Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.9.51.0. De sententiam passis et restitutis.

CJ.9.51.1: Imperator Antoninus

Restituo te in integrum provinciae tuae. ut autem scias, quid sit in integrum: honoribus et ordini tuo et omnibus ceteris. * ant. a. cum salutatus ab oclatinio advento et opellio macrino pp. pp. clariss. viris, item amicis et principal. officiorum et utr. ord. viris et processisset, oblatus est ei iulianus licinianus ab a <xx >

CJ.9.51.2: Imperator Antoninus

Cum patrem tuum in metallum damnatum fuisse proponas eiusque bona merito a fisco occupata sunt, non ideo, quod ex indulgentia mea poena tantummodo metalli liberatus esset, etiam bonorum restitutionem impetravit, nisi speciale beneficium super hoc fuerit impetratum. * ant. a. quieto. * <a xxx >

CJ.9.51.3pr.: Imperator Alexander Severus

Si debitor poenam sententiae passus est, quam bonorum ademptio secuta est, quamvis postea civitati romanae restitutus non totam substantiam, sed aliquid ex indulgentia principis ut haberet impetravit, aeris tamen alieni ex praecedente tempore poena liberatus est. * alex. a. stratoniciano. * <a xxx >

CJ.9.51.3.1: Imperator Alexander Severus

Sin vero partem bonorum accepit, pro rata portione eius tenetur. quod si ob pecuniam debitam fisco bona eius occupata sunt, mansit una cum fideiussoribus propriis creditoribus obligatus. <a xxx >

CJ.9.51.4: Imperator Alexander Severus

Tutor filiorum, quorum te bonorum possessionem accepisse dicis, in metallum damnatus et postea ex indulgentia generali regressus, quamquam locupletior sit, actione tutelae administratae tibi non tenetur, si non gratia sententiae facta specialiter statum pristinum cum bonis recuperaverit. * alex. a. valentinae. * <a xxx >

CJ.9.51.5: Imperator Alexander Severus

Si ademptis bonis in insulam datus sis, quamvis ex indulgentia communi redisti, actiones tamen, quascumque habuisti, remanent in causa bonorum publicatorum, nec ex ordine est quod petis, ut contra heredes tutorum actiones tibi praestentur. * alex. a. iuliano. * <a xxx >

CJ.9.51.6: Imperator Gordianus

In insulam filio deportato hacque ratione vinculo paternae potestatis exempto, si postea ex indulgentia divi alexandri, ut proponis, reditus in patrium solum praecedensque dignitas restituta sit, potestas tamen patria repetita non videtur. * gord. a. fabiano. * <a xxx >

CJ.9.51.7: Imperator Philippus

Generalis indulgentia nostra reditum exsulibus seu deportatis tribuit, non etiam loca militiae pridem adempta concessit neque integram atque illibatam existimationem reservavit. * philipp. a. et philipp. c. cassio. * <a xxx >

CJ.9.51.8: Imperatores valer., gallien.

Frustra adhuc servum esse tui iuris existimas, qui in metallum datus poena eius postea liberatus est. per huiusmodi enim indulgentiae occasionem integrari dominium prius non placuit. verum idcirco tamen impune tibi eum praeses provinciae iniuriosum esse non patietur. quod si quid rerum tuarum tenet, procurator vobis iudex erit: fisci enim coepit esse mancipium. * valer. et gallien. aa. seleuco. * <a xxx >

CJ.9.51.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si pater vester in insulam deportatus generali indulgentia restitutus est nec, ut liberos in potestatem reciperet, specialiter impetravit, in dubium non venit hereditatis commodum per vos ei adquiri, quos sententia contra eum prolata patres familias effecit, nequaquam potuisse. * diocl. et maxim. aa. restitutae et aliis. * <a xxx >

CJ.9.51.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum indulgentia nostra interveniente sis reversus ad lares tuos, frustra vereris , ne ex adnotatione praesidis quae iam abolita est calumniam patiaris. * diocl. et maxim. aa. demetrio. * <a xxx >

CJ.9.51.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Casus eius, qui fundi moverat quaestionem, et ex benignitate nostra facta cum bonis restitutio statum pristinum causae non immutavit. * diocl. et maxim. aa. et cc. philippo. * <a xxx >

CJ.9.51.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si deportationis sententiae veniam indulgentia nostra consecuta recepit substantiam, se protegere sceleris poena contra creditores, quo minus iure debitum solvat, improbe conatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. tryphoni. * <a xxx >

CJ.9.51.13pr.: Imperator Constantinus

In quaestione testamenti, quod deportati filius remeante patre fecisset, remotis ulpiani atque pauli notis papiniani placet valere sententiam, ut in patris sit filius potestate, cui dignitas ac bona restituta sunt. * const. a. ad maximum pu. * <a 321 d. xviii k. oct. sirmi crispo ii et constantino ii cc. conss.>

CJ.9.51.13.1: Imperator Constantinus

Ita tamen, ut gesta per filium, cuius consilia legitima aetas firmaverat, rata sint eodem in potestate patria redeunte, ne eorum rescissio efficiat, quod est maxime absurdum, eodem tempore nec in patris nec in sua quemquam fuisse potestate. <a 321 d. xviii k. oct. sirmi crispo ii et constantino ii cc. conss.>

CJ.9.51.13.2: Imperator Constantinus

Minores enim aetate iure quicquam agere prohibentur. quibus si damnato patre tutor datus est, necesse est, ut ab officio suo recedat regresso eo, quem non solum nomine redire, sed etiam officium suum nulla pravitate corruptum liberis praebere oportet, ut eorum bona tueatur et augeat. <a 321 d. xviii k. oct. sirmi crispo ii et constantino ii cc. conss.>

CJ.9.51.13.2a: Imperator Constantinus

Nam si patria potestate ad corrumpendi atque effundendi patrimonii licentiam abutetur, ut furioso ac dementi, item prodigo, libidinum omnium vitiorumque servo non est eorum pecunia committenda. <a 321 d. xviii k. oct. sirmi crispo ii et constantino ii cc. conss.>

CJ.9.51.13.2b: Imperator Constantinus

Ab administratione fugiat neque tutor esse desinat omniaque minoris dispendia suis ipse damnis praestet. <a 321 d. xviii k. oct. sirmi crispo ii et constantino ii cc. conss.>

CJ.9.51.13.2c: Imperator Constantinus

Sententia vero deportationis nullo patrem praeiudicio deminuat. quem si comperta integritas ut natura, ita officio liberis restituerit, ei gubernacula rerum tradenda sunt, cuius ad imitationem publici iuris provisa custodia est. quae nisi bonis patribus detur, luctuosior erit reditus quam discessus. <a 321 d. xviii k. oct. sirmi crispo ii et constantino ii cc. conss.>

CJ.9.51.13.3: Imperator Constantinus

Ideoque tantum ad restitutionem indulgentia valeat, quantum ad correctionem sententia valuit, utque deportationis ipsum per se nomen rerum omnium spoliatio est , ita indulgentiae restitutio bonorum ac dignitatis uno nomine amissorum omnium sit recuperatio. et filii emancipationem a patribus officiis petant, ut libertatem non damnationis, sed lenitatis paternae testem habeant. <a 321 d. xviii k. oct. sirmi crispo ii et constantino ii cc. conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License