Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.11.62.0. De fundis patrimonialibus et saltuensibus et emphyteuticis et eorum conductoribus.

CJ.11.62.1: Imperator Constantinus

Si quis fundos emphyteutici iuris salva lege fisci citra iudicis auctoritatem donaverit, donationes firmae sint, dummodo suis quibusque temporibus ea quae fisco pensitanda sunt repraesentare cogantur. * const. a. cupito. *<a 315 pp.Xvii k.Iul.Treviris constantino aa.Iiii et licinio iiii conss.>

CJ.11.62.2: Imperator Constantinus

Patrimonialis fundi pensitationem aurariam seu frumentariam intra tempus omissam minorum dominio non nocere praecipimus nec ad fraudem iuris eorum evadere, si, quod sollemniter debetur, paulo serius inferatur: ita tamen, ut permanente substantia parvulorum iudex tutorem vel curatorem, per quem differtur illatio, neglegentiae suae et deserti officii poenas exigat et damna deplorare compellat. * const. a. ad dracontium. *<a xxx >

CJ.11.62.3pr.: Imperatores Valentinianus, Valens

Quicumque possessiones ex emphyteutico iure susceperint, ea ad refundendum uti occasione non possunt, qua adserant desertas esse coepisse, tametsi rescripta per obreptionem meruerint. * valentin. et valens aa. ad germanianum com. sacr. larg. *<a 365 d.Viii k.Oct.Mediolani valentiniano et valente aa.Conss.>

CJ.11.62.3.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Sed nec avelli eas ab his posse, nec si licitatio ab alio fuerit promissa, sed eas in perpetuum apud eos qui eas susceperint et eorum posteritatem remanere, nec si super hoc rescriptum fuerit adversus eos impetratum.<a 365 d.Viii k.Oct.Mediolani valentiniano et valente aa.Conss.>

CJ.11.62.4: Imperatores Valentinianus, Valens

Fundi patrimoniales et qui ex emphyteutico iure ad domum nostram diversis generibus devoluti sunt, sic eis qui eos poposcerint cedunt, ut commissi metus esse non possit. neque enim magis commodamus nostra, quam tradimus ea iure dominii: ita tamen, ut ea, quae in nostra possessione positi praestiterint, et in posterum dissolvant. * vanentin. et valens aa. ad florianum com. rer. privat. *<a 368 d.Id.Mart.Treveris valentiniano ii et valente ii aa.Conss. >

CJ.11.62.5: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

Si qui a prioribus colonis vel emphyteuticariis destitutum patrimonialem fundum a peraequatore vel censitore susceperint, perpetuo eundem atque inconcusso iure possideant, nec quisquam secundus petitor accedat. * valens grat. et valentin. aaa. ad modestum pp. *<a 377 d.Iiii non.Nov.Gratiano a.Iiii et merobaude conss.>

CJ.11.62.6pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Hi, quibus patrimoniales possessiones per asianam ac ponticam dioecesin vel a nobis vel a divis parentibus nostris sacra largitate donatae sunt, inconcusse possideant atque ad suos posteros mittant. * grat. valentin. et theodos. aaa. nebridio com. rer. privat. *<a 384 d.Iii k.April.Constantinopoli ricomere et clearcho conss.>

CJ.11.62.6.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Quod quidem non solum in heredibus, sed et in contractoribus omni genere volumus custodiri.<a 384 d.Iii k.April.Constantinopoli ricomere et clearcho conss.>

CJ.11.62.7pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Quicumque ad emphyteusin fundorum patrimonialium vel rei publicae iussu nostri numinis venerit, is si redundantia fortunarum idoneus fuerit ad restituenda, quae desertis forte possessionibus requirentur, patrimonium suum publicis implicet nexibus. * grat. valentin. theodos. et arcad. aaaa. cynegio pp. *<a 386 d.Vi k.Mart.Constantinopoli honorio nob.Puero et euodio conss.>

CJ.11.62.7.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Si vero minor facultatibus probabitur, datis fideiussoribus idoneis ad emphyteusin accedat: scientibus his, quos talium rerum cura sollicitat, in se neglegentiae damna, si huiusmodi cautio defuerit, esse vertenda.<a 386 d.Vi k.Mart.Constantinopoli honorio nob.Puero et euodio conss.>

CJ.11.62.8: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Omnes fundi patrimoniales per mesopotamiam et osrhoenam provincias, quos constat divorum retro principum sanctionibus limiti deputatos, ad ius pristinum sine ullius adsertionis revocetur obstaculo praebituri omnia quae antea impendenda necessitatibus limitis praebere consueverant, ita ut nulli penitus audiantur, qui aut rescripto aut adnotatione dominium vel emphyteusin vel conductionem quolibet genere largitatis de nostra liberalitate meruerint. * grat. valentin. theodos. et arcad. aaaa. clearcho pp. *<a 386 d.Prid.K.Mai.Constnatinopoli honorio np.Et euodio conss.>

