Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.11.24.0. De frumento urbis constantinopolitanae.
CJ.11.24.1: Imperatores Honorius, Theodosius
Nulli, ne divinae quidem domui nostrae frumentum de horreis publicis pro annona penitus praebeatur, sed integer canon mancipibus consignetur, annona in pane cocto domibus exhibenda. ita enim debet canon ab inclitae memoriae constantino praestitus nec non a divo pietatis meae avo theodosio auctus expendi, quoniam crescit inopia, si frumenta, quae pro annona tribuuntur, ad usus alios deputata cogentur sibi de publico emere, quae aliis vendere potuissent. * honor. et theodos. aa. urso pu. *<a 416 d. x k. aug. constantinopoli theodosio a. vii et palladio conss.>
CJ.11.24.2pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Auri statuta quantitas ad coemptionem frumentariam sit perpetuo dedicata, nec liceat cuiquam postea administratione urbicariae potestatis percepta aliquid ex eadem summa minuere vel ad quoscumque alios usus convertere: sed sub gestorum testificatione certum fiat, et quod mancipibus mutui nomine datum est et quod ab isdem sit excepta omni concussione solvendum. * theodos. et valentin. aa. leontio pu. *<a 434 d. v k. dec. constantinopoli areobindo et aspare conss.>
CJ.11.24.2.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Eum autem, qui hanc formam ausus fuerit inquinare, quantitatem, in qua suam calliditatem exercuerit, in duplum redhibere iubemus, et quidquid ex praedicta ratione adcreverit, ad cumulum eiusdem auri quantitatis et frumentarii tituli fomitem redundare, legisque huius tenorem aeneis tabulis incidi.<a 434 d. v k. dec. constantinopoli areobindo et aspare conss.>