Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.10.39.0. De municipibus et originariis.
CJ.10.39.1: Imperator Antoninus
Cum te byblium origine, incolam autem apud berytios esse proponis, merito apud utrasque civitates muneribus fungi compelleris. * ant. a. silvano. * <a xxx >
CJ.10.39.2: Imperator Gordianus
Si, ut proponis, ea, quae ex causa fideicommissi te manumisit, ab ea libertatem iustam fuerit consecuta, quae originem ex provincia aquitania ducebat, tu quoque eius condicionis eiusque civitatis ius obtines, unde quae te manumisit fuit. eorum enim condicionem sequi ex causa fideicommissi manumissos pridem placuit, qui libertatem praestiterunt, non qui rogaverunt. * gord. a. frontoni. * <a xxx >
CJ.10.39.3: Imperator Philippus
Filios apud originem patris, non in materna civitate, etsi ibi nati sunt, si modo non domiciliis retineantur, ad honores seu munera posse compelli explorati iuris est. * philipp. a. patroclo. * <a xxx >
CJ.10.39.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Origine propria neminem posse voluntate sua eximi manifestum est. * diocl. et maxim. aa. secundo. * <a xxx >
CJ.10.39.5: Imperator Constantinus
Si quis vel ex maiore vel ex minore civitate originem ducit, si eandem evitare studens ad alienam se civitatem incolatus occasione contulerit et super hoc vel preces dare temptaverit vel qualibet fraude niti, ut originem propriae civitatis eludat, duarum civitatum decurionatus onera sustineat, in una voluntatis, in una originis gratia. * constant. a. ad maximum vic. orientis. * <a 325 pp. viii k. ian. paulino et iuliano conss.>