Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.10.28.0. De collatione donatorum vel relevatorum aut translatorum seu adaeratorum.

CJ.10.28.1pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Dispositionem amplissimae recordationis antiochi, quae certam quantitatem ante se relevatis possessionibus nomine canonis indixit, non imminui decernimus: id enim, quoniam in canonem cecidit et anniversaria debet pensitatione persolvi, nec in praeteritum nec in posterum patimur esse concessum. * theodos. et valentin. aa. hermocrati pp. * <a 444 d. xii k. dec. constantinopoli theodosio a. xviii et albino conss.>

CJ.10.28.1.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Indulgentiam vero memoratae descriptionis et in anteactum et in posterum tempus non solum in relevatis, verum etiam in donatis adaeratis translatisque, seu quodlibet aliud nomen novae descriptionis excogitatum est, volumus observari nullamque super his umquam exactionis molestiam formidari, quibus non tantum reliqua praeteriti temporis relaxamus, sed nec in posterum quicquam innovationis aut oneris adiciendum esse censemus, nullique licere deinceps contra divalia statuta relevare suas possessiones. <a 444 d. xii k. dec. constantinopoli theodosio a. xviii et albino conss.>

CJ.10.28.1.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Noverit tamen amplissimae tuae sedis officium, quod si aliquando nobis suggestio huic nostrae sanctioni contraria porrigatur, vel si sacris mandatis ( si qua forte citra suggestionem his piis dispositionibus adversa manaverint) obsequatur et aliquos tamquam debitores ex huiusmodi titulo crediderit exponendos, ducentarum librarum auri se condemnatione multandum. <a 444 d. xii k. dec. constantinopoli theodosio a. xviii et albino conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License