Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.10.62.0. De filiis familias et quemadmodum pater pro his teneatur.

CJ.10.62.1: Imperatores Severus, Antoninus

Patrem emancipato filio consentientem ad decurionatum non teneri dubii iuris non est: tunc enim consentiendo pater ad decurionatum obligatur, si filium in potestate habeat. consentire autem etiam is videtur, qui non testificatur dissentire nominationi. * sev. et ant. aa. eutycho. * <a xxx >

CJ.10.62.2: Imperator aurel.

Cum appellasse te dicas, ostendis causam ad te pertinere: potueras enim nominato filio tantum contestari et non consentire honori ei delato. * aurel. a. aspasio. * < >

CJ.10.62.3pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si ii, qui cum patre ad protostasiae munus vocati sunt, etiam nunc in patria potestate constituti sunt, ab huiusmodi necessitatibus liberentur, cum ex eadem familia ac domo duos ad ista obsequia destinari periniquum videatur. * diocl. et maxim. aa. crispino. * < >

CJ.10.62.3.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sane eos, quos emancipatos esse atque ex familia exisse manifestum est, sine cunctatione retinere debebis. < >

CJ.10.62.4pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sine periculo tuo magistratus filium tuum curatorem constituit nec appellandi tibi necessitas incumbebat. * diocl. et maxim. aa. alexandro. * < >

CJ.10.62.4.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sane nominator, qui filium in potestate positum non consentiente patre ad munus devocavit, si tamen ex voluntate tua antea filius decurio factus non erat, detrimento muneris obligabitur. < >




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License