Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.10.16.0. De annona et tributis.

CJ.10.16.2: Imperatores valer., gallien.

Aes quidem alienum pro portionibus, ex qua quisque defuncto heres extitit, praestare oportet, annonas autem is solvere debet, qui possessiones tenet et fructus percipit. * valer. et gallien. aa. et valer. c. antiocho. * <a 260 pp... saeculare et donato conss.>

CJ.10.16.3: Imperator dec.

Indictiones non personis, sed rebus indici solent: et ideo, ne ultra modum earundem possessionum quas possides conveniaris, praeses provinciae prospiciet. * dec. a. citicio. * <a 249 pp. xvii k. nov. aemiliano et aquilino conss.>

CJ.10.16.4: Imperator Constantinus

Omnes pensitare debebunt, quae manus nostrae delegationibus adscribuntur, nihil amplius exigendi. nam si quis vicarius aut rector provinciae aliquid iam cuiquam crediderit remittendum, quod aliis remiserit, de propriis dare facultatibus compelletur. * const. a. ad proclianum. * <a 315 d. xv k. iul. constantino a. iiii et licinio iiii conss.>

CJ.10.16.5: Imperator Constantius

Omnes omnino ad oblationem functionum publicarum oportet urgueri. lege enim nostra signatum est nec esse extraordinaria nec vocari, quae sollemniter a provincialibus devotissimis conferenda sunt. * constantius a. ad uranium. * <a 339 d. iii non. febr. constantio a. ii et constante conss.>

CJ.10.16.6: Imperatores Valentinianus, Valens

Pro locis ac proximitate possessionum annonam ad limitem transvehi praecipimus. * valentin. et valens aa. ad dracontium vic. africae. * <a 365 d. xv k. iul. mediolani valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.10.16.7: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

In fraudem annonariae rei ac devotionis publicae elicitum damnabili subreptione rescriptum manifestum est vires non posse sortiri circa omnes igitur par atque aequalis illationis forma teneat. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad principium pp. * <a 385 d. viii k. oct. aquileia arcadio a. et bautone conss.>

CJ.10.16.8: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Nemo possessorum ad instruendas mansiones vel conferendas species longius delegetur, sed omnis itineris ac necessitatis habita ratione delegentur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. cynegio pp. * <a 385 d. x k. ian. constantinopoli arcadio a. et bautone conss.>

CJ.10.16.9: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Mediterraneae civitates antea maritimis et maritimae mediterraneis onerabantur expensis, ut plus haberet dispendii translatio quam devotionis illatio. hoc non solum in praesens, verum etiam in posterum prohibemus ea lege, ut se ultimo noverint supplicio puniendos, qui ista commiserint. * valentin. theodos. et arcad. aaa. cynegio pp. * <a 386 d. iii non. sept. valentiae honorio np. et euodio conss.>

CJ.10.16.10: Imperatores Arcadius, Honorius

Obsistere commodis publicis et statutis necessitatibus non possunt privilegia dignitatum. unde ut quisque praedii emolumenta consequitur, si non is evoluto anni spatio intra sex menses omnem cui esse constrictus dicitur reliquorum intulerit cumulum, ad ipsos qui sunt domini praedii exactionem volumus pertinere. * arcad. et honor. aa. minervio com. rer. privat. * <a 398 pp. romae honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.10.16.11: Imperatores Arcadius, Honorius

Iudices, quos circa profliganda aerarii nostri compendia neglegentes ac desides fuisse constiterit, omnia quae in administratione positi perceperunt emolumenta reddere compellantur. * arcad. et honor. aa. hadriano pp. * <a 401 d. iii k. mart. mediolani vincentio et fravito conss.>

CJ.10.16.12pr.: Imperator Theodosius

Id ab unaquaque provincia censuimus expetendum, quod ab isdem nuper esse promissum tua sublimitas indicavit. * theodos. a. isidoro pp. illyrici. * <a 424 d. vi id. oct. constantinopoli victore vc. cons.>

CJ.10.16.12.1: Imperator Theodosius

Ut nullus vero de cetero ad possessiones eorum ( quod maxime formidant) inspector accedat, macedonum reliqui exemplum secuti mediae quantitatis, ut obtulisse noscuntur, tributa sucipiant( !). <a 424 d. vi id. oct. constantinopoli victore vc. cons.>

CJ.10.16.12.2: Imperator Theodosius

Sed achivi, qui protestati sunt nihil a se ultra tertiam partem posse conferri, illud exsolvant, ad quod se indubitanter fore idoneos pollicentur. <a 424 d. vi id. oct. constantinopoli victore vc. cons.>

CJ.10.16.12.3: Imperator Theodosius

Quae dispositio in perpetuum observabitur: sacrosancta thessalonicensis ecclesia civitatis excepta, ita tamen, ut aperta sciat propriae tantummodo capitationis modum beneficio mei numinis sublevandum, nec externorum gravamine tributorum rem publicam ecclesiastici nominis abusione laedendam. <a 424 d. vi id. oct. constantinopoli victore vc. cons.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License