Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.12.17.0. De domesticis protectoribus.
CJ.12.17.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Domestici ac protectores osculandi, cum salutaverint, vicarios tui culminis habeant potestatem. poena enim sacrilegii similis erit, si his honorificentia non deferatur, qui contingere nostram purpuram digni sunt aestimati. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad eusignium pp. * <a 387 d.Prid.Non.Mart.Mediolani valentiniano a.Iii et eutropio conss.>
CJ.12.17.2pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Primicerius quidem domesticorum et protectorum utriusque scholae post acceptum tribunatum inter eos spectabili dignitate potiatur, qui ducatum agere meruerint. * theodos. et valentin. aa. heliodoro pu. * <a 432 d.Iii id.Iun.Constantinopoli aetio et valerio vv.Cc.Conss. >
CJ.12.17.2.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Alii vero, qui decursis stipendiis ab eodem decem usque numero subsequuntur, consulari, id est clarissimatus dignitate, perfruantur cum ipsa loci decem primorum accessione. <a 432 d.Iii id.Iun.Constantinopoli aetio et valerio vv.Cc.Conss. >
CJ.12.17.3pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si quis domesticorum nulla negotii publici abstrahente sollicitudine nec ei per commeatum sollemniter, ut abesset, facultate concessa biennium obsequiis serenitatis nostrae defuerit, is retrorsum in ordinem tractus inferiorem quinque sequentibus postponatur. * theodos. et valentin. aa. sporacio com. domesticorum peditum. * <a xxx >
CJ.12.17.3.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si vero triennium eius absentia continuasse monstretur, usque ad decimum locum procul dubio regradetur. quod si quadriennio tenus afuerit, novissimus collocetur. quinquennio autem si fuerit devagatus, ipso iam cingulo spoliandus est. indignum quippe est desides ac propriis tam diu muniis aberrantes, quos esse convenit adsiduos, numerari. <a xxx >
CJ.12.17.4: Imperator Justinianus
Lege pragmatica sine fine victura praefiniendum ac constituendum credidimus, ut, si quis virorum fortium praesentalium domesticorum in equitum schola secundocerii locum indeptus diem interea supremum clauserit, heredes eius non reliqui tantum temporis, quod eidem gradui superesse monstratur, verum etiam insequentis anni, hoc est primiceratus, solaciis ac emolumentis fruantur omnibus, ut, quod ad quaestum et compendium militiaeque fructum prolixe pertinet, similis habeatur , ac si superstes permanserit ad finem usque supremum. * iust. a. vigilantio com. domesticorum consulari ac patricio. * <a xxx >