ante peritiam barbaris tradiderunt, capitale supplicium proponi decernimus. * honor. et theodos. aa. monaxio pp. * <a 419 d.Viii k.Oct.Constantinopoli monaxio et plinta conss.>