Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.10.75.0. De his quae ex publica collatione illata sunt non usurpandis.

CJ.10.75.1: Imperator Constantinus

Nullus iudicum id, quod a re publica ex collatione susceperit, mutui interventione opposita vel invadat vel conetur invadere. * const. a. * <a 325 d.Prid.Non.Mart.Treviris paulino et iuliano conss.>

CJ.10.75.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Nullus penitus ex eo, quod refertur in conditis vel in arca continetur, ad quemlibet titulum usurpet, nisi forte praesumendi facultatem sublimium potestatum iussione perceperit. * grat. valentin. et theodos. aaa. palladio. * <a 382 d.Iii id.April.Constantinopoli antonio et syagrio conss.>

CJ.10.75.3: Imperatores Arcadius, Honorius

Sciant iudices nihil sibi ex privatae rei canone vel ex eo, quod ex isdem titulis exegerint, ad necessitates alias transferre licere, nisi malint gravissima severitate suam licentiam coerceri. * arcad. et honor. aa. messalae pp. * <a 399 d.Xvi k.Iun.Mediolani theodoro cons.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License