Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.12.29.0. De privilegiis scholarum.
CJ.12.29.1pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Viris spectabilibus comitibus scholarum verberandi regradandive senatores ac ducenarios licentiam denegamus. ea namque, quae tali commotione digna sunt, ad tuae sublimitatis volumus referri notitiam. * theodos. et valentin. aa. phlegetio com. et mag. off. * <a 441 d. xv k. mai. constantinopoli cyro vc. cons.>
CJ.12.29.1.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Insuper etiam domesticos eorum non senatores vel ducenarios centenariosve fieri decernimus: poena quinque librarum auri plectendo, quisquis hanc divinam iussionem excesserit, scrinio vero barbarorum, si tale quid vel attemptari passum fuerit vel attemptatum contra leges non suggesserit, decem librarum auri condemnatione percellendo. <a 441 d. xv k. mai. constantinopoli cyro vc. cons.>
CJ.12.29.1.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Illud etiam observari non sine ratione conveniet, ne is, cui domestici officium per militiae gradum vel quinquennii tempus interdici censuimus, familiaritate comitis simulata rem prohibitam alio nomine valeat usurpare. <a 441 d. xv k. mai. constantinopoli cyro vc. cons.>
CJ.12.29.2pr.: Imperatores Leo, Zeno
Hac lege decernimus, ut, qui in singulis scholis militant quique post emensa stipendiorum curricula ad primiceriorum gradum pervenerint et adorata nostrae divinitatis purpura virorum clarissimorum comitum meruerint dignitatem, tam cingulo quam privilegiis omnibus sibimet competentibus perfruantur ac deinceps usque ad finem vitae foro tuae celsitudinis tantummodo subiaceant nec ex alterius cuiuslibet sententia civile subire litigium compellantur. * leo et zeno aa. eusebio mag. off. * <a 474 >
CJ.12.29.2.1: Imperatores Leo, Zeno
In criminalibus sane controversiis et in publicis tributis et adversus tales viros provincias moderantium congruam iurisdictionem volumus observari, ne sub praetextu concessi privilegii vel flagitiorum crescat auctoritas vel publica vacillet utilitas. <a 474 >
Quotiens super causa civili vel etiam criminali, ex sententia videlicet iudicii tui culminis, scholares vel eorum coniuges, sive adhuc vivent mariti sive post mortem eorum in viduitate constitutae sunt, matresve eorum in viduitate permanentes aut liberi, qui non specialiter alterius iudicis iurisdictioni subiectam condicionem sortiti sunt, et servi ad eos pertinentes conveniuntur, minime eos easve extranei fideiussoris exactione vexari, sed pro consuetudine vetustissima et iugiter observata numerarium suae scholae fideiussorem praebere iubemus. * zeno a. longino mag. off. * <a x >
Hoc videlicet observando, ut in criminalibus causis quinque alios primates ex triginta viris, a primicerio usque ad tricesimum retro numerandis una cum numerario, volentes scilicet et non recusantes, praebeant fideiussores, aut recusantibus quinque sicut dictum est viris extraneus in criminibus tantummodo publicis fideiussor una cum numerario praebeatur: ita ut exsecutoribus non amplius ab his quam unus solidus, sive per se sive per procuratorem respondere maluerint, praebeatur. <a x >
In subeundis autem cognitionalibus certaminibus, quotiens causa fuerit arbitro delegata, pro contestatione litis unum solidum et pro definitione ab arbitro recitanda alterum unum et nihil amplius dari decernimus. <a x >
Quod si causa in iudicio tui culminis ab ipsa contestatione litis vel relatione iudicis aut appellatione interposita ventilatur, pro inducenda cognitione non amplius quam tres solidos, et chartarum vel recitandorum in cognitionibus instrumentorum nomine, editionis quin etiam gestorum duos tantummodo solidos dabunt. <a x >
Quotiens sane apud viros clarissimos provinciarum moderatores, ex delegatione scilicet sententiae tuae magnitudinis, contra viros fortissimos scholares vel eorum coniuges vel liberos vel servos cognitio celebretur, non amplius quam dimidiam partem consuetorum sumptuum praeberi decernimus. <a x >
Hoc etiam adiciendo, ut, qui acceptis commeatibus ad provincias profecti fuerint , usque ad quinque mensium spatium, intra quod ipsis erit remeandi licentia, nullam penitus actionem, super civili videlicet negotio ( exceptis criminibus et tributariis functionibus) sustineant. <a x >
Ne tamen ibi quoque, post quinque scilicet commeatus menses, ex sententia iudicii tuae magnitudinis conventi in exigendis fideiussoribus aliquod sentiant detrimentum, iuratoriae eos cautioni iubemus committi. <a x >
Quotiens autem ex verbis et sine ulla scriptis prolata sententia idem fortissimi scholares vel eorum matres seu coniuges, ut dictum est, aut liberi vel servi moneantur, nihil ipsa exsecutione sportularum nomine penitus eos vel eorum matres seu coniuges aut liberos secundum superius datam distinctionem vel servos praebere decernimus. <a x >
Sed si talis sit negotii vilitas, ut etiam sine scriptis, consentientibus videlicet partibus, super ea possit cognosci, expectato sine scriptis, sicut dictum est, habendae cognitionis eventu, si deteriorem calculum reportaverint, sportularum nomine unum tantummodo solidum exsecutori praestabunt. <a x >
Sin vero causae qualitas in scriptis habendam cognitionem flagitaverit, in hoc necesse est casu interlocutione in scriptis proferenda ea, quae superius de quantitate sportularum decidendarumque cognitionum disposita sunt, observari. <a x >