Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.10.17.0. De indictionibus.
CJ.10.17.1pr.: Imperatores Honorius, Theodosius
Omnes omnino quocumque titulo possidentes, quod delegatio superindicti nomine videtur amplexa, velut canonem cogantur inferre: et ne qua sit dubietas, hac aperta definitione decernimus, ut id potius canonis vocabulo postuletur. * honor. et theodos. aa. palladio pp. * <a 416 d. vii id. ian. ravennae theodosio a. vii et palladio conss.>
CJ.10.17.1.1: Imperatores Honorius, Theodosius
Nulla igitur domus vel sacri patrimonii vel emphyteutici iuris vel hominum privatorum, etiamsi privilegium aliquod habere doceantur, ab hac necessitate seiuncta sit, quae iam non extraordinarium, ut hactenus, sed ipsis facientibus canonicum nomen accepit. <a 416 d. vii id. ian. ravennae theodosio a. vii et palladio conss.>
CJ.10.17.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Particulari delegationum notitia ante indictionis exordium singulis transmissa provinciis, collationis modum a possessoribus multo ante prospectum devotionis solitae, non subitis calumniis, tua sublimitas faciat imputari, ut et provincialibus subeundi dispendii necessitas auferatur et officiis ingerendi damna licentia denegetur. * theodos. et valentin. aa. dario pp. * <a 436 d. v k. sept. apameae isidoro et senatore conss.>