Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.10.26.0. De conditis in publicis horreis.
CJ.10.26.1pr.: Imperatores Valentinianus, Valens
Omnia quae in horreis habentur expendi volumus, ita ut non prius ad frumentum tendatur expensio, quod sub praefectura tua urbis horreis infertur, quam vetera condita fuerint erogata. * valentin. et valens aa. ad volusianum pu. * <a 364 d. vi id. april. divo ioviano et varroniano conss.>
CJ.10.26.1.1: Imperatores Valentinianus, Valens
Et si forte vetustate species ita corrupta est, ut per semet erogari sine querella non possit, eidem ex nova portione misceatur, cuius adiectione corruptio velata damnum fisco non faciat. <a 364 d. vi id. april. divo ioviano et varroniano conss.>
CJ.10.26.1.2: Imperatores Valentinianus, Valens
Ad istud autem negotium arbitratu ac iudicio tuo nobilis prudens fidelis optime sibi conscius pro integritatis meritis adponatur custos ac mensor, qui vel frumenta modio metiatur vel iustis aestimationibus colligat, quanta habeantur in condito. <a 364 d. vi id. april. divo ioviano et varroniano conss.>
CJ.10.26.2pr.: Imperatores Valentinianus, Valens
Cum ad quamlibet urbem mansionemve accesseris, protinus horrea inspicere te volumus, ut devotissimis militibus effloratae et incorruptae species praebeantur. * valentin. et valens aa. artemio praesidi. * <a 364 d. viii k. sept. arelate divo ioviano et varroniano conss.>
CJ.10.26.2.1: Imperatores Valentinianus, Valens
Nam si per incuriam officii gravitatis tuae sartorum tectorum neglecta procuratione aliqua pluviis infecta perierint, iam ad damnum tuum referentur. <a 364 d. viii k. sept. arelate divo ioviano et varroniano conss.>
CJ.10.26.3pr.: Imperatores Arcadius, Honorius
Nulli posthac horreaticas species contingendi copia praebeatur. * arcad. et honor. aa. anatolio pp. per illyricum. * <a 397 d. vii id. iul. constantinopoli caesario et attico conss.>
CJ.10.26.3.1: Imperatores Arcadius, Honorius
Sin vero quisquam temerator horreorum extiterit, qui sibi ex praedictis aliquid audeat usurpare, hanc poenam sciat nostro arbitrio definitam, ut deportationis poenae subiectus totius substantiae cogatur subire iacturam. <a 397 d. vii id. iul. constantinopoli caesario et attico conss.>