Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.10.11.0. De delatoribus.
CJ.10.11.1: Imperator Alexander Severus
Si ei qui capere potest tacitum fideicommissum relictum est, cessat delatio. his enim prohibetur tacite relinqui, qui palam relictum capere non possunt. * alex. a. basso. * <a 223 pp.Xiii k.Mai.Maximo ii et aeliano conss.>
CJ.10.11.2pr.: Imperator Gordianus
Monente officii sollicitudine, quin immo iussu procuratoris, ut causam ab alio delatam convenienti diligentia instrueres, non ipsum voluntarium delationis munus suscepisse te actorum lectio, quae precibus intexta sunt, manifeste declarat. * gord. a. eutychemo. * <a 238 pp.Viii id.Sept.Pio et pontiano conss.>
CJ.10.11.2.1: Imperator Gordianus
Eapropter ne quid in persona tua quod est sectae temporum meorum alienum attemptetur, praeses provinciae vir clarissimus ad sollicitudinem suam revocabit. <a 238 pp.Viii id.Sept.Pio et pontiano conss.>
CJ.10.11.3: Imperator Gordianus
Nulla macula vel crimine delatoris adspergitur is, qui, cum ab officialibus fundum seu domum fisci possidere contenderetur, non se sed alium eius rei possessorem esse monstravit. * gord. a. caecilio. * <a 241 pp.Prid.K.Iul.Gordiano a.Ii et pompeiano conss.>
CJ.10.11.4: Imperatores carinus, numer.
Ex varia statutorum diversitate ad id decursum est, ut hi, qui rei publicae causas defendunt, delatorum criminibus non teneantur, cum omnibus notissimum est eos solos exsecrabiles nuntiatores esse, qui fisco deferunt. * carinus et numer. aa. candido. * <a 284 pp.Iii k.Sept.Carino et numeriano aa.Conss.>
CJ.10.11.5pr.: Imperator Constantinus
Omnes iudices invigilare praecipimus delatores sine fisci advocato denuntiantes poenis adficere. apertissimi enim iuris est, ut, quod ex cuiuscumque patrimonio ceciderit in casum, et legibus et retro iuris ordine fisci advocatis agentibus vindicetur. * const. a. ad provinciales. * <a 335 d.Xi k.April.Constantinopoli constantio et albino conss.>
CJ.10.11.5.1: Imperator Constantinus
Sed quia nonnulli praecipites secundum ius possessa patrimonia deferre non cessant, damus omnibus qui se laesos existimant contra delatores severitatem iudicum implorare ferro destrictam. <a 335 d.Xi k.April.Constantinopoli constantio et albino conss.>
CJ.10.11.6: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Servum domini delatorem iubemus in exemplum omnium proditorum severissimae sententiae subiugari, etiamsi obiecta probaverit, excepto crimine maiestatis. * grat. valentin. et theodos. aaa. panhellenio consulari lydiae.* <a 382 d.Vii k.Nov.Constantinopoli antonio et syagrio conss.>