Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.11.6.0. De naufragiis.

CJ.11.6.1: Imperator Antoninus

Si quando naufragio navis expulsa fuerit ad litus vel si quando reliquam terram attigerit, ad dominos pertineat: fiscus meus sese non interponat. quod enim ius habet fiscus in aliena calamitite, ut de re tam luctuosa compendium sectetur? * ant. a. maximo. *<>

CJ.11.6.2: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Si quis navicularius naufragium sustinuisse adfirmat, provinciae iudicem, eius videlicet, in qua res agitur, adire festinet ac probet apud eum testibus eventum , relatioque ad sublimissimam referatur praefecturam, ita ut intra anni spatium veritate revelata competens dispositio procedat. quod si per neglegentiam praefinitum anni spatium fortasse claudatur, supervacuas serasque interpellationes emenso anno placuit non admitti. * valentin. valens et grat. aaa. ad modestum pp. *<a 372 d.Pp.Bersti non.Iun.Modesto et arintheo conss.>

CJ.11.6.3pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Quotiens obruta vel submersa fluctibus navi examen adhibetur competentis iudicis , duorum vel trium nautarum quaestione habita ceteri ab huiusmodi nexu liberentur. quid est enim, quod non abunde intra praefinitum numerum sollers quaesitor inveniat? * grat. valentin. et theodos. aaa. naviculariis afris salutem. *<a 380. d.Viii id.Febr.Triveris gratiano v et theodosio aa.Conss.>

CJ.11.6.3.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Circa magistros navium, quibus est scientia plenior, immoretur: qui si fatali sorte defuerint, in alios inquisitio transferatur.<a 380. d.Viii id.Febr.Triveris gratiano v et theodosio aa.Conss.>

CJ.11.6.3.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Sane si universos violentia tempestatis obruerit, ne veritas lateat, a liberis nautarum sive magistrorum intra iudicia constitutis super eorum quaeratur interitu, quos navicularius naufragio perisse contendit.<a 380. d.Viii id.Febr.Triveris gratiano v et theodosio aa.Conss.>

CJ.11.6.3.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Susceptionis autem necessitas ex kalendis aprilibus in diem kalendarum octobrium mansura servabitur.<a 380. d.Viii id.Febr.Triveris gratiano v et theodosio aa.Conss.>

CJ.11.6.4: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Pro his, quae semel a collatoribus illata naufragiis perierunt, nolumus nobis aliquam cum possessoribus, sive senatores sive privati sint, esse communionem vel aliquid periculi ad eos redundare. * valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. *<a 391 d.Xv k.Aug.Constantinopoli tatiano et symmacho conss.>

CJ.11.6.5pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

De submersis navibus decernimus, ut levato velo istae causae cognoscantur. et si quisquam de talibus negotiis aliquid accepisse detegitur, iudex, apud quem constiterit, his conquerentibus qui nudantur pro qualitatibus personarum multandi removendi proscribendi habeat potestatem. * honor. et theodos. aa. naviculariis per africam. *<a 412 d.Xvi k.April.Ravennae honorio viiii et theodosio v aa.Conss. >

CJ.11.6.5.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Si vero causarum talium cognitores, libelli datione vel planaria interpellatione commoniti intra biennium has causas audire neglexerint, et hoc fuerit tempus elapsum, praeiudicium noceat eatenus cognitori, ut naviculario propter vitium iudicis absoluto mediam oneris eius partem, propter cuius probandam amissionem legitimo dumtaxat tempore cognitio petebatur, iudex cogatur inferre, residuam vero officium eius exsolvat.<a 412 d.Xvi k.April.Ravennae honorio viiii et theodosio v aa.Conss. >

CJ.11.6.6: Imperatores Honorius, Theodosius

Super naufragiorum quae contigerint casibus usitato more habita quaestione si quis calculus modiationis dicatur tempestate maris deperisse, sub tuae sedis auditione nequaquam feratur acceptus, sed haec dispendii iactura in omne naviculariorum concilium, pro rata scilicet contingentis muneris, deferatur. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. *<a 409 d. xiiii k. febr. honorio viii et theodosio iii aa. conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License