Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.1.19.0. De precibus imperatori offerendis et de quibus rebus supplicare liceat vel non.

CJ.1.19.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Licet servilis condicio deferendae precis facile capax non sit, tamen admissi sceleris atrocitas et laudabilis fidei exemplum super vindicanda caede domini tui hortamento fuit, ut praefecto praetorio iuxta adnotationis nostrae decretum demandaremus ( quem adire cura), ut auditis his, quae in libello contulisti, et reos investigare et severissimam vindictam iuxta legum censuram exigere curet. * diocl. et maxim. aa.Firminae. * <a 290 d. viii id oct. diocletiano iiii et maximiano iii aa. conss.>

CJ.1.19.2: Imperator Constantinus

Quotiens rescripto nostro moratoria praescriptio remittitur, aditus supplicandi pandatur. quod autem totius negotii cognitionem tollit et vires principalis negotii exhaurit, sine gravi partis alterius dispendio convelli non potest. nec praescriptionis igitur peremptoriae relaxatio petatur. * constant. a. severo pu. * <a 325 d. x k. iun. nicaeae paulino et iuliano conss.>

CJ.1.19.3: Imperator Constantinus

Nec damnosa fisco nec iuri contraria postulari oportet. * const. a. ad pop. * <a 329 pp. viii k. oct. romae constantino a. viii et constantio c. iiii conss.>

CJ.1.19.4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Universa rescripta, quae in debitorum causis super praestandis dilationibus promulgantur, non aliter valeant, nisi fideiussio idonea super solutione debiti praebeatur. * grat. valentin. et theodos. aaa. floro pp. * <a 382 d. viii k. mart. constantinopoli antonio et syagrio conss.>

CJ.1.19.5: Imperatores Valentinianus, Valens

Si quis adversus praefectorum praetorio sententias duxerit supplicandum victusque fuerit denuo, nullam habebit licentiam iterum super eadem causa supplicandi. * valentin. et valens aa. ad volusianum pp. * <a 365 d. xv k. oct. romae valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.1.19.6: Imperatores Honorius, Theodosius

Universis simul hanc observantiam remittimus, ut, a quocumque liberae condicionis constituto vel servo supplicante impetratum fuerit rescriptum, minime requiratur, per quem preces oblatae sunt. * honor. et theodos. aa. isidoro pu. * <a 410 d. ii non. sept. constantinopoli varane cons.>

CJ.1.19.7: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Rescripta contra ius elicita ab omnibus iudicibus praecipimus refutari, nisi forte aliquid est, quod non laedat alium et prosit petenti vel crimen supplicanti indulgeat. * theodos. et valentin. aa. ad senatum. * <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>

CJ.1.19.8: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Instrumentorum exempla non prosit precibus adiunxisse, sed necesse sit eorum in supplicatione vim exprimi, ut responsuro principi vera precatio rem aperiat cognoscendam, solis, cum necessitas exegerit, verbis precibus inserendis, quorum de sensu inter partes ita dubitari contigerit, ut etiam merito nostrum expectetur iudicium. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 429 d. vi k. april. constantinopoli florentio et dionysio conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License