Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ. c.10.65.0. De legationibus.
CJ.10.65.1: Imperatores valer., gallien.
Pater trium incolumium liberorum legationibus publicis liberatur. * valer. et gallien. aa. achillino. * < >
CJ.10.65.2pr.: Imperatores valer., gallien.
Cum vos proprio nomine sumptus ob defensionem publicam susceperitis, id, quod ad proprias erogationes collega vester acceperat, non vobis reddere heredes eius, sed si in ea causa est, ut restitui omnino oporteat, rei publicae debent potius inferre. * valer. et gallien. aa. et valer. c. marco. * < >
CJ.10.65.2.1: Imperatores valer., gallien.
Sane si honorariis advocatorum erat ea quantitas destinata, restitui illud vobis , qui haec praestaturi estis, non iniuria postulatis. < >
CJ.10.65.2.2: Imperatores valer., gallien.
Eum autem collegam vestrum, quem defensione patriae destitisse dicitis, apud provinciae praesidem desertae adlegationis arguere potestis. < >
CJ.10.65.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Transmarina legatione apud nos perfunctos constitutum est biennii vacationem munerum civilium et honorum habere, non eos, qui de proximo obsequium rei publicae videntur exhibuisse. * diocl. et maxim. aa. muciano. * < >
CJ.10.65.4pr.: Imperator Constantius
Universi omnino ex comitibus vel ex praesidibus, qui suffragio perceperint dignitates, civilibus oneribus muneribusque teneantur adstricti, ne commoda publica cum umbratili suffragiorum pactione lacerentur. * constantius a. ad titianum. * <a 343 d. prid. k. iul. triveris placido et romulo conss.>
CJ.10.65.4.1: Imperator Constantius
Eos tamen a praedictis oneribus excipi oportebit, qui in legationibus publicis versati sunt. <a 343 d. prid. k. iul. triveris placido et romulo conss.>
CJ.10.65.5pr.: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Si quod extraordinarium concilium postulatur, cum vel ad nos est mittenda legatio vel vestrae sedi aliquid intimandum, id, quod inter omnes communi consilio tractatuque convenerit, minime in examen cognitoris ordinarii referatur. * theodos. arcad. et honor. aaa. apodemio pp. illyrici. * <a 392 d. v k. aug. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>
CJ.10.65.5.1: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Provincialium enim desideria, quibus necessaria saepe fortuitis remedia deposcuntur, vobis agnoscere atque explorare permittimus, ut sit examinis tui, quae ex his auxilio tuo protinus implenda sunt, et quae clementiae nostrae auribus intimanda videantur. <a 392 d. v k. aug. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>
CJ.10.65.5.2: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
In loco autem publico de communi utilitate provincialium sententia proferatur, atque id, quod maioris partis probaverit adsensus, sollemnis firmet auctoritas. <a 392 d. v k. aug. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>
CJ.10.65.6: Imperatores Honorius, Theodosius
Quotiens ab alexandrina civitate legatio destinatur, universos curiales praecipimus, qui intra urbem consistunt, si non aegritudine vel alia inexcusabili necessitate impediuntur, in locum curiae convenire et decreta sua propria subscriptione firmata viro spectabili praefecto augustali insinuare, ut eius relatione comitati tuis virtutibus suas petitiones intiment et sub exame tuo perpensa legatione res ordinetur. * honor. et theodos. aa. monaxio pp. * <a 416 d. iii non. oct. constantinopoli theodosio a. vii et palladio vc. conss.>