Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.10.12.0. De petitionibus bonorum sublatis.

CJ.10.12.1pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Quisquis in crimine maiestatis deprehensus fuerit et punitus bonaque eius, sicut plectendi consuetudo criminis habet, fiscus invaserit, nullus eadem sub spe munificentiae principalis audeat proprio iure poscere. qui contra legem id ausus fuerit sperare, quod non licet, reus violatae legis habeatur. * grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. * <a 380 d.Xvi k.Dec.Thessalonicae gratiano v et theodosio aa.Conss. >

CJ.10.12.1.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Sed quoniam plerumque ita in nonnullis inverecunda petentium inhiatione constringimur, ut etiam non concedenda tribuamus, nec rescripto quidem nostro adversus formam latae legis loci aliquid relinquatur. <a 380 d.Xvi k.Dec.Thessalonicae gratiano v et theodosio aa.Conss. >

CJ.10.12.1.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Si quid autem ex bonis talibus nostro iudicio, nullo tamen desiderante atque poscente, concedi cuiquam voluerimus, huiusmodi tantum valeat liberalitas. <a 380 d.Xvi k.Dec.Thessalonicae gratiano v et theodosio aa.Conss. >

CJ.10.12.2pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Omne semen alienas appetendi fortunas stirpitus eruere cupientes nulli deinceps volumus petitionis rerum esse licentiam, etsi intestatus quisquam quaeve ac nullis e numero propinquorum extantibus vel uxore vel marito fati munus impleverit et cuiuscumque sit condicionis aut sectae, seu quolibet titulo res fuerit fiscalis. * theodos. et valentin. aa. zoilo pp. * <a 444 d.X k.Mai.Constantinopoli theodosio a.Xviii et albino conss. >

CJ.10.12.2.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Nemo audeat ad petitionem rerum defuncti defunctaeve, cuiuscumque fortunae aut sectae sit, etsi fisco nostro locus pateat, adspirare, cum nec illis quidem, quorum actu atque officio petitionem procedebat effectus, impune liceat nostris sanctionibus adversari. <a 444 d.X k.Mai.Constantinopoli theodosio a.Xviii et albino conss. >

CJ.10.12.2.1a: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Sed vir illustris quidem cuiuscumque temporis quaestor, si oblatae petitioni subscripserit vel etiam responsum dederit, virque illustris comes rerum privatarum , si vel instrui permiserit vel petitionem, si qua insinuatur, admiserit, indignationem nostri numinis sustinebunt, ceterisque fient vindictae temeritatis exemplum. <a 444 d.X k.Mai.Constantinopoli theodosio a.Xviii et albino conss. >

CJ.10.12.2.1b: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Memoriales vero, qui excipienda eiusmodi rescripta vel implenda ciraverint, et palatinos, qui instruxerint vel gesta admissae petitionis ediderint, bonorum proscriptione puniri decernimus. <a 444 d.X k.Mai.Constantinopoli theodosio a.Xviii et albino conss. >

CJ.10.12.2.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Pari forma res etiam civiles et ad ius publicum pertinentes ab omni petitione muniendas esse censemus, scilicet nec pragmatica iussione vel sacra adnotatione vel quolibet oraculo divino seu mandatis, si qua contra hanc sanctionem nostram fuerint impetrata, quodcumque roboris habere valituris. <a 444 d.X k.Mai.Constantinopoli theodosio a.Xviii et albino conss. >




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License