Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.11.2.0. De naviculariis seu naucleris publicas species transportantibus.

CJ.11.2.1: Imperator Constantius

Nullam vim oportet navicularios sustinere delegatas species annonarias transferentes nec concussiones perpeti nec aliquod genus incommodi, sed venientes ac remeantes omni securitate potiri: decem auri librarum multa proponenda his, qui eos inquietare temptaverint. * constantius a. et iul. c.Olybrio pu. *<a 357 d.K.Iun.Romae constantio viiii et iuliano c.Ii conss.>

CJ.11.2.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Comperimus naucleros susceptas species in negotiationis emolumenta convertere. ideoque decernimus, ut intra annum quas susceperint inferant species et securitates reportent, quae etiam diem illationis edoceant, ut intra alterum annum eis reddantur, a quibus species praestitae sunt. * arcad. et honor. aa. eusebio pp. *<a 396 d.X k.Ian.Mediolani arcadio iiii et honorio iii aa.Conss.>

CJ.11.2.3: Imperatores Arcadius, Honorius

Ab his, qui in naucleros praedas egerunt, volumus eorum commodis satisfieri. et ideo ne crescat in posterum eorum audacia, sancimus, ut, quicumque in rapinis fuerit deprehensus, poena quadrupli teneatur. * arcad. et honor. aa. flaviano pu. *<a 400 pp.Romae in foro aproniani viiii k.Febr.Stilichone et aureliano conss.>

CJ.11.2.4: Imperatores Honorius, Theodosius

Cum nauarchorum coetus circiter provincias orientis inopia navium tribuaret et investigandae classis obtentu insularum secessus obiret et navigandi opportunitate transacta iudiciorum indignatio sine transvectionis expectaretur effectu, merito celsitudo tua praefecto augustali et insularum praeside conventis alexandrinae et carpathiae classis summates et nonnullos alios naucleros eo professionis adduxit, ut onus frumentarii commeatus, qui per orientales nauarchos ex alexandrinae civitatis conditis consueverat ad sacratissimam urbem transferri, in suam fidem susceptum ad eadem augustissimae urbis horrea comportarent, solaciis pro mercedula praestitis ex tributariae pensitationis immunitate vel ex eo, quod vocatur éphilikoné, nec non etiam aliis, quae tuae cognitionis limavit examen. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. *<a 409 d.Xiiii k.Febr.Honorio viii et theodosio iii aa.Conss.>

CJ.11.2.5: Imperatores Honorius, Theodosius

Qui fiscales species suscepit deportandas, si recta navigatione contempta litora devia sectatus eas avertendo distraxerit, capitali poena plectetur. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. *<a 409 d.Xiiii k.Aug.Constantinopoli honorio viii et theodosio iii aa.Conss.>

CJ.11.2.6pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Iudices, qui in portibus dioeceseos suae onusta navigia, cum prosperior flatus invitat, sub praetextu hiemis immorari permiserint, una cum municipibus et corporatis eiusdem loci fortunarum propriarum feriantur dispendiis. * honor. et theodos. aa. faustino pp. *<a 410 d.Xviii k.Sept.Ravennae varane vc.Cons.>

CJ.11.2.6.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Naucleri praeterea poenam deportationis excipiant, si aliquid fraudis eos admisisse fuerit revelatum.<a 410 d.Xviii k.Sept.Ravennae varane vc.Cons.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License