Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.12.21.0. De principibus agentum in rebus.

CJ.12.21.1pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Agentes in rebus post palmam laboris emeriti principatus honore remuneramus. atque ideo officiales tam ad necessitates publicas quam privatas non nisi principe mittantur auctore, nullarumque sine ipso cuiquam mandetur exhibitio personarum, etiamsi intercessio in locis degentis officii fuerit impertita. * grat. valentin. theodos. et arcad. aaaa. cynegio pp. * <a 386 d.Prid.K.Mart.Constantinopoli honorio np.Et euodio conss.>

CJ.12.21.1.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Causarum etiam patronos volumus esse conventos, ne ignorante principe ullam postulationem introducant, neve sub unius persona suscepti fraude quadam aliena negotia inserenda esse pertemptent. <a 386 d.Prid.K.Mart.Constantinopoli honorio np.Et euodio conss.>

CJ.12.21.1.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Quod si fuerit definitio contempta, decem libras auri fisco nostro ab officio tuo iubemus inferri. <a 386 d.Prid.K.Mart.Constantinopoli honorio np.Et euodio conss.>

CJ.12.21.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Omnia citatoria, omnium scilicet causarum atque personarum, licet sint senatoriae dignitatis, ad principes specialiter revocari praecipimus, actus vero ceteros , qui in sacratissimo coetu senatus tractari consueverunt, censualium sollicitudine celebrari, nec aliquid praeiudicium ex subreptivo rescripto supplicibus inferri. * arcad. et hohor. aa. theodoto pu. * <a 395 d.Xii k.Iun.Constantinopoli olybrio et probino conss.>

CJ.12.21.3: Imperatores Honorius, Theodosius

Proconsularis apicis dignitatis adiectione principes agentum in rebus praecipimus decorari. * honor. et theodos. aa. palladio procons. africae. * <a 410 d.Vii k.Oct.Ravennae varane vc.Cons.>

CJ.12.21.4pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Ex agentibus in rebus principibus domesticos in suis actibus habere liceat eos, quorum fidem industriamque probatam sibi aestimant, etsi saepe eodem officio fuerint ante perfuncti. * theodos. et valentin. aa. valerio mag. off. * <a 436 d.Iiii k.Febr.Constantinopoli theodosio a.Xv et qui fuerit nuntiatus.>

CJ.12.21.4.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Et si quis agens in rebus post viginti quinque annorum curricula ob adversam corporis valitudinem militiae finem minime valuerit expectare, sed ad honorariam ex principe dignitatem testimonio scholae procilierit, isdem eum privilegiis muniri censemus, quibus ii qui ad principatus actum progressi sunt potiuntur. <a 436 d.Iiii k.Febr.Constantinopoli theodosio a.Xv et qui fuerit nuntiatus.>

CJ.12.21.4.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Sed in salutationibus iudicum concessibusque priores eos, qui per longae militiae metas ad principatus actum pervenerint, etsi actus tempore posteriores sint, esse praecipimus. <a 436 d.Iiii k.Febr.Constantinopoli theodosio a.Xv et qui fuerit nuntiatus.>

CJ.12.21.4.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Nihil censualibus vel apparitoribus adversus privilegia eorum excogitantibus, tamquam in actu principatus fuerit versati, vicenarum librarum auri condemnatione contra eos proposita. <a 436 d.Iiii k.Febr.Constantinopoli theodosio a.Xv et qui fuerit nuntiatus.>

CJ.12.21.5: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Eos, qui ordine transcursa militia post ducenam ad desideratum principis pervenerint gradum aut adiutores viri illustris magistri officiorum extiterint, cum inter honoratos coeperint numerari, vicarianae dignitatis titulis decorari censemus. * theodos. et valentin. aa. cyro pp. * <a 440.441 >

CJ.12.21.6: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Principes agentum in rebus, quos saepe saeva pericula vitaeque interdum renuntiatio ad memoratum gradum adduxit, completo tempore suae militiae comitivae primi ordinis cingulo in diem vitae potiri, manentibus videlicet dudum praestitis salvis privilegiis, decernimus. * theodos. et valentin. aa. nomo mag. off. * <a 443.444? >

