Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER DECIMUS

CJ.10.1.0. De iure fisci.

CJ.10.1.1: Imperatores Severus, Antoninus

Si prius, quam fisci rationibus pater vester obligaretur, perfectam praediorum donationem fecisse fuerit probatus, quod citra fraudem creditorum gestum est, non rescinditur. * sev. et ant. aa. attico et severo. * <a xxx >

CJ.10.1.2: Imperator Gordianus

Instar obtinere minime potest rei iudicatae computatio a tabulariis facta, nisi sententia procuratoris fuerit comprobata. * gord. a. sereno. * <a xxx >

CJ.10.1.3: Imperator Gordianus

Si minori pretio, quam res est, aperta fraude emptoris vel gratia quae obligata sunt a fisco venierunt, aditus procurator meus debitam quantitatem inferenti restitui ea praedia iubebit. * gord. a. atticae. * <a xxx >

CJ.10.1.4pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Certa forma super metoecis data est, qui iussu principis in aliam civitatem translati sunt. nam praedia eorum, quae antequam demigrarent habuerint, si ab his distracta non essent, fisci rationibus vindicari iam pridem decretum est, nisi aliud speciali praecepto augusta maiestas decreverit. * diocl. et maxim. aa. mucatraulo. * <a xxx >

CJ.10.1.4.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ut igitur a principibus salubriter statutum est, ita salvis his, quae utiliter placuerunt, parentibus heredes eos exsistere minime oportere nulla legis sanctione statutum est. <a xxx >

CJ.10.1.5pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Prohibitum est cuiuscumque bona, qui fisco locum fecisse existimabitur capi prius, quam a nobis forma fuerit data. * diocl. et maxim. aa. exempl. sacr. litt. ad flaccum.* <x >

CJ.10.1.5.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Et ut omni improvisionis genere occursum sit caesarianis, sancimus licere universis quorum interest obicere manus his, qui ad capienda bona alicuius venerint, qui succubuerit legibus, ut, etiamsi officiales ausi fuerint a tenore datae legis desistere, ipsis privatis resistentibus a facienda iniuria arceantur. <x >

CJ.10.1.5.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Tunc enim is, cuius interest bona alicuius non interpellari, officialibus volentibus ea capere debet adquiescere, cum litteris nostris cognoverit non ex arbitrio suo caesarianos ad capiendas easdem venisse facultates, sed iustitiae vigorem id fieri statuisse. <x >

CJ.10.1.6: Imperator Constantinus

Iustas etiam et quae locum habent fisci actiones praecipimus concremari ob hoc solum, quod suis temporibus prolatae non sunt. iam calumniae privatorum eo saltem arceantur exemplo, quo iustas fisci lites silere praecipimus. * constant. a. ad provinciales. * <a 319 d.Iii k.Iun.Constantino a.V et licinio c.Conss.>

CJ.10.1.7pr.: Imperator Constantinus

Defensionis facultas danda est his, quibus aliquam inquietudinem fiscus infert, cum facultates eorundem adhuc controversia pendente inquietari describique fas non sit. * const. a. * <a 326 d.Prid.K.Ian.Sirmio constantino a.Vii et constantio c.Conss>

CJ.10.1.7.1: Imperator Constantinus

Ubi ergo controversia extiterit fisco alicuius patrimonium vindicante, apud eum omnibus facultatibus constitutis cognitio ventiletur, ut, cum rei exitus debere eas vindicari probaverit, tum demum res persequi liceat et super modo facultatum ac rerum interrogationem haberi, quae per condicionales servos investiganda est , ut, si quid subtractum fuerit, exigatur et extrinsecus tantum aliud multae nomine, quantum fuerat per fraudem ablatum. <a 326 d.Prid.K.Ian.Sirmio constantino a.Vii et constantio c.Conss>

CJ.10.1.7.2: Imperator Constantinus

Sane in huiuscemodi quaestione si caesariani nomen inciderit, ad usurpationem constitutionis istius non debebit accedere, si quidem consuetudo fraudium, quibus praedicti omnia temerare consueverunt, exceptionem eorundem meruerit. <a 326 d.Prid.K.Ian.Sirmio constantino a.Vii et constantio c.Conss>

CJ.10.1.8: Imperatores Valentinianus, Valens

Qui in contractibus scaelestis ac fisco perniciosis interversorum maculosis se fraudibus implicuerunt, in quadrupli redhibitionem teneantur. * valentin. et valens aa. ad dracontium vic. africae. * <a 365 d.Xv k.Dec.Hadrumeto valentiniano et valente aa.Conss.>

CJ.10.1.9: Imperatores Honorius, Theodosius

Super creandis susceptoribus periculo procuratorum rei dominiciae dispositionem tuae sublimitatis firmam esse praecipimus, ita ut, omni ambitione cessante, quae statuta sunt quaeque antiqua consuetudine commendantur, in pabulis vel sumptu familiae ministrando intemerata permaneant: super irenarcho et optione omni antiqua consuetudine observanda. * honor. et theodos. aa. patricio com. rer. privat. * <a 420 d.Iii k.Ian.Constantinopoli theodosio a.Viiii et constantio iii conss.>

CJ.10.1.10: Imperatores Honorius, Theodosius

Eorum patrimonia mortuorum, qui vitae suae tempore diversis conscientiam suam dicuntur polluisse criminibus, fisci rationibus nequaquam competere vel ab eo alienari censemus, nisi post publicam accusationem eos constiterit fuisse convictos. * honor. et theodos. aa. palladio pp. * <a 421 d.Viii id iul.Ravennae eustathio et agricola conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License