Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.10.52.0. De his qui numero liberorum vel paupertate excusationem meruerunt.

CJ.10.52.1: Imperator Alexander Severus

Numerus liberorum ab honoribus non excusat. * alex. a. verecundo. * <a xxx >

CJ.10.52.2: Imperator Philippus

Filium ab hostibus captum ac necdum reversum ad excusationem munerum personalium patri proficere non posse magis placuit. * philipp. a. et philipp. c. severino. * <a xxx >

CJ.10.52.3pr.: Imperator Philippus

Nepotes in locum parentum succedentes vice eorum prodesse consueverunt. * philipp. a. et c. nonno. * <a xxx >

CJ.10.52.3.1: Imperator Philippus

Et ideo si quinque numerus liberorum ex amissorum filiorum nepotibus suppletur, a muneribus personalibus is, quem patrem tuum esse dicis, iuxta constituta excusatur. <a xxx >

CJ.10.52.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum facultates tuas in filium tuum contulisse te nec quicquam habere proponas, respectu eius patrimonii quod tuum esse desiit muneribus civilibus non adstringeris. * diocl. et maxim. aa. domno. * <a xxx >

CJ.10.52.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

De personalibus muneribus, quae feminis pro sexus condicione indicuntur, exemplo marium quinque superstitum numero liberorum eas excusari divi parentes nostri constituerunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. marciae. * <a xxx >

CJ.10.52.6pr.: Imperator Constantinus

Eos qui cuiuscumque sexus liberos quinque habeant, impetrata semel vacatione potiri convenit, ita ut, si in hoc numero filius legitimae aetatis inveniatur, obeundis statim pro suo patre muneribus applicetur, patribus, qui filios vel filias quinque habuerint, promissa legibus immunitate servanda. * const. a. dalmatio. * <a xxx d. xiiii k. febr. sirmio crispo iii et constantino ii conss.>

CJ.10.52.6.1: Imperator Constantinus

Quod si quis propter censum tenuiorem vacationem meruerit atque hoc probaverit, beneficio potiatur, si propter rerum angustias ad personalia vocatur obsequia. <a xxx d. xiiii k. febr. sirmio crispo iii et constantino ii conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License