CJ.12.21.7pr.: Imperator Leo

Quicumque ex corpore cohortalium militans in schola agentum in rebus filium procreaverit, antequam ad metas militiae suae perveniat, principatus honore decoretur, licet ipse post finitam militiam utpote liber nulla debeat huiusmodi conventione pulsari, filium tamen cohortali condicioni relinquat obnoxium. * leo a. nicostrato pp. * <a 468 >

CJ.12.21.7.1: Imperator Leo

Si vero, postquam adeptus fuerit principatum, ediderit filium, is qui natus est, etiamsi in schola devotissimorum agentum in rebus militiam sortitus non fuerit, ita sit liber ac securus nec ullis cohortalis officii nexibus obligetur, quasi iam ex patre libero et ab hac condicione penitus alieno progenitus. <a 468 >

CJ.12.21.8pr.: Imperator Zeno

Multis devotissimae scholae agentum in rebus aditionibus permoti viros clarissimos eiusdem scholae principes, qui finitis militiae stipendiis exeunt, quotiens ex maioris iudicis sententiis ipsi vel eorum coniuges aut liberi vel servi aut coloni sive per se sive per procuratores conveniantur, non amplius quam unum solidum exsecutoribus sportularum nomine praebere compelli, apparitoribus vicarianis seu praesidalis iudicii non nisi tertia parte solidi tantum praestanda: * zeno a. iohanni mag. off. * <a 484 d.K.Sept.Theodorico cons.>

CJ.12.21.8.1: Imperator Zeno

Nullasque eisdem concussiones aut vexationes in praebendis fideiussoribus ingeri , sed eos fideiussores quos locorum defensor existimaverit dare, ita videlicet, ut pro tenore generalium edictorum ii, qui vel in sacratissima urbe vel in provinciis immobiles possident facultates, iuratoriae cautioni et substantiae suae credantur. <a 484 d.K.Sept.Theodorico cons.>

CJ.12.21.8.2: Imperator Zeno

Hoc etiam adiciendo, ut numquam nisi ex sententia in scriptis prolata penitus moneantur. <a 484 d.K.Sept.Theodorico cons.>

CJ.12.21.8.3: Imperator Zeno

Ad similitudinem insuper aliorum officiorum, quotiens civiles vel criminales contra eosdem cognitiones moventur, exsecutorem quidem negotii usque ad finem litis civilis seu criminalis unius esse solidi praestatione contentum. <a 484 d.K.Sept.Theodorico cons.>

CJ.12.21.8.4: Imperator Zeno

Et pro insinuandis nostrae serenitatis apicibus vel simplici contra obnoxios eorum postulatione deponenda binos solidos ab his vel coniugibus eorum praeberi. <a 484 d.K.Sept.Theodorico cons.>

CJ.12.21.8.5: Imperator Zeno

Et quotiens exemplaria postulantur, ii quorum interest accepto solido quod petitur praebere non differant. <a 484 d.K.Sept.Theodorico cons.>

CJ.12.21.8.6: Imperator Zeno

Pro implendis vero monumentis, unde conveniendi tribuitur exsecutoribus facultas , non ultra quam tres solidos quibus competit impertiri praecipimus. <a 484 d.K.Sept.Theodorico cons.>

CJ.12.21.8.7: Imperator Zeno

Arbitro vero non amplius quam solidum et fisci patronis dimidiam solidi partem, notariis vero tertiam usque ad finem, sicut dictum est, causae praestare: super editione quoque chartularum solidi partem dimidiam praebere. <a 484 d.K.Sept.Theodorico cons.>

CJ.12.21.8.8: Imperator Zeno

Quod si non apud arbitrum, sed in competentibus iudiciis maioribus cognitio celebretur, inducendi quidem negotii gratia non nisi quattuor solidos eosdem viros clarissimos erogare, gestorum vero excipiendorum causa duos tantummodo solidos dare et nullius ultra supra scriptas quantitates cuilibet alteri praestandi sumptus exactione vexari. <a 484 d.K.Sept.Theodorico cons.>

CJ.12.21.8.9: Imperator Zeno

His omnibus locum habentibus, sive ipsi aliis litem ingerunt sive ab aliis pulsantur. <a 484 d.K.Sept.Theodorico cons.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License