Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.12.28.0. De privilegiis eorum qui in sacro palatio militant.
CJ.12.28.1: Imperator Constantinus
A palatinis tam his, qui obsequiis nostris inculpata officia praebuerunt, quam illis, qui in scriniis nostris, id est memoriae epistularum libellorumque, versati sunt, procul universas calumnias sive nominationes iubemus esse submotas, idque beneficium ad filios eorum atque nepotes ipso ordine sanguinis pervenire, atque immunes eos a cunctis muneribus sordidis et personalibus permanere cum universis mobilibus et mancipiis urbanis, neque iniurias eis ab aliquibus inferri: ita ut, qui haec contempserit, indiscreta dignitate poenas debitas exigatur. * const. a. palatinis bene meritis salutem. * <a 314 d. iiii k. nov. triveris volusiano et anniano conss.>
CJ.12.28.2pr.: Imperator Constantinus
De cubiculis nostris vacatione donatos vel diversis obsequiis palatinis, memoriales etiam, qui in scriniis memoriae epistularum libellorum sacrarumque dispositionum referuntur, nec non et si qui in utroque officio palatinorum comitatensium singularumve urbium et officio admissionum et castrensis sacri palatii militant, privilegia volumus habere, ut nec ipsi nec filii nec nepotes eorum ad honores vel munera municipalia devocentur. * const. a. rufino pp. * <a 319 d. v k. mai. sirmio constantino a. v et licinio c. conss.>
CJ.12.28.2.1: Imperator Constantinus
Quibus omnibus condonamus, ne exactorum vel turmariorum, quos capitularios vocant, curam subeant vel obsequium temonariorum vel pentaprotiae aut etiam tironis praestationem agnoscant. <a 319 d. v k. mai. sirmio constantino a. v et licinio c. conss.>
CJ.12.28.2.2: Imperator Constantinus
Nam beneficiis nostris ita digni sunt, ut etiam censualibus vel personalibus vel corporalibus muneribus liberentur et habeant castrense peculium, sive adhuc palatium observant sive optata quiete donati sunt. <a 319 d. v k. mai. sirmio constantino a. v et licinio c. conss.>
CJ.12.28.2.3: Imperator Constantinus
Quibus omnibus privilegiis coniungimus agentes in rebus, licet militaribus videantur esse subnixi. <a 319 d. v k. mai. sirmio constantino a. v et licinio c. conss.>
CJ.12.28.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ex aula nostra decedentes viri ab omnibus iniunctis habeantur immunes: numerariorum fastus vel rapaces quaestus tamquam experientes et idonei non patiantur. * grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. * <a 381 d. iii non. febr. constantinopoli eucherio et syagrio vv. cc. conss.>
CJ.12.28.4pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Omnes, qui in palatio militando diversis actibus paruerunt, in tantum eius dignitatis, cuius meruerint missionem, obtinere noverint insignia, ut his omnibus praeferantur in ordine atque concessu, qui posteriore tempore regendas provincias dignitatesque susceperint palatinas. * grat. valentin. et theodos. aaa. et arcad. a. ad pinianum pu.* <a 386 d. prid. non. iul. mediolani. acc. iiii k. sept. honorio np. et euodio conss.>
CJ.12.28.4.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si quis autem temeraria usurpatione violare statuta temptaverit, sacrilegii poenam sustineat. <a 386 d. prid. non. iul. mediolani. acc. iiii k. sept. honorio np. et euodio conss.>