Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.10.42.0. De muneribus patrimoniorum.
CJ.10.42.1: Imperator Antoninus
Civilia munera per ordinem pro modo fortunarum sustinenda sunt. * ant. a. philogyrio. * <a xxx >
CJ.10.42.2: Imperator Antoninus
Munera, quae patrimoniis publicae utilitatis gratia indicuntur, ab omnibus subeunda sunt. * ant. a. materno. * <a xxx >
CJ.10.42.3: Imperator Alexander Severus
Qui immunitatem munerum publicorum consecuti sunt, onera patrimoniorum sustinere debent. in quibus causis et hospites recipiendi sunt. * alex. a. atilio. * <a xxx >
CJ.10.42.4: Imperatores valer., gallien.
Non videtur abhorrere ratione sententia, qua praeses provinciae equos curules alere non personarum, sed patrimonii esse decrevit. et tamen si iniqua esset, omisso a te appellationis auxilio necessario permanet. * valer. et gallien. aa. neroni. * <a xxx >
CJ.10.42.5: Imperatores carus, carinus, numer.
Neque tempore aetatis neque numero liberorum a muneribus quae patrimoniorum sunt excusationem quis habere potest. * carus carinus et numer. aaa. antepisto. * <a xxx >
CJ.10.42.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Professio et desiderium tuum inter se discrepant. nam cum philosophum te esse proponas, vinceris avaritiae caecitate et onera quae patrimonio tuo iniunguntur solus recusare conaris. quod frustra te facere ceterorum exemplo poteris edoceri. * diocl. et maxim. aa. polymnestro. * <>
CJ.10.42.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Etiam minores aetate patrimoniorum muneribus subiugari solent. unde intellegis te frustra plenam immunitatem desiderare, cum munera quae impensas exigunt subire te necesse sit. * diocl. et maxim. aa. alexandro. * <>
CJ.10.42.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec protostasiae vel sacerdotii vel decaprotiae munera corporalia sunt, sed tantum patrimonii esse non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. longino. * <a xxx >
CJ.10.42.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Patrimoniorum munera mulieres etiam sustinere debent. * diocl. et maxim. aa. et cc.Marciae. * <>
CJ.10.42.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quantum ad extraordinarias indictiones pertinet, praesidibus significamus, ut omnes possessores ceterosque sciant conveniri debere, quandoquidem ea patrimonii munera esse constet meritoque ab omnibus agnosci debeant, quo facilius obsequiis publicis pareatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. exempl. sacr. litt. ad praefectos.* <x>