Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.11.60.0. De fundis limitotrophis et terris et paludibus et pascuis limitaneis vel castellorum.
CJ.11.60.1pr.: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Tiberianus ad possibilitatem singulorum quorumque locorum intuens statuit certas possessiones, quae ad limitem frumenta conveherent. * valentin. valens et grat. aaa. ad licinium pp. *<a 385 d.Xviii k.Oct.Aquileiae arcadio a.Et bautone conss.>
CJ.11.60.1.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Quocirca generali lege sancimus tiberiani dispositionem oportere servari, amoventes, quidquid vel potentia uniuscuiusque elicuit vel furtiva deprecatio, addentesque nihilo minus in futurum nulli licere adversus utilem vetustatem et praesentem legem nostram importuna et respuenda reposcere.<a 385 d.Xviii k.Oct.Aquileiae arcadio a.Et bautone conss.>
CJ.11.60.2pr.: Imperatores Honorius, Theodosius
Quicumque castellorum loca quocumque titulo possident, cedant ac deserant, quia ab his tantum fas est possideri castellorum territoria, quibus adscripta sunt et de quibus iudicavit antiquitas. * honor. et theodos. aa. asclepiodoto pp. et cons. ordinario. *<a 423 d.Non.Mart.Constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss. >
CJ.11.60.2.1: Imperatores Honorius, Theodosius
Quod si ulterius vel privatae condicionis quispiam in his locis vel non castellanus miles fuerit detentator inventus, capitali sententia cum bonorum publicatione plectatur.<a 423 d.Non.Mart.Constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss. >
CJ.11.60.3pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Agros limitaneos universos cum paludibus omnique iure, quos ex prisca dispositione limitanei milites ab omni munere vacuos ipsi curare pro suo compendio atque arare consueverunt, et si in praesenti coluntur, ab his firmiter ac sine ullo concussionis gravamine detineri, et si ab aliis possidentur, cuiuslibet spatii temporis praescriptione cessante ab universis detentatoribus vindicatos isdem militibus sine ullo prorsus, sicut antiquitus statutum est, collationis onere volumus adsignari: in his etiam contra eos, qui praeceptionibus nostris obviam venire temptaverint, proscriptionis poena valitura. * theodos. et valentin. aa. nomo mag. off. *<a 443 d.Prid.Id.Sept.Constantinopoli maximo ii et paterio conss.>
CJ.11.60.3.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Nam si quis forte, quod minime audere debuerat, emptionis titulo memorati iuris possidet praedia, competens ei actio contra venditorem intacta servabitur.<a 443 d.Prid.Id.Sept.Constantinopoli maximo ii et paterio conss.>