CJ.11.62.9: Imperatores Arcadius, Honorius

Universi cognoscant nihil privato iure salvo canone fundis emptis cum patrimonialibus esse commune, ita ut ad eos numquam patrimonialium fundorum peraequator accedat: gravi multa feriendo eo, qui statuta nostrae clementiae ausus fuerit temerare. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. *<a 398 d.Prid.Non.Iul.Nicomediae honorio a.Iiii et eutychiano conss.>

CJ.11.62.10: Imperatores Arcadius, Honorius

Fundos patrimoniales eos dumtaxat, qui salvo canone iure privato nostra liberalitate concessi sunt, cum his patrimonialibus, qui in condicione propria constituti sunt, illustris auctoritas tua iubebit exaequari, ita ut relevato, quod imminet fatigatis, translatio in eos, qui integris viribus florent, adscriptio tributorum aequa lance dividatur. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. *<a 399 d.Iiii id.April.Constantinopoli theodoro cons.>

CJ.11.62.11: Imperatores Honorius, Theodosius

Ius emphyteutici praedii, quod sine obligationis vinculo retentatum est, nostro iudicio immutabile perdurare praecipimus: possessionem autem, quae sine obligatione speciali fuerit vitiosa, vetustate temporis volumus adiuvari. * honor. et theodos. aa. probo com. sacr. larg. *<a 412 d.Id.April.Ravennae honorio viiii et theodosio v aa.Conss. >

CJ.11.62.12pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Possessores vel emphyteuticarii patrimoniales, qui fundos minime nunc usque compararunt, eodem largitatis modo nequaquam ad eorum comparationem urgueantur, sed tamquam pretiis depensis, sic eis nostri numinis beneficio potiantur, ut, quod iuris alter inferendo pretium consecutus est, hoc nostra liberalitate praedictus emphyteuticarius habeat. * theodos. et valentin. aa. tauro pp.Et patricio. *<a 434 d.Xiiii k.Iul.Constantinopoli ariobindo et aspare conss.>

CJ.11.62.12.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Illud quoque ius, in quibus coluit praediis, quod aut ex successione aut ex comparatione privata aut nostri numinis liberalitate aut quocumque modo possedit, sciat inlibatum intemeratumque servari: licentia eis concedenda etiam libertates mancipiis ex fundis patrimonialibus atque emphyteuticariis, cum fundorum sunt domini, praestare.<a 434 d.Xiiii k.Iul.Constantinopoli ariobindo et aspare conss.>

CJ.11.62.13: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Nulli iam in posterum licere praecipimus patrimoniales seu limitotrophos vel saltuenses fundos, qui per tractum orientis positi sunt, ad ius transferre privatum, sive dempto sive salvo canone iuris fundorum immutatio postuletur: legis temeratores quinquaginta librarum auri poena coercentes tam videlicet petitorem quam officium, quod petitionem concedit admitti, licet adnotatio nostra, licet divina pragmatica contra vetitum proferatur. * theodos. et valentin. aa. ad florentium pp. *<a 439 d.Vi id.Iun.Constantinopoli theodosio a.Xvii et festo conss.>

CJ.11.62.14pr.: Imperator Anastasius

Iubemus omnes, qui in quacumque dioecesi in quacumque provincia vel quolibet saltu fundos patrimoniales vel templorum aut agonothetici seu relevatorum iugorum vel cuiuscumque iuris per quadraginta iugiter annos ( possessione scilicet non solum eorum qui nunc detinent, verum etiam eorum quoque qui antea possederant computanda) ex quocumque titulo vel etiam sine titulo hactenus possederunt vel postea per memoratum quadraginta annorum spatium possederint, nullam penitus super dominio memoratorum omnium fundorum vel locorum vel domorum a publico actionem vel molestiam aut quamlibet inquietudinem formidare. * anastas. a. matroniano pp. *<a 491 d. iii k. aug. constantinopoli olybrio vc. cons.>

CJ.11.62.14.1: Imperator Anastasius

Sed impositum canonem pro qualitate iuris, cuius praedia sunt vel loca, per singulos annos solventes pro certo habeant suum esse quod possident vel postea possederint, ita ut omnibus ad excludendam omnem quolibet modo e publico movendam quaestionem nudae et ex quocumque titulo vel etiam sine titulo corporalis quadraginta annorum iugis possessionis exceptio possit sufficere.<a 491 d. iii k. aug. constantinopoli olybrio vc. cons.>

CJ.11.62.14.2: Imperator Anastasius

Hoc etiam adiciendo, ut illi quoque, qui dempto canone huiusmodi fundos ab initio principali iussione datos sibi fuisse confirmant, si per quadragesimos annos adempti canonis beneficium iugiter possederunt, nec canonem, cuius ademptionem quadraginta, sicut dictum est, annorum possessio testatur, possint penitus profligari, eo quod nostrae pietati placuit in utroque casu, id est tam salvo quam dempto canone, possessorum iura nostrorum in eo statu, in quo per quadragesimos, sicut dictum est, iugiter annos manserunt, absque ulla innovatione durare.<a 491 d. iii k. aug. constantinopoli olybrio vc. cons.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License