Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.10.2.0. De conveniendis fisci debitoribus.
CJ.10.2.1: Imperator Gordianus
Non iniusta ratione desideratis repromissa fisco indemnitate eos principali loco conveniri, qui reliqua contraxerunt, mox ad vos perveniri, qui ab his quaedam mercati estis. * gord. a. saturnino et aliis. * <a xxx >
CJ.10.2.2: Imperatores valer., gallien.
Fisco quidem contra te manet actio, quod argentum, quod inferre debebas, rationibus fuit relatum, si cautioni, quae tibi super eo exposita est, tabularius non subnotavit. aequum est tamen, ut prius de bonis eius qui exactor fuit, si solvendo est et conveniendi eius facultas datur, indemnitati fisci satisfiat, tunc a te, si servari hic modus non possit, reposcatur. * valer. et gallien. aa. et valer. c.Patrophilo. * <a xxx >
CJ.10.2.3pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quoniam augurio ac filio eius ad exigenda reliqua consortes vos atque sociatos esse dicatis eisque certorum dumtaxat nominum exactionem mandatam nec inter eum et ceteros, qui exactores fuerant nominati, confusae exactionis mutuum periculum constitutum, sed separato muneris obsequio discretam sollicitudinis rationem fuisse adseveratis, a iure non discrepat, ut prius ex bonis exactorum, qui principali loco ad exactionem fuerant destinati, indemnitati fiscali satisfiat, postque eos, si solidum debitum exsolutum non sit, nominatores conveniri. * diocl. et maxim. aa. ianuario. * <a xxx >
CJ.10.2.3.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Rationalis igitur noster iuris ordinem sequetur, excussisque exactorum facultatibus nec non etiam nominatorum, si fiscus in universi debiti quantitate securitatem indemnitatis consecutus non fuerit, etiam vos ad restituenda fiscalia debita adstringet. <a xxx >
CJ.10.2.4: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Hi, qui fisco nostrae mansuetudinis obnoxii sunt, omissa frustratione teneantur, ut, quod suis nominibus debent, de suis facultatibus cogantur exsolvere, servatis, cum compleverint, adlegationibus propriis, si quas adversus quoscumque ex suis contractibus debitores competere sibi ex iure crediderint, ita ut adversus eos, quos sibi obnoxios adseverant, legibus et iudiciis experiendum esse cognoscant. * valentin. valens et grat. aaa. ad archelaum com. orientis. * <a 369 d.Iii non.Iul.Novioduno valentiniano np.Et victore conss.>
CJ.10.2.5pr.: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Inter chartulas confiscati brevis quidam adseveratur inventus, qui nomina continebat debitorum seu contractorum. * valens grat. et valentin. aaa. fortunatiano com. rer. privat.* <a 377 d.Prid.Non.Iul.Hierapoli gratiano a.Iiii et merobaude conss. >
CJ.10.2.5.1: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Cum tamen neque testibus credita pecunia probaretur neque cautionibus ea quae brevi inserta sunt ostendantur, iniquum esse perspeximus, ut sub propriae adnotationis manu unusquisque faciat debitorem. <a 377 d.Prid.Non.Iul.Hierapoli gratiano a.Iiii et merobaude conss. >
CJ.10.2.5.2: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Occasionis igitur huius calumniam praesenti volumus iussione cohiberi, ut brevis vanitate reiecta nullus ad redhibitionem de his, quorum nomina conscripta sunt, urgeatur. <a 377 d.Prid.Non.Iul.Hierapoli gratiano a.Iiii et merobaude conss. >
CJ.10.2.5.3: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Quod et in aliis similibus causis observandum esse censemus. <a 377 d.Prid.Non.Iul.Hierapoli gratiano a.Iiii et merobaude conss. >